Text List

Titulus 14

14

Si ingenuus esse dicetur.

1

Marcellus libro septimo digestorum Si libertus alterius alio agente ingenuus pronuntiatus esse dicetur, sine ulla exceptione temporis patronus eius cognitionem solet exercere.

2

Saturninus libro primo de officio proconsulis Qui se venire passus esset maiorem, scilicet ut pretium ad ipsum perveniret, prohibendum de libertate contendere divus Hadrianus constituit: sed interdum ita contendendum permisit, si pretium suum reddidisset.

Qui se ex libertinitate ingenuitati adserant, non ultra quinquennium, quam manumissi fuissent, audientur.

Qui post quinquennium repperisse instrumenta ingenuitatis suae adseverant, de ea re ipsos principes adire oportere cognituros.

3

Pomponius libro quinto senatus consultorum Hoc sermone "adgnitis natalibus" de nullis aliis intellegendum est senatum sensisse quam ingenuis.

Verbo autem "relinquerent" etiam hoc intellegendum est, ut quaecumque ex re eius, a quo manumissi erant, adquisita habeant, restituant. Sed id quemadmodum accipiendum sit, videndum est, utrumne quae ignorantibus dominis abstulissent, item quod ex his adquisitum, reddere debeant, an vero etiam concessa et donata a manumissoribus amplexi sint: quod magis est.

4

Papinianus libro 22 quaestionum Oratio, quae prohibet apud consules aut praesides provinciarum post quinquennium a die manumissionis in ingenuitatem proclamare, nullam causam aut personam excipit.

5

Papinianus libro decimo responsorum Patronum post quinquennium sententiae pro ingenuitate dictae, quo ignorante res iudicata est, non esse praescriptione temporis summovendum respondi.

6

Ulpianus libro 38 ad edictum Quotiens de hoc contenditur, an quis libertus sit, sive operae petantur sive obsequium desideretur sive etiam famosa actio intendatur sive in ius vocetur qui se patronum dicit sive nulla causa interveniat, redditur praeiudicium. Sed et quotiens quis libertinum quidem se confitetur, libertum autem Gaii Seii se negat, idem praeiudicium datur. Redditur autem alterutro desiderante: sed actoris partibus semper qui se patronum dicit fungitur probareque libertum suum necesse habet aut, si non probet, vincitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 14

1

2

3

4

5

6