Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Quodlibeta

Quaestio 1 : Utrum stellae sint creatae ut per motum et lumen sint in figura et tempora

Quaestio 2 : Utrum Filius Dei assumpsit naturam humanam in unitatem suppositi (Matthew 1:18–25)

Quaestio 3 : Utrum beatus Matthaeus convenienter narravit Christi genealogiam

Quaestio 4 : Utrum historia conceptionis Christi sit in toto vera

Quaestio 5 : Utrum virginitas beatae Virginis fuit laudabilior quam eius fecunditas.

Quaestio 6 : Utrum beata Virgo fuit concepta in originali peccato

Quaestio 7 : Utrum Christus convenienter redemit genus humanum

Quaestio 8 : Utrum divinitas sit pars Christi

Quaestio 9 : Utrum Christus incarnatus fuisset dato quod homo non peccasset

Quaestio 10 : Utrum voluntas humana in Christo fuit divinae voluntati conformis

Quaestio 11 : Utrum Deus propter beneficium redemptionis sit amplius diligendus ab homine quam si nunquam hominem ab inferno redemisset

Quaestio 12 : Utrum Christus probavit resurrectionem suam convenientibus argumentis

Quaestio 13 : Utrum motus ascensus Christi in caelum fuit sensibiliter successivus

Quaestio 14 : Utrum doctrina evangelica beati Matthaei de Christo sit generaliter tota vera.

Quaestio 15 : Utrum beatus Matthaeus gaudeat in caelo de conversione suae a teloneo ad apostolatum

Quaestio 16 : Utrum sapientia increata obligando viatorem ad aliquod antecedens obliget eum eoipso ad quodlibet suum consequens.

Quaestio 17 : Utrum in quolibet poenitente virtuose pro peccatis virtute passionis Christi praeveniat gratia gratum faciens.

Quaestio 18 : Utrum quilibet viator existens in mortali peccato tenetur quam cito poterit poenitere

Quaestio 19 : Utrum in quolibet poenitente requiritur spes veniae ad hoc quod meritorie poeniteat de peccato.

Quaestio 20 : Utrum cuilibet viatori deputetur ad custodiam aliquis angelus confirmatus.

Quaestio 21 : Utrum angelus confirmatus libere operetur circa hominem quem custodit.

Quaestio 22 : Utrum septem vitia capitalia specie distinguantur.

Quaestio 23 : Utrum qualitas suscipiat magis aut minus.

Quaestio 24 : Utrum contraria possunt esse in eodem subiecto coextensa.

Quaestio 25 : Utrum homo possit peccare.

Quaestio 26 : Utrum alicuius peccati mortalis possit esse aliqua circumstantia venialis.

Quaestio 27 : Utrum aliqua virtus create possit in actum suum absque hoc quod immediate a Deo applicetur.

Quaestio 28 : Utrum Deus possit esse causa peccati.

Quaestio 29 : Utrum Deus velit fieri voluntate efficienti quod fit contra eius praeceptum vel prohibitionem.

Quaestio 30 : Utrum ad operationes licitas sequitur necessario peccatum mortale.

Quaestio 31 : Utrum gratuite diligens Deum plus se possit pro eadem mensura mereri et demereri.

Quaestio 32 : Utrum Sortes deberet peccare mortaliter pro vita aeterna consequenda.

Quaestio 33 : Utrum sine recta ratione in intellectu possit voluntas elicere actum rectum et virtuosum.

Quaestio 34 : Utrum ultra omnem gradum possibilem haberi in via possit caritas augeri ex merito hominis.

Quaestio 35 : Utrum respectu dilectionis gratuitae caritas habeat efficaciam in mente.

Quaestio 36 : Utrum perfectio vitae praesentis sit potissime in actu contemplationis.

Quaestio 37 : Utrum Deus posset dare potentiam creandi cuicumque creaturae.

Quaestio 38 : Utrum oratio sit ab ecclesia convenienter usitata

Quaestio 39 : Utrum oratio dominica sit rationabiliter ordinata

Quaestio 40 : Utrum Deus secundum exigentiam meritorum vel demeritorum distribuat poenas et praemia.

Quaestio 41 : Utrum omne peccatum sit voluntati hominis debite imputandum.

