Text List

Titulus 3

3

De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.

1

Ulpianus libro quinto ad Sabinum Divus Marcus omnibus collegiis, quibus coeundi ius est, manumittendi potestatem dedit:

2

Ulpianus libro 14 ad Sabinum Quare hi quoque legitimam hereditatem liberti vindicabunt.

3

Papinianus libro 14 responsorum Servus civitatis iure manumissus non ademptum peculium retinet ideoque debitor ei solvendo liberatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 3

1

2

3