Titulus 1
1
Ad municipalem et de incolis.
1
Et proprie quidem municipes appellantur muneris participes, recepti in civitatem, ut munera nobiscum facerent: sed nunc abusive municipes dicimus suae cuiusque civitatis cives, ut puta Campanos, Puteolanos.
Qui ex duobus igitur Campanis patentibus natus est, Campanus est. Sed si ex patre Campano, matre Puteolana, aeque municeps Campanus est, nisi forte privilegio aliquo materna origo censeatur: tunc enim maternae originis erit municeps. Ut puta Iliensibus concessum est, ut qui matre Iliensi est, sit eorum municeps. Etiam Delphis hoc idem tributum et conservatum est. Celsus etiam refert Ponticis ex beneficio Pompeii Magni competere, ut qui Pontica matre natus esset, Ponticus esset. Quod beneficium ad volgo quaesitos solos pertinere quidam putant. Quorum sententiam Celsus non probat: neque enim debuisse caveri, ut volgo quaesitus matris condicionem sequeretur (quam enim aliam originem hic habet?): sed ad eos, qui ex diversarum civitatium parentibus orerentur.
2
Ulpianus libro primo disputationum Quotiens filius familias voluntate patris decurio creatur, universis muneribus, quae decurioni filio iniunguntur, obstrictus est pater quasi fideiussor pro filio. Consensisse autem pater decurionatui filii videtur, si praesens nominationi non contradixit. Proinde quidquid in re publica filius gessit, pater ut fideiussor praestabit.
Sed si filius tutores dare non curaverit vel minus idoneos elegerit nec satis exegerit vel non idoneum acceperit, ipse quidem quin sit obstrictus, nulla dubitatio est: pater vero ita demum obligatur, si et fideiussores solent hoc nomine obligari. Sed non solent (hoc enim et relatum et rescriptum est), quia fideiussores rem publicam salvam fore promittunt, rei publicae autem nihil, quod ad rem pecuniariam attinet, interest pupillis tutores dari.
6
Ulpianus libro secundo opinionum Adsumptio originis, quae non est, veritatem naturae non peremit: errore enim veritas originis non amittitur nec mendacio dicentis se esse, unde non sit, deponitur: neque recusando quis patriam, ex qua oriundus est, neque mentiendo de ea, quam non habet, veritatem mutare potest.
11
Papinianus libro secundo quaestionum Imperator Titus Antoninus Lentulo vero rescripsit magistratuum officium individuum ac periculum esse commune. Quod sic intellegi oportet, ut ita demum collegae periculum adscribatur, si neque ab ipso qui gessit neque ab his, qui pro eo intervenerunt, res servari possit et solvendo non fuit honore deposito. Alioquin si persona vel cautio sit idonea, vel solvendo fuit quo tempore conveniri potuit, unusquisque in id quod administravit tenebitur.
Quod si forte is, qui periculo suo nominavit magistratum, solvendo sit, utrum in eum prius actio reddi quasi fideiussorem debeat, an vero non alias, quam si res a collega servari non potuerit? Sed placuit fideiussoris exemplo priorem conveniendum qui nominavit, quoniam collega quidem neglegentiae ac poenae causa, qui vero nominavit, fidei ratione convenitur.
13
Papinianus libro secundo quaestionum Quid ergo, si alter ex magistratibus toto anno afuerit aut forte praesens per contumaciam sive ignaviam vel aegram valitudinem rei publicae negotia non gesserit et omnia collega solus administraverit, nec tamen tota res ab eo servari possit? Talis ordo dabitur, ut in primis qui rei publicae negotia gessit et qui pro eo caverunt in solidum conveniantur, mox peractis omnibus periculum adgnoscat qui non idoneum nominavit, postremo alter ex magistratibus, qui rei publicae negotiis se non immiscuit. Nec iuste qui nominavit universi periculum recusabit, cum scire deberet eum, qui nominaretur, individuum officium et commune periculum suscepturum. Nam et cum duo gesserunt et ab altero servari quod debetur non potest, qui collegam nominavit, in universum convenitur.