Quaestio 42 : Utrum voluntas creata sit causa principalis cuiuslibet sui demeriti actualis.

Quaestio 43 : Utrum anima beata retardetur a plenitudine suae beatitudinis propter appetitum ad corpus.

Quaestio 44 : Utrum David peccavit quando tenebatur non peccare.

Quaestio 45 : Utrum animae existentes in purgatorio delectentur de poenis quas ibi patiuntur.

Quaestio 46 : Utrum sacerdos qui tenetur ex voto ad castitatem incidens in fornicationem gravius peccet quam laicus coniugatus committens adulterium.

Quaestio 47 : Utrum vovens ingressum religionis et intrans cum proposito exeundi adimpleat votum.

Quaestio 48 : Utrum periurium sit gravius peccatum quam homicidium.

Quaestio 49 : Utrum licitum sit fidelibus ponere in ecclesiis et venerari imagines illorum qui non sunt adscripti ab Ecclesia Romana catalogo sanctorum.

Quaestio 50 : Utrum aliqua propositio possit componi ex intentionibus et speciebus in anima naturaliter significantibus rem extra.

Quaestio 51 : Utrum doctrina venerabilis Anselmi rationabiliter debeat reprobari.

Quaestio 52 : Utrum viae vivendi quas Christus docuit sint meritoriae aeternae.

Quaestio 53 : Utrum voluntas humana in utendo creaturis sit libera.

Quaestio 54 : Utrum anima Christi fruens Deo fruatur eo ipso necessario quodlibet quod est Deus.

Quaestio 55 : Utrum creatura rationalis sit a Deo facta ad fruendum finaliter solo Deo.

Quaestio 56 : Utrum obiectum fruitionis beatificae sit Deus vel aliud a Deo.

Quaestio 57 : Utrum viator existens in gratia ordinate utendo et fruendo posset vitare omne peccatum.

Quaestio 58 : Utrum Deus possit facere creaturam rationalem impeccabilem.

Quaestio 59 : Utrum voluntas peccabilis in qualibet temptatione sua sufficiat ex se a peccato declinare ita quod excludatur gratia vel habitus.

Quaestio 60 : Utrum meritum viatoris consistat solum in actu voluntatis.

Quaestio 61 : Utrum actus exterior habeat propriam bonitatem vel malitiam super actum interiorem.

Quaestio 62 : Utrum imperium voluntatis possit impediri per aliquam virtutem intellectivam vel sensitivam.

Quaestio 63 : Utrum creator rationalis creaturae iuste operatur vel operabatur in omni operatione et in omni tempore suo.

Quaestio 64 : Utrum aureola doctoris debeatur solis doctoribus sacrae theologiae qui in ea incipiunt in universitate approbata iuxta modum et formam universitatis.

Quaestio 65 : Utrum dilectio Dei aeterna sit homini possibilis.

Quaestio 66 : Utrum quolibet peccatum veniale diminuat habitum caritatis.

Quaestio 67 : Utrum adultus rite baptizatus possit per tempus vitare omne peccatum.

Quaestio 68 : Utrum clare videns Deum videat omnia future contingentia.

Quaestio 69 : Utrum ista consequentia sit necessaria: “Deus scit a fore ergo a erit.” Significet a unum futurum contingens.

Quaestio 70 : Utrum, facta revelatione alicuius futuri contingentis, ipsum maneat contingens post revelationem.

Quaestio 71 : Utrum Deus possit aliquem punire de condigno.

Quaestio 72 : Utrum observantia legis mosaycae fuit judaeis meritoria vitae aeternae.

Quaestio 73 : Utrum generalis resurrectio necessario sit futura.

Quaestio 74 : Utrum sapientia increata disponat suaviter universa.

Quaestio 75 : Utrum lex sapientiae increatae obliget viatorem ad impossibilia.

Quaestio 76 : Utrum sapientia increata beatificet hominem virtuosum secundum merita.

Quaestio 77 : Utrum perfectio vitae praesentis sit potissime in actu contemplationis.

Quaestio 78 : Utrum Deus possit punire peccantem mortaliter ad condignum.

