Titulus 4
4
De manumissis testamento.
2
Ulpianus libro quinto ad Sabinum Si quis ita heredem instituerit "Titius heres esto. si Titius heres non erit, Stichus heres esto. Stichus liber esto", non esse Stichum liberum Aristo ait Titio herede existente. Mihi videtur posse dici liberum fore, quasi non utique alio gradu acceperit libertatem, sed dupliciter: quo iure utimur.
4
Pomponius libro secundo ad Sabinum Si quis ita scripserit "Stichus liber esto eique heres meus decem dato", nulla dubitatio est, quin debeantur etiam, si eum pater familias vivus manumiserit.
7
Ulpianus libro 19 ad Sabinum Neratius scribit eius, cui libertas sic data est "si mihi nullus filius erit cum moriar, Stichus liber esto", impediri libertatem postumo nato. Sed dum speratur nasci, utrum in servitute remanere dicimus an vero ex postfacto respondemus retro liberum fuisse nullo filio nato? Quod magis arbitror probandum.
9
10
Paulus libro quatro ad Sabinum Si peculium praelegatum est et vicarius liber esse iussus sit, liberum eum esse constat. Multum enim interest inter genus et speciem: speciem enim eximi de genere placet: quod est in peculio legato et vicario manumisso.
Si servus legatus liber esse iussus est, liber est. Sed si prius liber esse iussus, postea legatus sit, si quidem evidens voluntas sit testatoris, quod ademit libertatem, cum placeat hodie etiam libertatem adimi posse, legato eum cedere puto: quod si in obscuro sit, tunc favorabilius respondetur liberum fore.
11
Pomponius libro septimo ad Sabinum Si legato servo fideicommissa libertas relicta est, vel heres vel legatarius eum cogitur manumittere.
12
Ulpianus libro 50 ad edictum Si quis libertatem sub iurisiurandi condicione reliquerit, edicto praetoris locus non erit, ut iurisiurandi condicio remittatur, et merito: nam si quis remiserit condicionem libertatis, ipsam libertatem impedit, dum competere aliter non potest, quam si paritum fuerit condicioni.
Proinde et si legatum quis cum libertate acceperit, non aliter legatum habebit, nisi condicioni iurisiurandi paruerit.
13
Ulpianus libro quinto disputationum Si ita fuerit servis duobus libertas data, si insulam aedificaverint vel si statuam posuerint, dividi haec condicio non poterit. Solummodo illud habebit dubitationem, an altero faciente satisfactum voluntati videatur ideoque ad libertatem perveniat: quod magis est, nisi aliud expressit testator. Faciendo tamen sibi condicionem implevit, alteri non: quin immo extinguitur ei condicio: nec enim amplius parere condicioni potest, cum semel expleta sit.
Idem quaeri potest et si fabris duobus vel pictoribus, si membrum depinxissent vel si fabricassent navem, quid adscriptum sit: nam voluntatis erit quaestio, num alteri alterius facti condicionem iunxerit: quae res efficit, ut, quod alter cessat, alteri quoque, qui facere paratus est, condicio deficiat. Quod si ex his, quae scripsit vel dixit, ostenditur contentus esse testator vel alterum facere, res erit expedita: nam alter faciendo aut et sibi et socio proderit aut sibi tantum, prout voluisse testatorem apparuerit.
Haec quaestio et in eo tractatur, si quis libertatem dederit servis duobus, si rationes reddiderint. Iulianus enim tractat, si alter reddere sit paratus, alter non sit, an alter per alterum impediatur: et rectissime ait, si quidem separatim rationes gesserunt, sufficere ad libertatem adipiscendam ei qui suas rationes reddit: si vero simul, non alias videri alterum paruisse, nisi utriusque reliqua exsolverit. In reliquis accipere debemus, ut et ipsa volumina rationum reddantur.
Sed et si ancilla cum filiis libera esse iussa sit, etsi nullos habeat, erit libera: vel si habeat quidem, filii autem eius ad libertatem pertinere non possint, idem erit dicendum: et si ipsa libera esse non possit, filii tamen eius pervenient ad libertatem. Nam haec adiectio "cum filiis" non facit condicionem, nisi mihi proponas aliam sententiam testatoris fuisse: tunc enim pro condicione erunt haec verba accipienda. Condicionem autem non facere argumento est et edictum praetoris, quo ita cavetur "ventrem cum liberis in possessionem esse iubebo": placet enim, etsi nulli liberi sint, ventrem tamen ex edicto in possessionem mittendum.
15
Iulianus libro 32 digestorum "Stichum Sempronio do lego. Si Sempronius Stichum intra annum non manumiserit, idem Stichus liber esto". Quaesitum est, quid iuris sit. Respondit hoc modo libertate data "si Sempronius non manumiserit, Stichus liber esto" Sempronium, nisi manumiserit, nihil iuris in Stichum habiturum, sed liberum eum futurum.