15
Papinianus libro primo responsorum Ordine decurionum ad tempus motus et in ordinem regressus ad honorem, exemplo relegati, tanto tempore non admittitur, quanto dignitate caruit. Sed in utroque placuit examinari, quo crimine damnati sententiam eiusmodi meruerunt: durioribus etenim poenis affectos ignominia velut transacto negotio postea liberari, minoribus vero, quam leges permittunt, subiectos nihilo minus inter infames haberi, cum facti quidem quaestio sit in potestate iudicantium, iuris autem auctoritas non sit.
In eum, qui successorem suo periculo nominavit, si finito magistratu successor idoneus fuit, actionem dari non oportet.
17
Papinianus libro primo responsorum Libertus propter patronum a civilibus muneribus non excusatur, nec ad rem pertinet, an operas patrono vel ministerium capto luminibus exhibeat.
Filium pater decurionem esse voluit: ante filium ex persona sua res publica debet convenire quam patrem ex persona filii. Nec ad rem pertinebit, an filius castrense peculium tantum possideat, cum ante militasset vel postea.
Praescriptio temporum, quae in honoribus repetundis vel aliis suscipiendis data est, apud eosdem servatur, non apud alios.
Sed eodem tempore non sunt honores in duabus civitatibus ab eodem gerendi: cum simul igitur utrubique deferuntur, potior est originis causa.
Sola ratio possessionis civilibus possessori muneribus iniungendis citra privilegium specialiter civitati datum idonea non est.
Postliminio regressi patriae muneribus obtemperare coguntur, quamvis in alienae civitatis finibus consistant.
Ex causa fideicommissi manumissus in muneribus civilibus manumissoris originem sequitur, non eius qui libertatem reliquit.
In adoptiva familia susceptum exemplo dati muneribus civilibus apud originem avi quoque naturalis respondere divo pio placuit, quamvis in isto fraudis nec suspicio quidem interveniret.
Error eius, qui se municipem aut colonum existimans munera civilia suscepturum promisit, defensionem iuris non excludit.
Patris domicilium filium aliorum incolam civilibus muneribus alienae civitatis non adstringit, cum in patris quoque persona domicilii ratio temporaria sit.
21
Paulus libro primo responsorum Lucius Titius cum esset in patris potestate, a magistratibus inter ceteros frumento comparando invito patre curator constitutus est: cui rei Lucius Titius neque consensit neque pecuniam accepit neque in eam cavit aut se comparationibus cum ceteris miscuit: et post mortem patris in reliqua collegarum interpellari coepit. Quaeritur, an ex ea causa teneri possit. Paulus respondit eum, qui iniunctum munus a magistratibus suscipere supersedit, posse conveniri eo nomine propter damnum rei publicae, quamvis eo tempore, quo creatus est, in aliena fuerit potestate.
Paulus respondit eos, qui pro aliis non ex contractu, sed ex officio quod administraverint conveniuntur, in damnum sortis substitui solere, non etiam in usuras.
Idem respondit heredes patris propter munera filii, quae post mortem patris suscepit, iure conveniri non posse. Hoc responsum et ad eum pertinet, qui a patre decurio factus post mortem patris munera suscepit.
Idem respondit eum, qui decurionem adoptavit, onera decurionatus eius suscepisse videri exemplo patris, cuius voluntate filius decurio factus est.
Idem respondit constante matrimonio dotem in bonis mariti esse: sed et si ad munera municipalia a certo modo substantiae vocentur, dotem non debere computari.
Idem respondit, si per accusatorem criminum capitalium non stetisset, quo minus crimen intra statutum tempus persequeretur, reum non debuisse medio tempore honorem appetere.
22
Paulus libro primo sententiarum Filii libertorum, libertarumque liberti, paterni et patroni manumissoris domicilium aut originem sequuntur.
Vidua mulier amissi mariti domicilium retinet exemplo clarissimae personae per maritum factae: sed utrumque aliis intervenientibus nuptiis permutatur.
Municipes sunt liberti et in eo loco, ubi ipsi domicilium sua voluntate tulerunt, nec aliquod ex hoc origini patroni faciunt praeiudicium et utrubique muneribus adstringuntur.
