Text List

Titulus 5

5

Si quis in ius vocatus non ierit sive quis eum vocaverit, quem ex edicto non debuerit.

1

Ulpianus libro primo ad edictum Si quis in ius vocatus fideiussorem dederit in iudicio sistendi causa non suppositum iurisdictioni illius, ad quem vocatur, pro non dato fideiussor habetur, nisi suo privilegio specialiter renuntiaverit.

2

Paulus libro primo ad edictum Ex quacumque causa ad praetorem vel alios, qui iurisdictioni praesunt, in ius vocatus venire debet, ut hoc ipsum sciatur, an iurisdictio eius sit.

Si quis in ius vocatus non ierit, ex causa a competenti iudice multa pro iurisdictione iudicis damnabitur: rusticitati enim hominis parcendum erit: item si nihil intersit actoris eo tempore in ius adversarium venisse, remittit praetor poenam, puta quia feriatus dies fuit.

3

Ulpianus libro 47 ad Sabinum Cum quis in iudicio sisti promiserit neque adiecerit poenam, si status non esset: incerti cum eo agendum esse in id quod interest verissimum est, et ita celsus quoque scribit.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 5

1

2

3