16
Iulianus libro 36 digestorum Si ita scriptum fuerit: "Cum Titius annorum triginta erit, Stichus liber esto eique heres meus fundum dato" et Titius, antequam ad annum trigensimum perveniret, decesserit, Sticho libertas competet, sed legatum non debebitur. Nam favore libertatis receptum est, ut mortuo Titio tempus superesse videretur, quo impleto libertas contingeret: circa legatum defecisse condicio visa est.
17
Iulianus libro 42 digestorum Libertas, quae in ultimum vitae tempus confertur, veluti "Stichus cum morietur, liber esto", nullius momenti existimanda est. Haec autem scriptura "Stichus si Capitolium non ascenderit, liber esto" ita accipienda est "si cum primum potuerit, Capitolium non ascenderit": isto enim modo perveniet Stichus ad libertatem, si facultate data ascendendi Capitolium abstinuerit.
Hac scriptura testamenti "Pamphilus liber esto, ita ut filiis meis rationem reddat" an sub condicione libertas data videretur, quaesitum est. Respondi pure quidem datam libertatem et illam adiectionem "ita ut rationes reddat" condicionem libertati non inicere: tamen quia manifesta voluntas testantis exprimeretur, cogendum eum ad rationes reddendas.
18
Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem Qui duos heredes instituebat, post alterius mortem servum liberum esse iusserat: is ex cuius morte libertas pendebat, vivo testatore decesserat. Sabinus respondit liberum futurum.
20
Africanus libro primo quaestionum Servos legavit et cavit ita: "Rogo, si te promeruerunt, dignos eos libertate existimes". Praetoris hae partes sunt, ut cogat libertatem praestari, nisi si quid tale hi servi admiserint, ut indigni sint, quo libertatem consequantur, non etiam ut talia officia ab his exigantur, pro quibus libertatem mereri debent. Arbitrium tamen eius erit qui rogatus sit, quo tempore quemque velit manumittere, ita ut, si vivus non manumisisset, heres eius statim libertatem praestare cogatur.
22
Africanus libro nono quaestionum Qui filium impuberem heredem instituit, Stichum ratione argenti, quod sub cura eius esset, reddita liberum esse iusserat: is servus parte argenti subtracta cum tutore divisit atque ita tutor ei parem rationem adscripsit. Consultus, an Stichus liber esset, respondit non esse liberum: nam quod alioquin placeat, si statuliber pecuniam dare iussus tutori det vel per tutorem stet, quo minus condicioni pareatur, pervenire eum ad libertatem, ita accipiendum, ut bona fide et citra fraudem statuliberi et tutoris id fiat, sicut et in alienationibus rerum pupillarium servatur. Itaque et si offerente statulibero pecuniam tutor in fraudem pupilli accipere nolit, non aliter libertatem contingere, quam si servus fraude careat. Eademque et de curatore dicenda. Item quaesitum est, rationem argenti reddere iussus in quem modum intellegendus sit condicioni paruisse, id est an, si quaedam vasa sine culpa eius perierint atque ita reliqua vasa heredi bona fide adsignaverit, perveniat ad libertatem. Respondit perventurum: nam sufficere, si ex aequo et bono rationem reddat: denique quam rationem bonus pater familias reciperet, ea heredi reddita impletam condicionem videri.
23
29
Scaevola libro 23 digestorum Uxorem praegnatem repudiaverat et aliam duxerat: prior enixa filium exposuit: hic sublatus ab alio educatus est nomine patris vocitatus usque: ad vitae tempus patris tam ab eo quam a matre, an vivorum numero esset, ignorabatur: mortuo patre testamentoque eius, quo filius neque exheredatus neque heres institutus sit, recitato filius et a matre et ab avia paterna adgnitus hereditatem patris ab intestato quasi legitimus possidet. Quaesitum est, hi qui testamento libertatem acceperunt utrum liberi an servi sint. Respondit filium quidem nihil praeiudicii passum fuisse, si pater eum ignoravit, et ideo, cum in potestate et ignorantis patris esset, testamentum non valere. Servi autem manumissi si per quinquennium in libertate morati sunt, semel datam libertatem infirmari contrarium studium favore libertatis est.
39
Paulus libro 16 ad Plautium "Stichus servus meus, si eum heres alienaverit, liber esto": inutiliter libertas datur, quia in id tempus confertur, quo alienus futurus sit. Nec contrarium est, quod statuliber, etiamsi venierit, ex testamento libertatem consequitur: quippe utiliter libertas data facto heredis non peremitur. Aut quid in legato eo modo dato dicemus? Diversum enim nulla ratione dicetur: nam inter libertatem et legatum, quantum ad hanc causam, nihil distat. Igitur nec sic recte dabitur libertas "Si heredis mei esse desierit, liber esto", quia nullum casum utilem habet.
