Titulus 8
8
Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.
3
Callistratus libro tertio de cognitionibus Eum, qui ita venit, ut intra tempus manumitteretur, cum dies praestandae libertatis venerit vivente venditore et perseverante in eadem voluntate, perinde haberi, ac si ab eo, a quo debuit manumitti, manumissus esset: mortuo autem venditore non esse heredum eius voluntatem explorandam divus Marcus cum filio suo rescripsit.
6
Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam Si quis obligatum servum hac lege emerit, ut manumittat, competit libertas ex constitutione divi Marci, licet bona omnia quis obligaverit, quae habet habiturusve esset. Tantundem dicendum est et si hac lege emerit, ne prostituatur, et prostituerit.
7
Paulus libro singulari de libertatibus dandis Imperator noster cum patre suo constituit in eo, qui, cum possit abducere prostitutam ancillam, pecunia accepta manus iniectionem vendidit, ut libera esset: nihil enim interesse, ipse abducas et prostituas an patiaris prostitutam esse pretio accepto, cum possis eximere.
8
Papinianus libro nono responsorum Mancipia mater filiae donaverat, ut filia curaret ea post mortem suam esse libera: cum donationis legi non esset obtemperatum, ex sententia constitutionis divi Marci libertates optingere matre consentiente respondi: quod si ante filiam mater vita decessit, omnimodo.
9
Paulus libro quinto quaestionum Latinus largus: vendidit ancillam ita, ut manumitteretur, non addito tempore: quaero, quando ex constitutione incipit ei libertas competere cessante emptore in manumittendo. Respondi: inspiciendum est, quid actum sit, utrum, cum primum potuisset, ut manumitteret, an ut in potestate esset emptoris, quando vellet manumittere. Priore casu facile tempus deprehendi poterit: posteriore utique moriente emptore competit libertas. Si non appareat, quid convenerit, favor priorem inducet opinionem, id est ut intra duos menses, si ambo praesto sunt tam servus quam emptor eius: servo enim absente nisi emptor intra quattuor menses imposuerit libertatem, ex constitutionibus ad libertatem eripitur.