Titulus 9
9
Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.
5
Iulianus libro 64 digestorum Cum hereditas solvendo non est, quamvis heres locuples existat, libertas ex testamento competit.
Si autem is qui solvendo non est hoc modo libertatem dederit "si creditoribus meis solidum solutum fuerit, Stichus liber esto", non potest videri fraudandorum creditorum liberos esse iussisse.
Si Titius nihil amplius in bonis quam Stichum et Pamphilum habeat eosque stipulanti Maevio ita promiserit "Stichum aut Pamphilum dare spondes?", deinde, cum alium creditorem non haberet, Stichum manumiserit: libertas per legem Aeliam Sentiam rescinditur. Quamvis enim fuit in potestate Titii, ut Pamphilum daret, tamen quamdiu eum non dederit, quia interim mori possit, non sine fraude stipulatoris Stichum manumisit. Quod si solum Pamphilum dari promisisset, non dubitarem, quin Stichus ad libertatem perveniret, quamvis similiter Pamphilus mori possit: multum enim interest, contineatur ipsa stipulatione is qui manumittitur an extra obligationem sit. Nam et qui ob aureos quinque Stichum et Pamphilum pignori dederit, cum uterque eorum quinum aureorum sit, neuter manumitti potest: at si Stichum solum pignori dederit, Pamphilum non videtur in fraudem creditoris manumittere.
6
Scaevola libro 16 quaestionum Iulianus de eo loquitur, qui in substantia nihil aliud habeat: nam si habeat, quare non dicetur unum posse manumitti? Quia et uno mortuo solvendo est, et uno manumisso solvendo est, nec adventicii casus computandi sint: alioquin et qui unum incertum ex servis suis promisit, neminem manumittet.
7
Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem Si quis integris facultatibus codicillos confirmavit, deinde, cum consilium creditorum fraudandorum cepisset, libertates codicillis dederit, optineri non potest, quo minus lege libertates interpellarentur: nam consilium testatoris fraudulentum non eo tempore observatur, quo codicilli confirmantur, sed quo libertas codicillis datur.
8
9
Marcianus libro primo institutionum Ille servus liber non erit, qui vi coegerit, ut eum dominus manumittat, et ille perterritus scripsit liberum eum esse.
10
Gaius libro primo rerum cottidianarum sive aureorum In fraudem creditorum manumittere videtur, qui vel iam eo tempore, quo manumittit, solvendo non est vel datis libertatibus desiturus est solvendo esse. Saepe enim de facultatibus suis amplius, quam in his est, sperant homines. Quod frequenter accidit his, qui transmarinas negotiationes et aliis regionibus, quam in quibus ipsi morantur, per servos atque libertos exercent: quod saepe, adtritis istis negotiationibus longo tempore, id ignorant et manumittendo sine fraudis consilio indulgent servis suis libertatem.
11
12
Ulpianus libro quatro de adulteriis Prospexit legis lator, ne mancipia per manumissionem quaestioni subducantur, idcircoque prohibuit ea manumitti certumque diem praestituit, intra quem manumittere non liceat.
Ipsa igitur quae divertit omnes omnimodo servos suos manumittere vel alienare prohibetur, quia ita verba faciunt, ut ne eum quidem servum, qui extra ministerium eius mulieris fuit vel in agro vel in provincia, possit manumittere vel alienare: quod quidem perquam durum est, sed ita lex scripta est.
Sed et si post divortium servum mulier paravit aut alia ratione adquisiit, aeque, quod ad verba attinet, manumittere non poterit: et ita Sextus quoque Caecilius adnotat.
Pater vero in cuius potestate filia fuerit, ea tantum mancipia prohibetur manumittere alienareve, quae in usu filiae fuerunt tributa.
Sed et avum et aviam prohibuit manumittere, cum horum quoque mancipia quaestione postulari posse lex voluerit.
Sextus Caecilius recte ait angustissimum tempus legem praestitisse alienandis manumittendisve servis. Finge, inquit, ream adulterii intra sexagesimum diem postulatam: quae cognitio tam facile expediri potuit adulterii, ut intra sexagesimum diem finiatur? Et tamen licere mulieri quamvis postulatae adulterii servum suspectum in adulterio vel quaestioni necessarium, quod ad verba legis attinet, manumittere. Sane in hunc casum subveniendum est, ut destinati servi quasi conscii vel quasi nocentes non debeant manumitti ante finitam cognitionem.
14
Ulpianus libro quatro de adulteriis Sed si maritus intra sexagesimum diem decesserit, an manumittere vel alienare iam possit supra scriptas personas, videamus. Et non puto posse, quamvis accusatore mulier deficiatur marito, cum pater accusare possit.
15
Paulus libro primo ad legem Iuliam Quaesitum est, an is, qui maiestatis crimine reus factus sit, manumittere possit, quoniam ante damnationem dominus est. Et imperator Antoninus Calpurnio Critoni rescripsit ex eo tempore, quo quis propter facinorum suorum cogitationem iam de poena sua certus esse poterat, multo prius conscientia delictorum, quam damnatione ius dandae libertatis eum amisisse.