40
Pomponius libro quinto ex Plautio Iulianus ait, cum idem homo et per fideicommissum detur alicui et liber esse iubeatur, heredem libertatem praestare debere: non enim cogetur, inquit, ex causa fideicommissi aestimationem sufferre, cum debitam libertatem reddiderit.
Sed et cum sub condicione servo libertas per fideicommissum detur et ipse praesenti die daretur, non aliter tradere eum cogetur, quam ut caveatur existente condicione libertati eum restitutum iri: nam in omnibus fere causis fideicommissas libertates pro directo datis habendas. Sed Ofilius aiebat, si adimendi legati causa fideicommissam libertatem testator dedisset, ea vera esse: si vero onerari heredem a testatore legatarius ostenderit, aestimationem nihilo minus legatario praestandam.
41
Pomponius libro septimo ex Plautio Si ita fuerit libertas relicta: "Stichus servus meus anno duodecimo, postquam ego mortuus ero, liber esto", verisimile est principio duodecimi anni eum liberum esse, nam hoc mortuum sensisse. Et inter hos sermones "duodecimo anno" et "post duodecim annos" multum interest et ita loqui solemus. Duodecimus annus est, cum quantulumlibet ex duodecimo anno venisset aut praeterisset, et qui duodecimo anno liber esse iubetur, omnibus anni diebus liber esse iussus est.
Sed si ita sit scriptum in testamento: "Stichus servus meus heredi meo mille nummos anno biennio triennio, postquam ego mortuus ero, si solverit satisve fecerit, liber esto", non potest is servus nisi triennio praeterito liber esse, nisi praesentem eam pecuniam solvat aut satisfaciat: compensanda etenim est heredi libertatis celeritas praematurae pecuniarum solutioni.
44
Modestinus libro decimo responsorum Maevia decedens servis suis nomine Sacco et Eutychiae et Irenae sub condicione libertatem reliquit his verbis: "Saccus servus meus et Eutychia et Irene ancillae meae omnes sub hac condicione liberi sunto, ut monumento meo alternis mensibus lucernam accendant et sollemnia mortis peragant": quaero, cum adsiduo monumento Maeviae Saccus et Eutychia et Irene non adsint, an liberi esse possunt. Modestinus respondit neque contextum verborum totius scripturae neque mentem testatricis eam esse, ut libertas sub condicione suspensa sit, cum liberos eos monumento adesse voluit: officio tamen iudicis eos esse compellendos testatricis iussioni parere.
46
Pomponius libro septimo ex variis lectionibus Aristo Neratio Appiano rescripsit, testamento liber esse iussus, cum annorum triginta esset, antequam ad eam aetatem perveniret si in metallum damnatus sit ac postea revocetur, sine dubitatione cum libertate legatum ad eum pertinere neque metallorum poena ius eius mutari: nec aliud, si heres esset sub condicione institutus: futurum enim eum etiam necessarium.
47
48
Papinianus libro decimo quaestionum Si socius testamento libertatem ita dederit: "Pamphilus, si eum socius manumiserit, liber esto", servius respondit socio manumittente communem fieri libertum familiae atque manumissoris: neque enim novum aut incognitum est vario iure communi mancipio libertatem optingere.
50
51
Papinianus libro 14 responsorum Testamento centurio servos suos venire prohibuit ac petit, prout quisque meruisset, eos manumitti. Libertates utiliter datas respondit, cum, si nemo servorum offenderit, omnes ad libertatem pervenire possunt: quibusdam autem per offensam exclusis residui in libertatem perveniunt.
Cum ita testamento adscriptum esset: "Servi, qui sine offensa fuerunt, liberi sunto", condicionem adscriptam videri placuit, cuius interpretationem talem faciendam, ut de his in libertate danda cogitasse non videatur, quos poena coercuit aut ab honore ministrandi vel administrandae rei negotio removit.
52
Paulus libro 12 quaestionum Imperatores Missenio Frontoni: "Testamento militis his verbis adscripta libertate:" "Stephanum servum meum liberum esse volo""vel" "iubeo""adita hereditate libertas competit: et ideo ea, quae postea adiecta sunt:" "sic tamen, ut cum herede meo sit quo usque invenis sit: quod si noluerit aut contempserit, iure servitutis teneatur""ad revocandam libertatem, quae competit, non sunt efficacia". Idem et in paganorum testamentis observatur.