Quaestio 79 : Utrum homo de necessitate salutis teneatur ad opus supererogationis quod voco omne opus sine quo potest homo salvari.

Quaestio 80 : Utrum male agentes sint a legislatoribus puniendi.

Quaestio 81 : Utrum voluntas possit agere contra iudicium suae rationis.

Quaestio 82 : Utrum voluntas possit libere educere intentionem in intellectu de actu primo in actum secundum.

Quaestio 83 : Utrum peccans mereatur punire.

Quaestio 84 : Utrum discedens omne peccato possit iuste damnari.

Quaestio 85 : Utrum sapientia increata iuste puniat peccatores iuxta demerita.

Quaestio 86 : Utrum theologia sit scientia.

Quaestio 87 : Utrum haec sit concedanda: Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus.

Quaestio 88 : Utrum fruitio possit manere in voluntate et non esse fruitio.

Quaestio 89 : Utrum angelus non confirmatus clare videns Deum posset Deum non diligere stante illa vision

Quaestio 90 : Utrum cum unitate essentiae divinae stet pluralitas personarum.

Quaestio 91 : Utrum perfectiones attributales essentiales in divinis indistincte praecedant omnem operationem intellectus.

Quaestio 92 : Utrum Deus sit causa effectiva omnium aliorum a se.

Quaestio 93 : Utrum circumstantia aggravet [peccatum].

Quaestio 94 : Utrum unio naturae humanae ad Verbum sit una res distincta absoluta vel respectiva.

Quaestio 95 : Utrum Deus possit facere quodlibet de quolibet.

Quaestio 96 : Utrum Deus possit scire plura quam scit.

Quaestio 97 : Utrum in beato Paulo fuerunt virtutes theologicae pro tempore raptus sui.

Quaestio 98 : Utrum caritas beatorum in patria possit corrumpi.

Quaestio 99 : Utrum per potentiam Dei absolutam possit aliquis acceptari sine caritate eidem formaliter inhaerente.

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 50

Utrum aliqua propositio possit componi ex intentionibus et speciebus in anima naturaliter significantibus rem extra
1

Utrum aliqua propositio possit componi ex intentionibus et speciebus in anima naturaliter significantibus rem extra

2

Hic dicunt quidam duplicem propositionem mentalem esse in anima, unam correspondentem propositioni vocali et aliam correspondentem propositioni scriptae quae inter se differunt specie quia impossibile est unam esse similitudinem naturalem duarum rerum specie distinctarum quia naturalis similitudo et illud cuius est sunt eiusdem speciei. Sed propositio mentalis et scripta differunt specie, igitur. Per consimilem rationem probatur quod propositiones mentales differunt specie, quae tamen correspondent propositionibus in scripto quia multae propositiones in scripto differunt specie quia aliquae sunt lapideae aliquae ligneae. Sed omnes propositiones mentales correspondentes vocalibus sunt eiusdem speciei.

3

Item, secundum istos nulla propositio mentalis est ponenda nisi componatur ex terminis qui sunt naturales similitudines terminorum scriptorum vel prolatorum. Unde ex speciebus quas ponunt, naturales similitudines rerum, sicut hominis et huiusmodi, nulla propositio componitur, sed tantum ex terminis qui sunt naturales similitudines vocis vel scripturae, qui quidem termini significant res ad placitum quae per voces et scripturas significantur, licet ipsas voces et scripturas significent naturaliter. Et ideo omnis propositio mentalis de toto mundo correspondet, secundum eum, alicui idiomati vel alicui scripturae.

4

Et ex isto concludit quod haec descriptio termini mentalis non valet quia terminus mentalis est intellectio vel passio animae significans aliquid natum esse pars propositionis mentalis. Haec opinio arguitur sic, terminus nihil significat naturaliter quia in diffinitione nominis et verbi cadit significare ad placitum, primo Perihermenias. Dicitur quod ibi definitur nomen et verbum in voce tantum.

5

Contra: ad logicam pertinet determinare de propositione et termino mentali quia illa quae pertinet ad logicam istis attribuit et haec non facit alibi ergo ibi Praeterea, licet definiens hominem intendat definire hominem verum et non pictum, tamen sicut homo pictus dicitur homo improprie ita dicitur animal rationale improprie. Similiter, licet intendat ibi definire talia in voce, tamen, si definita inveniantur in intellectu, definitiones eis convenient, igitur omne nomen mentale significat ad placitum.

