Text List

Titulus 18

18

De veteranis.

1

Menenius libro tertio de re militari Veteranorum privilegium inter cetera etiam in delictis habet praerogativam, ut separentur a ceteris in poenis. Nec ad bestias itaque veteranus datur nec fustibus caeditur.

2

Ulpianus libro tertio opinionum Honeste sacramento solutis data immunitas etiam in eis civitatibus, apud quas incolae sunt, valet: nec labefactatur, si quis eorum voluntate sua honorem aut munus susceperit.

Vectigalia et patrimoniorum onera sollemnia omnes sustinere oportet.

3

Marcianus libro secundo regularum Veteranis et liberis veteranorum idem honor habetur, qui et decurionibus: igitur nec in metallum damnabuntur nec in opus publicum vel ad bestias, nec fustibus caeduntur.

4

Ulpianus libro quarto de officio proconsulis Viae sternendae immunitatem veteranos non habere Iulio Sossiano veterano rescriptum est. Nam nec ab intributionibus, quae possessionibus fiunt, veteranos esse excusatos palam est.

Sed et naves eorum angariari posse Aelio Firmo et Antonio Claro veteranis rescriptum est.

5

Paulus libro singulari de cognitionibus Veteranos divus magnus Antoninus cum patre suo rescripsit a navium fabrica excusari.

Sed et ab exactione tributorum habent immunitatem, hoc est ne exactores tributorum constituantur.

Sed veterani, qui passi sunt in ordinem legi, muneribus fungi coguntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 18

1

2

3

4

5