Papinianus
libro primo responsorum Inter ceteros alimenta liberto relicta non idcirco non debentur,
quia ius aureorum anulorum ab imperatore libertus acceperit.
Diversum in eo probatur, qui iudicatus ingenuus collusione per alium
patronum detecta condicioni suae redditus alimenta sibi, quae tertius
patronus reliquerat, praeberi desiderat. Hunc enim etiam beneficium
anulorum amittere placuit.
2
Papinianus
libro 15 responsorum Intra
quinque annos pro ingenuitate sententia dicta rescissa fuerat: victum
anulorum aureorum beneficium, quod ante sententiam pro ingenuitate
dictam acceperit ac deposuit, non retinuisse respondi.
3
Marcianus
libro primo institutionum Divus
commodus et ius anulorum datum ademit illis, qui invitis aut ignorantibus
patronis acceperant.
4
Ulpianus
libro tertio ad legem Iuliam et Papiam Etiam
feminae ius anulorum aureorum impetrare et natalibus restitui poterunt.
5
Paulus
libro nono ad legem Iuliam et Papiam Is,
qui ius anulorum impetravit, ut ingenuus habetur, quamvis in hereditate
eius patronus non excludatur.
6
Ulpianus
libro primo ad legem Iuliam et Papiam Libertinus
si ius anulorum impetraverit, quamvis iura ingenuitatis salvo iure
patroni nactus sit, tamen ingenuus intellegitur: et hoc divus Hadrianus
rescripsit.