6

Item, quilibet experitur in se ipso quod potest formare antequam loquatur tales propositiones et terminos significantes ad placitum, unde qui novit Latinum format propositiones Latinas.

7

Item, omni vocabuli correspondet aliqua mentalis, igitur isti termini ens, ens est unum, igitur subiecto correspondet terminus mentalis qui naturaliter significat omnes res. Consequens falsum quia quod aliquid sit alicuius signum naturale tantum tripliciter contingit quia vel est ipsius causa vel effectus vel eius naturalis similitudo, quorum nullum potest competere termino mentali respectu omnium rerum.

8

Item, viator format istam Deus est trinus et unus, ergo terminus mentalis correspondens subiecto foret signum naturale Dei.

9

Item, tunc circa subiectum illius propositionis in mente, omnis qualitas quae inhaereret subiecto foret naturalis similitudo omnis qualitatis, quod est impossibilis quia eo ipso quod est naturalis similitudo unius est naturalis dissimilitudo alterius.

10

Item, de ratione verbi est quod intelligitur ab informante, sed quando formo verbum colorum, nullus experitur se habere verbum rerum contrariarum et naturalem similitudinem earundem, ergo etc.

11

Item, posito unico verbo albedinis, potest intellectus formare hanc, albedo est albedo, ergo ibi sunt duae similitudines naturales omnium albedinum.

12

Sed contra istam opinionem est Anselmus, Monologion, 31 sic dicens: "nulla ratione negari potest, cum mens rationalis seipsam intelligat, imaginem ipsius nasci in eius cogitatione; immo ipsam cogitationem sui esse sui imaginem ad eius similitudinem, tamquam ex eius impressione formatam". Haec ille.

13

Si ergo talis similitudo nata in anima sit vere eiusdem speciei cum ipsa, sequitur quod anima quaelibet infinitas produceret animas rationales, et cum anima rationalis solummodo creetur, sequitur quod anima possit creare.

14

Item, species hominis est in mente angeli, sed species hominis est homo, ergo.

15

Item, multi homines fuerunt qui nec habuerunt patrem nec matrem, nec unquam comederunt nec unquam biberunt, et tamen duraverunt ab initio mundi, nec illi homines possunt ridere, et per consequens non sunt risibiles, nec unquam Deus illos iudicabit quia tales hominis, qui sunt in specie humana, nec tales unquam morientur, nec sunt mortales.

16

Item, angelus inferior intelligit superiorem, ergo habet in se angelum nobiliorem se quia illam speciem.

17

Item, tot sunt fenices, tot soles, tot lunae, quot sunt intelligentes fenicem, solem, et lunam.

18

Item, si Deus adnihilaret omnia corpora mundi, adhuc forent multi homines et multa leones in mentibus angelorum.

19

Item, multi homines erant creata ante Adam quia in angelis fuerunt species hominis concreatae ante Adam.

20

Item, "color est extremitas perspicui in corpore terminato" in De sensu et sensato, capitulo 6, et II De anima dicitur quod "color est motivus lucidi secundum actum", igitur color in cerebro vere videtur.

21

Item, omne grave naturaliter descendit, sed species lapidis in mente angeli est gravis, quare igitur non descendit?

22

Item, vel species lapidis in anima vel in angelo est substantia corporea vel incorporea. Si incorporea, ergo non est corpus. Si corporea, ergo lapis maximus est naturaliter in loco part?ali.

23

Item, Aristoteles dicit quod "lapis non est in anima, sed species lapidis", quod falsum est per istam opinionem.

24

Item, II De anima, commento 104 "si visus haberet colorem in actu non reciperet alios colores"

25

Item Augustinus, 10 Confessionum, capitulo 15 et 16 dicit quod imago tristitiae est in memoria et tamen nulla tristitia.

26

Pro ista tamen opinione ponit multas auctoritates, II De anima, commento 57, "color habet duplex esse", scilicet in corpore colorato, et hoc est esse corporale, et in diaphano, et hoc est esse spirituale.

