Text List

Titulus 16

16

De receptatoribus.

1

Marcianus libro secundo publicorum iudiciorum

Pessimum genus est receptatorum, sine quibus nemo latere diu potest: et praecipitur, ut perinde puniantur atque latrones. In pari causa habendi sunt, qui, cum adprehendere latrones possent, pecunia accepta vel subreptorum parte dimiserunt.

2

Paulus libro singulari de poenis paganorum Eos, apud quos adfinis vel cognatus latro conservatus est, neque absolvendos neque severe admodum puniendos: non enim par est eorum delictum et eorum, qui nihil ad se pertinentes latrones recipiunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 16

1

2