Titulus 4
4
De in ius vocando.
2
Ulpianus libro quinto ad edictum In ius vocari non oportet neque consulem neque praefectum neque praetorem neque proconsulem neque ceteros magistratus, qui imperium habent, qui et coercere aliquem possunt et iubere in carcerem duci: nec pontificem dum sacra facit: nec eos qui propter loci religionem inde se movere non possunt: sed nec eum qui equo publico in causa publica transvehatur. Praeterea in ius vocari non debet qui uxorem ducat aut eam quae nubat: nec iudicem dum de re cognoscat: nec eum dum quis apud praetorem causam agit: neque funus ducentem familiare iustave mortuo facientem:
4
Ulpianus libro quinto ad edictum Quique litigandi causa necesse habet in iure vel certo loco sisti: nec furiosos vel infantes.
Praetor ait: "parentem, patronum patronam, liberos parentes patroni patronae in ius sine permissu meo ne quis vocet".
8
Ulpianus libro quinto ad edictum Adoptivum patrem, quamdiu in potestate est, in ius vocare non potest iure magis potestatis quam praecepto praetoris, nisi sit filius qui castrense habuit peculium: tunc enim causa cognita permittetur. Sed naturalem parentem ne quidem dum est in adoptiva familia in ius vocari.
"Patronum", inquit, "patronam". Patroni hic accipiendi sunt, qui ex servitute manumiserunt: vel si collusionem detexit: vel si qui praeiudicio pronuntietur esse libertus cum alioquin non fuerit, aut si iuravi eum libertum meum esse: quemadmodum per contrarium pro patrono non habebor, si contra me iudicatum est aut si me deferente iuraverit se libertum non esse.
Sed si ad iusiurandum adegi, ne uxorem ducat, ne nubat, impune in ius vocabor. Et Celsus quidem ait in tali liberto ius ad filium meum me vivo non transire: sed Iulianus contra scribit. Plerique Iuliani sententiam probant. Secundum quod eveniet, ut patronus quidem in ius vocetur, filius quasi innocens non vocetur.
10
Ulpianus libro quinto ad edictum Sed si hac lege emi ut manumittam, et ex constitutione divi Marci venit ad libertatem: cum sim patronus, in ius vocari non potero. Sed si suis nummis emi et fidem fregi, pro patrono non habebor.
Prostituta contra legem venditionis venditorem habebit patronum, si hac lege venierat, ut si prostituta esset, fieret libera. At si venditor, qui manus iniectionem excepit, ipse prostituit, quoniam et haec pervenit ad libertatem, sub illo quidem, qui vendidit, libertatem consequitur, sed honorem haberi ei aequum non est, ut et Marcellus libro sexto digestorum existimat.
Patronum autem accipimus etiam si capite minutus sit: vel si libertus capite minutus, dum adrogetur per obreptionem. Cum enim hoc ipso, quo adrogatur, celat condicionem, non id actum videtur ut fieret ingenuus.
Sed si ius anulorum accepit, puto eum reverentiam patrono exhibere debere, quamvis omnia ingenuitatis munia habet. Aliud si natalibus sit restitutus: nam princeps ingenuum facit.
Qui manumittitur a corpore aliquo vel collegio vel civitate, singulos in ius vocabit: nam non est illorum libertus. Sed rei publicae honorem habere debet et si adversus rem publicam vel universitatem velit experiri, veniam edicti petere debet, quamvis actorem eorum constitutum in ius sit vocaturus.
Sed si per poenam deportationis ad peregrinitatem redactus sit patronus, putat Pomponius eum amisisse honorem. Sed si fuerit restitutus, erit ei etiam huius edicti Commodum salvum.
Si filius meus in adoptionem datus sit, vocari a liberto meo in ius non poterit: sed nec nepos in adoptiva familia susceptus. Sed si filius meus emancipatus adoptaverit filium, hic nepos in ius vocari poterit: nam mihi alienus est.
Sin autem liberi patroni capitis accusaverunt libertum paternum vel in servitutem petierunt, nullus eis honor debetur.
Praetor ait: "in ius nisi permissu meo ne quis vocet". Permissurus enim est, si famosa actio non sit vel pudorem non suggilat, qua patronus convenitur vel parentes. Et totum hoc causa cognita debet facere: nam interdum etiam ex causa famosa, ut pedius putat, permittere debet patronum in ius vocari a liberto: si eum gravissima iniuria adfecit, flagellis forte cecidit.
12
Ulpianus libro 57 ad edictum Si libertus in ius vocaverit contra praetoris edictum filium patroni sui, quem ipse patronus in potestate habet: probandum est absente patre subveniendum esse filio qui in potestate est et ei poenalem in factum actionem, id est quinquaginta aureorum, adversus libertum competere.
15
Paulus libro primo quaestionum Libertus adversus patronum dedit libellum non dissimulato se libertum esse eius: an si ad desiderium eius rescribatur, etiam edicti poena remissa esse videtur? Respondi non puto ad hunc casum edictum praetoris pertinere. Neque enim qui libellum principi vel praesidi dat, in ius vocare patronum videtur.