16
Paulus libro tertio ad legem Aeliam Sentiam Si, cum fideicommissa libertas debeatur, minor viginti annis servum vendat, ut manumittatur, vel quia hac lege emerat, non impedietur alienatio.
Si partem, quam in communi servo habet minor viginti annis, manumittendi causa tradat, nihil aget: sed si, cum ipse causam probare posset, tradiderit, nulla fraus intellegetur.
Ne quis creditorum fraudandorum causa servum manumittat, hac lege cavetur: creditores autem appellantur, quibus quacumque ex causa actio cum fraudatore competat.
Aristo respondit a debitore fisci, qui solvendo non erat, manumissum ita revocari in servitutem debere, si non diu in libertate fuisset, id est non minus decennio: plane ea, quae in fraudem fisci in sinus eius collata sunt, revocanda.
17
Paulus libro singulari de libertatibus Si privatus coactus a populo manumiserit, quamvis voluntatem accommodaverit, tamen non erit liber: nam et divus Marcus prohibuit ex adclamatione populi manumittere.
18
Paulus libro 16 ad Plautium Si mortis tempore solvendo sit hereditas, si tamen cum aditur desierit esse solvendo, libertas a testatore in fraudem creditorum relicta non competet: nam sicut aucta hereditas prodest libertatibus, ita nocet deminuta.
Si is, cui libertas relicta est, iussus sit heredi dare tantum, quanti est, et liber esse, videamus, an adhuc fraus sit creditorum, quia heres mortis causa accepturus est, an vero, si alius pro eo vel ipse non de peculio det, nulla sit fraus. Sed si heres locuples non proficit ad libertatem, nec qui dat pecuniam prodesse potest.
20
Modestinus libro singulari de enucleatis casibus Si servo alieno libertas non consentiente domino data est, valere ex auctoritate iuris non potest, quamvis postea manumissor domino heres extitit, nam licet eius iure cognationis qui manumisit heres extitit, non ideo aditione hereditatis libertatis datio confirmatur.
21
Modestinus libro primo pandectarum Matrimonii causa manumitti ancilla a nullo alio potest quam qui eam uxorem ducturus est. Quod si alter manumiserit matrimonii causa, alter eam uxorem ducat, non erit libera, adeo ut nec si intra sex quidem menses eam repudiatam postea manumissor uxorem duxerit, liberam eam fieri Iulianus respondit, quasi de his nuptiis senatus senserit, quae post manumissionem nullis aliis interpositis secutae fuerunt.
24
Clementius libro nono ad legem Iuliam et Papiam Si quis, habens creditores, plures manumiserit, non omnium libertas impedietur, sed qui primi sunt, liberi erunt, donec creditoribus suum solvatur. Quam rationem Iulianus solet dicere velut duobus manumissis, si unius libertate fraudentur, non utriusque, sed alterutrius impediri libertatem et plerumque postea scripti, nisi si quando maioris pretii sit is qui ante nominatus sit nec sufficiat posteriorem retrahi in servitutem, prior sufficiat: nam hoc casu [causa] sequenti loco scriptum solum ad libertatem perventurum.
27
Hermogenianus libro primo iuris epitomarum In fraudem creditorum manumittitur liberque esse prohibetur, sive dies solvendae pecuniae iam cessit, sive in diem vel sub condicione sit debitum. Diversa causa est legati sub condicione relicti: nam antequam condicio extiterit, inter creditores legatarius iste non habetur. Ex omni autem causa creditoribus in hac parte lex Aelia Sentia prospexit, inter quos fideicommissarium etiam esse placuit.
29
30
Ulpianus libro quatro ad legem Aeliam Sentiam Si quis hac lege servum emerit, ut manumittat, et non manumittente eo servus ad libertatem pervenerit ex constitutione divi Marci, an possit ut ingratum accusare, videamus. Et dici potest, cum non sit manumissor, hoc ius eum non habere.
Si filius meus ex voluntate mea manumiserit, an ut ingratum eum accusandi ius habeam, dubitari poterit idcirco, quia non manumisi: sed pro eo habendus sum, ac si manumisissem.
Sed si castrensem servum filius meus manumittat, dubio procul hoc ius non habebo, quia non ipse manumisi: ipse plane filius accusare poterit.
32
Si non voluntate patroni is, qui in eius potestate sit, iusiurandum adegerit vel stipulatus fuerit, ne nubat, nisi id patronus remittat aut liberabit libertam, incidet in legem: videbitur enim id ipsum dolo malo facere.
Non prohibentur lege Aelia Sentia patroni a libertis mercedes capere, sed obligare eos: itaque si sponte sua libertus mercedem patrono praestiterit, nullum huius legis praemium consequetur.
Is, qui operas aut in singulas eas certam summam promisit, ad hanc legem non pertinet, quoniam operas praestando potest liberari. Idem Octavenus probat et adicit: obligare sibi libertum, ut mercedem operarum capiat, is intellegitur, qui hoc solum agit, ut utique mercedem capiat, etiamsi sub titulo operarum eam stipulatus fuerit.