Titulus 13
13
De bonorum possessione ex testamento militis.
1
Ulpianus libro 45 ad edictum Non dubium est, quin debeant ratae voluntates esse eorum, qui in hosticolo suprema iudicia sua quoquo modo ordinassent ibidemque diem suum obissententiarum quamquam enim distet condicio militum ab his personis constitutiones principales separent, tamen qui in procinctu versantur cum eadem pericula experiantur, iura quoque eadem merito sibi vindicant. Omnes igitur omnino, qui eius sunt condicionis, ut iure militari testari non possint, si in hosticolo deprehendantur et illic decedant, quomodo velint et quomodo possint, testabuntur, sive praeses quis sit provinciae sive legatus sive quis alius, qui iure militari testari non potest.