27

Item, 7 Metaphysicae, commento 23, "sanitas dicitur de intellectu sanitatis quae est in anima et de sanitate quae est in corpore, et sanitas, quae est in corpore, est a sanitate, quae est in anima" et eodem commento dicit, "forma artis est duplex, una quae est in anima, et alia quae est extra, et sunt idem".

28

Item, 11 Metaphysicae, de balneo in anima, etc.

29

Ponit etiam ille idem quod cognitio est potentia cognitiva quae est ipsa anima. Unde cognitio humana non est nisi anima cognoscens. Tamen iste terminus cognitio, ut dicit, quandoque accipitur pro re qua cognoscens, formaliter est cognoscens. Aliquando accipitur pro similitudine rei cognitae, aliquando pro re cognita. Primo modo dicitur cognitio formalis, secundo modo materialis vel obiectiva immediata, tertio modo materialis vel obiectiva mediata.

30

Item, distinguit istum terminum cognitivum quia quandoque accipitur pro efficiente cognitionum, aliquando pro receptivo cognitionis, aliquando pro illo quo aliquid potest formaliter cognoscere.

31

Prima ergo conclusio sua est haec: omnis cognitio humana primo modo accepta est potentia cognitiva. Probatur sic, si cognitio foret qualitas superaddita per divinam potentiam, posset poni in lapide, et sic non cognitivum cognosceret. Nec valet dicere quod illa qualitas non potest esse perfectio formalis lapidis quia natura humana est in persona divina et tamen non perficit eam formaliter, et hoc non obstante denominat eam formaliter secundum suas proprietates.

32

Item, color formaliter videtur per visionem, igitur, conservato colore et visione, semper erit haec vera, color videtur, igitur, destructa potentia visiva, haec erit vera, color videtur.

33

Item, quando aliquid est aliquale per aliud, illud aliud est per se tale. Sed potentia cognitiva est formaliter cognoscens per cognitionem, ergo cognitio formaliter seipsa cognoscit. Igitur destructa potentia cognitiva sive intellectiva intellectio intelligeret.

34

Item, impossibile est praedicata contradictoria respectiva verificari successive de aliqua re nulla facta mutatione circa rem de qua verificantur nec circa rem respectu cuius verificatur. Sed ista praedicata intellectio, non-intellectio sunt praedicata contradictoria respectiva, ergo impossibile est illa verficari de qualitate quae dicitur intellectio nulla facta mutatione, etc. Igitur, si destruatur potentia intellectiva, et conservetur obiectum et qualitas, haec erit vera: si formetur, haec qualitas est intellectio.

35

Item, impossibile est effectum esse perfectiorem sua causa efficiente. Sed cognitio quandoque est perfectior obiecto cognito et potentia cognitiva si est res distincta a potentia cognitiva, igitur nec potest causari a potentia nec ab obiecto

36

Dicitur quod causatur ab utroque, et non ab altero, ut a causa totali, sed partiali tantum.

37

Contra illa, cognitio est divisibilis vel indivisibilis. Si indivisibilis, igitur a quocumque producitur totaliter producitur, alioquin idem bis produceretur et una causa superflueret ex quo producitur totaliter ab altera. Si divisibilis, ergo, cum nullum divisibile sit in infinitum divisibile, ut dicit ille sic opinans, sequitur quod est devenire ad cognitionem indivisibilem, et de illa quaerendum est aut causatur totaliter ab obiecto vel non, etc.

38

Item, si omne cognitivum in homine sit potentia cognitiva, sed alia cognitio hominis est cognitiva, ergo alia cognitio hominis est potentia cognitiva.

39

Item, iste terminus cognitivum vel dicit causam effectivam, materialem, vel formalem vel finalem. Non primum quia sic nihil foret cognitivum nisi quod actualiter cognosceret. Nec secundo, nec quarto modo, ut patet, ergo tertio modo. Et per consequens idem quod est cognitivum, est cognitio quando actu aliquid cognoscitur, ergo intellectio est potentia intellectiva.

