Text List

On this page

Titulus 3

1

Prev

How to Cite

Next

Titulus 3

3

De libertis universitatium.

1

Ulpianus libro 49 ad edictum Municipibus plenum ius in bonis libertorum libertarum defertur, hoc est id ius quod etiam patrono.

Sed an omnino petere bonorum possessionem possint, dubitatur: movet enim, quod consentire non possunt, sed per alium possunt petita bonorum possessione ipsi adquirere. Sed qua ratione senatus censuit, ut restitui eis ex Trebelliano hereditas possit: qua ratione alio senatus consulto heredibus eis institutis a liberto adquirere hereditatem permissum est: ita bonorum quoque possessionem petere dicendum est.

Temporaque bonorum possessionis petendae cedere municipibus exinde, ex quo decernere de petenda potuerunt. Qquod et Papinianus respondit.

PrevBack to TopNext