53
Paulus libro 15 responsorum Lucius Titius servo libertatem dedit, si rationem actus sui ex fide dedisset gaio seio filio suo: cum annos pubertatis egressus fuisset Gaius Seius, a curatoribus eiusdem conventus servus etiam apud iudicem omnibus satisfecit: exacta condicione a curatoribus pronuntiatum est liberum eum esse: nunc Gaius Seius filius testatoris negat curatoribus suis recte pecuniam illatam: quaero, an iure soluta sit quantitas. Paulus respondit curatoribus quidem adulescentis reliquam rationem, ut condicio testamento adscripta impleatur, non iure exsolutam videri: sed si praesente adulescente pecunia illata est vel in rationibus eius relata, impletam condicionem videri, ac si ipsi soluta fuisset.
54
Scaevola libro quatro responsorum Qui habebat servum Cratistum, testamento ita cavit: servus meus Cratinus liber esto": quaero, an servus Cratistus ad libertatem pervenire possit, cum testator servum Cratinum non habebat, sed hunc solum Cratistum. Respondit nihil obesse, quod in syllaba errasset.
Scripti testamento heredes ante aditam hereditatem pacti sunt cum creditoribus, ut parte dimidia contenti essent, et ita decreto a praetore interposito hereditatem adierunt: quaero, an libertates in eo testamento datae competierunt. Respondit, si testator fraudandi consilium non habuisset, competere libertates.
55
Maecianus libro secundo fideicommissorum Libertate sub condicione data huc iam decursum est, ut, si per statuliberum non stet, quominus condicioni pareat, quamvis ne per heredem quidem stet, tamen ad libertatem perveniat. Quod credo responderi oportere et si per fideicommissum utique hereditariis servis libertas data fuerit.
57
Gaius libro tertio de manumissionibus Si locuples egenti heres exstiterit, videamus, an ea res testamento datis libertatibus proficiat, ut creditores fraudari non videantur. Et sane sunt quidam, qui, cum heres locuples existeret, tale esse crediderunt, quale, si ipse testator adauctis postea facultatibus decessisset. Sed mihi traditum est hoc iure nos uti, ut ad rem non pertineat, locuples an egens heres extiterat, sed quarum facultatium testator decesserit. Quam sententiam Iulianus adeo sequitur, ut existimet ne eum quidem libertatem consecuturum, quem is, qui solvendo non esset, ita liberum esse iussisset: "Cum aes alienum solutum erit, Stichus liber esto". Sed non hoc est consequens Sabini et Cassii sententiae, quam et ipse sequi videtur, qui existimant consilium quemque manumittentis spectare debere: nam qui sub ea condicione servum suum liberum esse iubet, adeo sine fraudis consilio liberum esse iubet, ut apertissime curare videatur, ne creditores sui fraudarentur.
59
Scaevola libro 23 digestorum Titia servis quibusdam et ancillis nominatim directas libertates dedit, deinde ita scripsit: "Et pedisequas omnes, quarum nomina in rationibus meis scripta sunt, liberas esse volo". Quaesitum est, an Eutychia, quae testamenti facti tempore inter pedisequas libertatem acceperat, mortis autem tempore inveniatur actori in contubernio tradita, ex generali capite pedisequarum libertatem consequi posset. Respondit nihil impediri libertatem pedisequae, quod mortis demum tempore pedisequa esse desiit.
Puram et directam domini sui testamento libertatem Stichus acceperat et ex hereditate multa per fraudem amovisse dicitur: quaesitum est, an non ante in libertatem proclamare debeat, quam ea, quae ex hereditate amovisse probari poterit, heredibus restitueret. Respondit secundum ea, quae proponerentur, eum de quo quaereretur liberum esse. Claudius: videtur absolvisse et id de quo quaeritur: nam heredibus satis consultum est edicto de furtis.
60
Scaevola libro 24 digestorum Testamento ita cavit: " Eudoni boulomai dovynai nomismata xilia, epei efvasen gennyvynai meta to tyn mytera autou genesvai eleuveran " [id est: Eudoni dari volo aureos mille, quoniam postea natus est quam mater eius libera facta est]: quaero, an, si eudo non probet se post manumissionem matris suae natum, possit his verbis testamenti libertatem consequi. respondit non oportere eiusmodi consultationem praeiudicium parare.
61
Pomponius libro 11 epistularum Scio quosdam efficere volentes, ne servi sui umquam ad libertatem perveniant, hactenus scribere solitos: "Stichus cum moreretur, liber esto". Sed et Iulianus ait libertatem, quae in ultimum vitae tempus conferatur, nullius momenti esse, cum testator impediendae magis quam dandae libertatis gratia ita scripsisse intellegitur. Et ideo etiam si ita sit scriptum: "Stichus si in Capitolium non ascenderit, liber esto", nullius momenti hoc esse, si apparet in ultimum vitae tempus conferri libertatem testatorem voluisse, nec Mucianae cautioni locum esse.