Titulus 4
4
De adsignandis libertis.
1
Ulpianus libro 14 ad Sabinum Senatus consulto quod factum est Claudianis temporibus Velleo Rufo et Osterio Scapula consulibus de adsignandis libertis in haec verba cavetur: "Si, qui duos pluresve liberos iustis nuptiis quaesitos in potestate haberet, de liberto libertave sua significasset, cuius ex liberis suis eum libertum eamve libertam esse vellet, is eave, quandoque is, qui eum eamve manumisit inter vivos vel testamento, in civitate esse desisset, solus ei patronus solave patrona esset, perinde atque si ab eo eave libertatem consecutus consecutave est. Utique, si ex liberis quis in civitate esse desisset neque ei liberi ulli essent, ceteris eius liberis qui manumisit perinde omnia iura serventur, ac si nihil de eo liberto eave liberta is parens significasset".
Quamvis singulari sermone senatus consultum scriptum est, tamen et pluribus liberis et plures libertos libertasve posse adsignari certum est.
Sed et si exheredato filio libertum quis adsignaverit, valet adsignatio, nec nocet ei nota exheredationis quantum ad ius patronatus.
Sed si post adsignationem fuerit exheredatus, non semper exheredatio adimet adsignationem, nisi hoc animo facta sit.
Sed si is cui adsignatus est repudiaverit, puto verius, quod et Marcellus scripsit, posse admitti fratres eius.
Si sit ex patrono filius unus, ex altero duo et uni eorum libertus adsignatus est, videndum, quot partes fiant hereditatis liberti, utrum tres, ut duas habeat is cui adsignatus est, id est suam et fratris, an vero aequales partes fiant, quoniam per adsignationem alius excluditur. Et Iulianus libro septuagensimo quinto scripsit magis esse, ut bessem hic habeat, qui fratrem excludit: quod verum est, quamdiu frater eius vivat vel admitti potuit ad legitimam hereditatem: ceterum si fuerit capite minutus, aequales partes habebunt.
3
Ulpianus libro 14 ad Sabinum Idem erit dicendum et si is, qui filium et nepotem habebat, nepoti libertum adsignaverit: admittetur nepos ad legitimam hereditatem, licet sit alterius patroni filius, et hoc contingit patrui vita: ceterum si ille non esset, nihil ei prodesset adsignatio ad deminuendum ius alterius patroni filii.
Unde quaeri poterit, an, si filium habeat et ex eo nepotem, possit, quasi duos habeat in potestate, ius senatus consulti inducere. In qua specie cum placeat etiam ei, qui in potestatem recasurus est, adsignari quare non admittimus, cum utrumque esse in potestate negare non possumus?
An autem ad legitimam hereditatem admitti possit hic qui est in potestate, tractari poterit. Et cum multi sint casus, quibus et libertum habere qui in potestate est possit, cur non hoc quoque admittendum sit, ut per eum pater ad legitimae hereditatis admittatur emolumentum? Quod et pomponio recte videtur. Habent autem libertos etiam filii familias, ut puta si castrensem servum eorum quis manumiserit.
Emancipatos quoque filios eius, cui adsignatus est libertus, habere commodum senatus consulti puto, non ut ad legitimam hereditatem admittantur, sed ad ea quae possunt.
Secundum quod liberto intestato defuncto, quoniam ad legitimam hereditatem admitti non possunt, videndum, ne admittatur filius adsignatoris in familia remanens an non? Et putem emancipatos per praetorem praeferendos.
5
Ulpianus libro 14 ad Sabinum Utrum portio eius, qui in civitate esse desiit vel repudiavit, in familiam redeat? An vero ei potius adcrescat, in cuius persona durat adsignatio? Et Iulianus libro septuagensimo quinto scripsit adsignationem in huius solius persona locum habere et solum admittendum, quod est verum.
10
13
Pomponius libro quarto senatus consultorum Testamento potest quis et servum manumittere et eundem ut libertum adsignare.
De liberis, qui sunt in potestate, senatus locutus est: ergo de postumis nihil hoc senatus consulto provisum est: magis tamen puto etiam postumos contineri.