Titulus 15
15
Quis ordo in possessionibus servetur.
1
Modestinus libro sexto pandectarum Intestati hi gradus vocantur: primum sui heredes, secundo legitimi, tertio proximi cognati, deinde vir et uxor.
2
Ulpianus libro 49 ad edictum Utile tempus est bonorum possessionum admittendarum: ita autem utile tempus est, ut singuli dies in eo utiles sint, scilicet ut per singulos dies et scierit et potuerit admittere: ceterum quacumque die nescierit aut non potuerit, nulla dubitatio est, quin dies ei non cedat. Fieri autem potest, ut qui initio scierit vel potuerit bonorum possessionem admittere, hic incipiat nescire vel non posse admittere: scilicet si, cum initio cognovisset eum intestatum decessisse, postea quasi certiore nuntio allato dubitare coeperit, numquid testatus decesserit vel numquid vivat, quia hic rumor postea perrepserat. Idem et in contrarium accipi potest, ut qui ignoravit initio, postea scire incipiat.
Dies bonorum possessionis utiles esse palam est: sed non sessionum numerabuntur, si modo ea sit bonorum possessio, quae de plano peti potuit. Quod si ea, quae causae cognitionem pro tribunali desiderat vel quae decretum exposcit, sessiones erunt nobis computandae, quibus sedit is quibusque per ipsum praetorem factum non est, quo minus daret bonorum possessionem.
In bonorum possessione, quae pro tribunali datur, illud quaeritur, si sedit quidem praetor pro tribunali, sed postulationibus non dedit: potest dici tempus ad bonorum possessionem non cedere, cum praeses aliis rebus aut militaribus aut custodiis aut cognitionibus fuerit occupatus.
Si praeses provinciae in proxima fuit civitate, accedere debet ad utilitatem temporis ratio itineris, scilicet numeratione viginti milium passuum facta: nec enim exspectare debemus, ut praeses provinciae veniat ad eum, qui bonorum possessionem petiturus est.
4
5
Marcellus libro nono digestorum Cum filio familias bonorum possessio delata est, dies, quibus certiorare patrem non potest, ut vel iubeat adgnosci bonorum possessionem vel ratam habeat agnitionem bonorum possessionis, non cedunt. Fingamus statim primo die, quo fuerit delata, adgnovisse eum bonorum possessionem, certiorare patrem, ut comprobet, non posse, non cedent dies centum: incipient autem cedere, cum certior fieri potuit. Praeteritis autem centum diebus frustra ratum habebit.
Quaeri potest, si, cum posset filius petere bonorum possessionem, patre ita absente, ut certiorare eum non possit, vel etiam furente, petere neglexerit, an peti amplius non possit. Sed quid noceat non petitam bonorum possessionem, quae, si petita esset, tamen non ante adquireretur, quam pater comprobasset?