40

Item, si aliquid sit causatum a re visa, vel igitur agit aequivoce vel univoce. Si univoce igitur sunt eiusdem rationis, et sic paries albus videretur sua albedine, et sic falsum repraesentaretur quia quando duae qualitates sunt eiusdem speciei et aliqua res fuerit aliqualis per unam, reliqua erit talis per reliquam. Si agens est aequivocum, aut visio est perfectior aut imperfectior. Si perfectior, igitur effectus foret perfectior sua causa effectiva. Si imperfectior, igitur foret visio imperfectior albedine. Consequens falsum.

41

Dicitur quod causatur ab obiecto et a potentia receptiva.

42

Contra sic, possem ego fingere quod nulla qualitas causatur ab obiecto extrinseco. Sed contra est Commentator II De anima, commento 140 "sicut actio et passio sunt in patiente non in agente, ita actio sensuum et sensibilium sunt in sentiente", ex quo patet intentio.

43

Item, si intellectio sit qualitas superaddita, sit illa a volo, igitur quod cognoscens cognoscat a, aut igitur ipso a aut alia intellectione cognoscit a. Si alia, erit processus in infinitum. Si seipsa, igitur eadem ratione, etc. Confirmatur per Augustinum, II De Trinitate, capitulo 4 "ipsa visio non est aliud quam sensus qui videt esse videtur hoc est visio non aliud esse videtur quam sensus informatus specie".

44

Ad ista tamen respondetur, ad primum conceditur totum usque ibi, non-cognitivum intelligit quod nego quia non-cognitivum non est cognitio nec denominat aliquid cognoscens nisi quando est in natura cognitiva Etiam eodem modo pono contra eum quod Deus ponat animam informatam specie in lapide, et tunc habet ille conclusionem concedere quia non plus requiritur per eum ad hoc quod una res denominet aliam nisi quod sit indistans ab ea.

45

Item, Deus est in lapide et Deus est intellectio, igitur etc. et tamen falsum est dicere quod lapis intelligit, igitur.

46

Item intellectio est in pede quia anima et tamen pes non intelligit

47

Item, haec consequentia non est formalis, lapis intelligit, igitur non-cognitivum intelligit, quia tantum est consequentia ut nunc quia, si Deus assumeret lapidem, antecedens esset verum et consequens falsum.

48

Ad secundum, dico eodem modo quia illo casu posito illa qualitas non foret visio quia iste terminus visio supponit pro una qualitate connotans eam esse in certo subiecto.

49

Ad tertium, dico quod una causa non denominat aliam nisi forte denominatione extrinseca, nihil enim est dictu actio formalis vel materia finalis.

50

Ad quartum, dico quod stante illa specie in anima, anima quandoque est intellectio quandoque non. Similiter assumit falsum quia volo quod circulus significet ibi esse vinum ab hora prima usque ad horam nonam et non ultra, tunc signum et non-signum sunt praedicata respectiva contradictoria, etc. Similiter, rex facit quod denarius est nunc praetium panis et prius non fuit, et tamen nec panis mutatur nec denarius. Similiter, Deus creat animam Platonis in a, et tamen nec Deus mutatur nec anima.

51

Ad aliud, dico quod dicimus hanc conclusionem esse demonstrativam non quia demonstrat, nec habitum electivum quia eligit, sed quia homo eligit per illum

52

Ad aliud dico quod anima secundum eum est cognitiva et anima est cognitio nam iste terminus cognitivum dicit causam formalis cognitionis. Quaero de illa causa, vel est cognitio vel alia res. Si alia, cognitio est opposita.

53

Alia conclusio eius est haec, similitudo cognoscentis, quae est naturalis similitudo qualitatis sensibilis extra, cognoscitur et sentitur non cognita re cuius est similitudo. Patet per motionem circularem virgae ignitae in cuius extremitate videtur circulus igneus sed nullus talis circulus est extra videntem cuius causa naturalis ut dicit est ille quia color unius partis virgae existens in uno situ causat similitudinem suam in capite videntis, et in alio situ existens causat aliam quae conterminatur similitudinem praecedenti in capite, et in tertio loco tertiam, quibus sic conterminatis fit unus color circularis qui manet in capite videntis toto tempore mensurante circulationem unam, et ideo apparet videnti quod pars illa sit similis in quocumque situ circulationis. Ideo in casu illo nullum circulum ignitum videt, sed tantum similitudinem.

