Text List

Titulus 15

15

De praevaricatione.

1

Ulpianus libro sexto ad edictum praetoris Praevaricator est quasi varicator, qui diversam partem adiuvat prodita causa sua. Quod nomen Labeo a varia certatione tractum ait: nam qui praevaricatur, ex utraque parte constitit, quin immo ex altera.

Is autem praevaricator proprie dicitur, qui publico iudicio accusaverit: ceterum advocatus non proprie praevaricator dicitur. Quid ergo de eo fiet? Sive privato iudicio sive publico praevaricatus sit, hoc est prodiderit causam, hic extra ordinem solet puniri.

2

Ulpianus libro nono de officio proconsulis Sciendum, quod hodie is, qui praevaricati sunt, poena iniungitur extraordinaria.

3

Macer libro primo publicorum iudiciorum Praevaricationis iudicium aliud publicum, aliud moribus inductum est.

Nam si reus accusatori publico iudicio ideo praescribat, quod dicat se eodem crimine ab alio accusatum et absolutum, cavetur lege iulia publicorum, ut non prius accusetur, quam de prioris accusatoris praevaricatione constiterit et pronuntiatum fuerit. Huius ergo praevaricationis pronuntiatio publici iudicii intellegitur.

Quod si advocato praevaricationis crimen intendatur, publicum iudicium non est: nec interest, publico an privato iudicio praevaricatus dicatur.

Si ideo quis accusetur, quod dicatur crimen iudicii publici destituisse, iudicium publicum non est, quia neque lege aliqua de hac re cautum est, neque per senatus consultum, quo poena quinque auri librarum in desistentem statuitur, publica accusatio inducta est.

4

Macer libro secundo publicorum iudiciorum Si is, de cuius calumnia agi prohibetur, praevaricator in causa iudicii publici pronuntiatus sit, infamis erit.

5

Venuleius Saturninus libro secundo publicorum iudiciorum Accusator in praevaricatione convictus postea ex lege non accusat.

6

Paulus libro singulari de iudicis publicis Ab imperatore nostro et patre eius rescriptum est, ut in criminibus, quae extra ordinem obiciuntur, praevaricatores eadem poena adficiantur, qua tenerentur, si ipsi in legem commisissent, qua reus per praevaricationem absolutus est.

7

Ulpianus libro quarto de censibus In omnibus causis, praeterquam in sanguine, qui delatorem corrupit, ex senatus consulto pro victo habetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 15

1

2

3

4

5

6

7