Titulus 15
15
Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.
1
Marcianus libro singulari de delatoribus De statu defunctorum post quinquennium quaerere non licet neque privatim neque fisci nomine.
Sed nec eius status retractandus est, qui intra quinquennium decessit, si per huius quaestionem praeiudicium futurum est ante quinquennium mortuo.
Immo nec de vivi statu quaerendum est, si quaestio huius praeiudicium facit ei, qui ante quinquennium decessit: et ita divus Hadrianus constituit.
Sed interdum et intra quinquennium non licet de statu defuncti dicere: nam oratione divi Marci cavetur, ut, si quis ingenuus pronuntiatus fuerit, liceat ingenuitatis sententiam retractare, sed vivo eo qui ingenuus pronuntiatus est, non etiam post mortem, in tantum, ut etiam, si coepta quaestio fuit retractationis, morte eius extinguatur, ut eadem oratione cavetur.
Si quidem in deteriorem condicionem quis statum retractaret, secundum ea quae dixi praescribendum est. Quid ergo si in meliorem? Veluti pro servo libertus dicitur: quare non admittatur? Quid enim si servus quis dicatur quasi ex ancilla natus, quae ante quinquennium mortua est? Quare non liceat probare liberam fuisse? Hoc enim et pro mortua est. Et Marcellus libro quinto de officio consulis scripsit posse: ego quoque in auditorio publico idem secutus sum.
2
Papinianus libro 14 responsorum Non esse libertatis quaestionem filiis inferendam propter matris vel patris memoriam [memeriam] post quinquennium a morte non retractatam convenit.