54

Sed contra tunc oportet quod talis similitudo in visu foret tantae quantitatis quantae videtur sibi quod est unus circulus extra videntis negatur consequentia, cuius causa est quia videns colorem extrinsecum per eius speciem sub eodem angulo videt speciem et colorem cuius est, et ideo species et color apparent videnti eiusdem quantitatis quia videntur sub eisdem angulis, scilicet aequalibus.

55

Alia conclusio est haec, similitudo naturalis rei cognitae est eiusdem speciei cum re illa cuius est et haec est opinio Rogeri Bacon in sua perspectiva, distinctione 6, capitulo 3, probatur haec sic, "impossibile est unam qualitatem esse naturalem similitudinem alterius a qua differt specie quia non habemus aliud medium pro statu isto ad probandum quod duae res sunt eiusdem speciei nisi quod una est naturalis similitudo respectu alterius", igitur etc.

56

Secundo sic, albedo visa causat speciem, vel igitur est agens univocum et habetur propositum, vel aequivocum quod est falsum quia in generatione aequivoca effectus est dissimilis agenti.

57

Item, omne visibile est lux vel color, sed illa species est visibilis quia sic videtur, ergo est lux vel color. non lux quia illa non naturalis similitudo colorum est, igitur est color.

58

Item, respiciens attente colorem viridem et subito se vertens ad obscurum adhuc videt colorem viridem sed nullum extra, igitur ille color est in vidente et eiusdem speciei cum colore prius viso. Et idem sentiendum est de specie intelligibili et de re a qua generatur.

59

Item, II De anima "si visus haberet colorem in actu non reciperet colores" quia igitur recipit colores non habet colores in actu, non tamen negat quin habet in potentia. Propter istas rationes concedit opinans quod tam angelus quam anima est aliquando frigidus aliquando calidus, et quod lapis est cum angelo in caelo et in anima quandocumque intelligit lapidem.

60

Et si arguitur sic contra impossibile est duas formas materiales esse eiusdem speciei cum forma immateriali.

61

Item, impossibile est duas formas eiusdem speciei simul esse in eodem subiecto. Sed duae similitudines, quarum una causatur ab una albedine et alia ab alia in eodem occulo, sunt igitur etc.

62

Item, "lapis non est in anima, sed species lapidis"

63

Item, si beatus videret Deum mediate specie produceret aliquid eiusdem speciei cum Deo.

64

Ad primum, dicitur quod forma dicitur immaterialis tripliciter vel quia illud est indivisibile, et per oppositum forma materialis est divisibilis et quaelibet divisibilis. Alio modo, quia est in subiecto materiali, et per oppositum materiale dicitur quaelibet perfectio subiecti materialis. Tertio modo, dicitur forma immaterialis quae naturaliter separatur a materia et materiale per oppositum. Primo modo et secundo modo, forma materialis et immaterialis sunt eiusdem speciei. Tertio modo, vel loquimur de forma substantiali vel accidentali. Primo modo, non sunt eiusdem speciei, secundo modo, sunt quia color in mente angeli, etc.

65

Ad 2m conceditur quod duae formae possunt simul esse in eodem subiecto.

66

Ad tertium, dico quod Aristoteles ibi vocat speciem lapidis similitudinem accidentis lapidis.

67

Ad quartum, dico quod impossibile est intellectum creatum formare verbum de Deo.

68

Contra primam conclusionem, et probo quod non sufficit ad hoc quod anima intelligat solum animam et species, sed requiritur tertia res quae dicitur intellectio quia stat quod Sortes non intelligat Platonem, et tamen quod species Platonis sit in memoria Sortis et per consequens in anima Sortis igitur alia res requiritur.

69

Item, visu se habente universaliter ad obiectum in prima parte temporis, in casu videt et in secunda non. Posito quod in secunda parte anima fuerit multum intenta circa aliquod cognoscibile, ut patet etiam de distractis quaerentibus quod habent primi occulis

70

Contra ultimam conclusionem arguitur sic, quando duae qualitates sunt eiusdem speciei et aeque intensae, si sint activae, possunt esse aequalem et aeque intensam operationem, sed calor in igne et eius species sunt huiusmodi, igitur etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 50