Titulus 14
14
De iure patronatus.
1
Ulpianus libro nono de officio proconsulis Patronorum querellas adversus libertos praesides audire et non translaticie exsequi debent, cum, si ingratus libertus sit, non impune ferre eum oporteat. Sed si quidem inofficiosus patrono patronae liberisve eorum sit, tantummodo castigari eum sub comminatione aliqua severitatis non defuturae, si rursum causam querellae praebuerit, et dimitti oportet. Enimvero si contumeliam fecit aut convicium eis dixit, etiam in exilium temporale dari debebit: quod si manus intulit, in metallum dandus erit: idem et si calumniam aliquam eis instruxit vel delatorem subornavit vel quam causam adversus eos temptavit.
5
6
Paulus libro secundo ad legem Aeliam Sentiam Adigere iureiurando, ne nubat liberta vel liberos tollat, intellegitur etiam is, qui libertum iurare patitur. Sed si ignorante eo suus filius adegerit stipulatus fuerit, nihil ei nocebit: certe si iussu patroni is qui in potestate est idem fecerit, dicendum est eum hac lege teneri.
Stipulatus est centum operas aut in singulas aureos quinos dari: non videtur contra legem stipulatus, quia in potestate liberti est operas dare.
Quamvis nulla persona lege excipiatur, tamen intellegendum est de his legem sentire, qui liberos tollere possunt. Itaque si castratum libertum iureiurando quis adegerit, dicendum est non puniri patronum hac lege.
7
8
9
10
Clementius libro nono ad legem Iuliam et Papiam Eum patronum, qui capitis libertum accusasset, excludi a bonorum possessione contra tabulas placuit. Labeo existimabat capitis accusationem eam esse, cuius poena mors aut exilium esset. Qui nomen detulit, accusasse intellegendus est, nisi abolitionem petit: idque etiam proculo placuisse Servilius refert.
16
Ulpianus libro decimo ad legem Iuliam et Papiam Si libertus minorem se centenario in fraudem legis fecerit, ipso iure non valebit id quod factum est, et ideo quasi in centenarii liberti bonis locum habebit patronus: quidquid igitur quaqua ratione alienavit, ea alienatio nullius momenti est. Plane si qua alienaverit in fraudem patroni, adhuc tamen post alienationem maior centenario remaneat, alienatio quidem vires habebit, verumtamen per Favianam et Calvisianam actionem revocabuntur ea quae per fraudem sunt alienata: et ita Iulianus saepissime scribit eoque iure utimur. Diversitatis autem ea ratio est. Quotiens in fraudem legis fit alienatio, non valet quod actum est: in fraudem autem fit, cum quis se minorem centenario facit ad hoc, ut legis praeceptum evertat. At cum alienatione facta nihilo minus centenarius est, non videtur in fraudem legis factum, sed tantum in fraudem patroni: idcirco Faviano vel Calvisiano iudicio revocabitur id quod alienatum est.
17
Ulpianus libro 11 ad legem Iuliam et Papiam Divi fratres in haec verba rescripserunt: "Comperimus a peritioribus dubitatum aliquando, an nepos contra tabulas aviti liberti bonorum possessionem petere possit, si eum libertum pater patris, cum annorum viginti quinque esset, capitis accusasset, et proculum, sane non levem iuris auctorem, in hac opinione fuisse, ut nepoti in huiusmodi causa non putaret dandam bonorum possessionem. Cuius sententiam nos quoque secuti sumus, cum rescriberemus ad libellum Caesidiae Longinae: sed et Volusius Maecianus amicus noster ut et iuris civilis praeter veterem et bene fundatam peritiam anxie diligens religione rescripti nostri ductus sit ut coram nobis adfirmavit non arbitratum se aliter respondere debere. Sed cum et ipso Maeciano et aliis amicis nostris iuris peritis adhibitis plenius tractaremus, magis visum est nepotem neque verbis neque sententia legis aut edicti praetoris ex persona vel nota patris sui excludi a bonis aviti liberti: plurium etiam iuris auctorum, sed et Salvi Iuliani amici nostri clarissimi viri hanc sententiam fuisse".
21
Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum Sive patronus sive libertus deportetur et post restituatur, amissum patronatus et petendae contra tabulas bonorum possessionis ius recipitur: quod ius servatur et si in metallum patronus vel libertus damnatus restituatur.
Excluditur contra tabulas bonorum possessione patronus et si ex unica heres instituatur et id, quod deest ad supplendam debitam portionem, per servum iudicio liberti sine condicione et dilatione ei, hereditate vel legato sive fideicommisso, quaeri potest.
Ex duobus patronis unus, ex debita parte heres institutus sine condicione et dilatione, contra tabulas bonorum possessionem petere non poterit, licet, si minor ei portio esset relicta et contra tabulas bonorum possessionem petisset, alia etiam portio ei adcrescere potuisset.
23
Tryphoninus libro 15 disputationum Si filius patris necem inultam reliquerit, quam servus detexit et meruit libertatem, dixi non habendum pro patroni filio, quia indignus est.
Cum ex falsis codicillis, qui veri aliquo tempore crediti sunt, heres ignorans quasi ex fideicommisso libertatem servis praestitisset, rescriptum est a divo Hadriano liberos quidem eos esse, sed aestimationem sui praestare debere: et hos libertos manumissoris esse recte probatur, quia salvum est etiam in his libertis ius patroni.
24
Paulus imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum sive decretorum ex libris sex libro primo Camelia Pia ab Hermogene appellaverat, quod diceret iudicem de dividenda hereditate inter se et coheredem non tantum res, sed etiam libertos divisisse: nullo enim iure id eum fecisse. Placuit nullam esse libertorum divisionem: alimentorum autem divisionem a iudice inter coheredes factam eodem modo ratam esse.