Senatores et eorum filii filiaeque quoquo tempore nati nataeve, itemque nepotes, pronepotes et proneptes ex filio origini eximuntur, licet municipalem retineant [retineat] dignitatem.
23
24
Scaevola libro secundo digestorum Constitutionibus principum continetur, ut pecuniae, quae ex detrimento solvitur, usurae non praestentur: et ita imperatores Antoninus et Verus Augusti rescripserunt his verbis: "Humanum est reliquorum usuras neque ab ipso, qui ex administratione honoris reliquatus est, neque a fideiussore eius, et multo minus a magistratibus, qui cautionem acceperint, exigi". Cui consequens est, ut ne in futurum a forma observata discedatur.
26
27
Ulpianus libro secundo ad edictum Eius, qui manumisit, municeps est manumissus, non domicilium eius, sed patriam secutus. Et si patronum habeat duarum civitatium municipem, per manumissionem earundem civitatium erit municeps.
Si quis negotia sua non in colonia, sed in municipio semper agit, in illo vendit emit contrahit, in eo foro balineo spectaculis utitur, ibi festos dies celebrat, omnibus denique municipii commodis, nullis coloniarum fruitur, ibi magis habere domicilium, quam ubi colendi causa deversatur.
Celsus libro primo digestorum tractat, si quis instructus sit duobus locis aequaliter neque hic quam illic minus frequenter commoretur: ubi domicilium habeat, ex destinatione animi esse accipiendum. Ego dubito, si utrubique destinato sit animo, an possit quis duobus locis domicilium habere. Et verum est habere, licet difficile est: quemadmodum difficile est sine domicilio esse quemquam. Puto autem et hoc procedere posse, si quis domicilio relicto naviget vel iter faciat, quaerens quo se conferat atque ubi constituat: nam hunc puto sine domicilio esse.
35
Modestinus libro primo excusationum Eidenai xry hoti ho en agrw katamenwn inkolas ou nomizetai: ho gar ekeinys tys polews ecairetois my xrwmenos ohutws ou nomizetai einai inkolas. [id est: Scire oportet eum qui in agro degat incolam non existimari: nam qui eius urbis commodis non utitur, propterea incola esse non existimatur.]
36
Modestinus libro primo responsorum Titio, cum esset Romae studiorum gratia, epistula missa est a magistratibus patriae suae, ut porrigeret imperatori decretum eiusdem civitatis, quod erat cum ipsa epistula missum. Is autem, qui suscepisset litteras restituendas, collusione facta dedit Lucio Titio, qui et ipse Romae morabatur suae rei gratia: sublato Titi nomine, cui erat decretum missum, uti per ipsum daretur, suum nomen scripsit et sic imperatori decretum secundum mandata rei publicae dedit. Quaero, qui viaticum petere ab ea potuisset? Et quid commisisse videtur is, qui non restituit litteras ei, cui restituere mandatum susceperat, et is, qui sublato alieno nomine inscriptoque suo, quasi ipse iussus a patria, decretum imperatori porrexit? Herennius modestinus respondit Titium quidem viaticum petere non posse: sed eum qui nomen incidisset.
Titius pro pecunia publica, quam ipse credidit, pignus accepit pacto facto cum debitore, ut non soluto debito sine ulla repromissione distrahatur pignus. Succedentes gradus in locum Titii nomen et pignus probaverunt usque ad Maevium: ex venditione pignoris propter repromissionem a magistratu vendentibus factam de modo fundi demonstrato satis debito factum non est. Quaerebatur, quis rei publicae tenetur. Herennius Modestinus: Titium, cum successores eius periculum nominis agnoverint, eo nomine obstrictum non esse respondi: sed nec post magistratus qui vendidisse proponuntur, cum videlicet pluris vendiderunt propter mensurae agri demonstrationem et hoc, qua pluris vendiderunt, restituere minore modo deprehenso iussi sunt. Eum igitur, qui novissimus nomen probavit, indemnitati rei publicae satisfacere debere, si nomen ad successorem idoneum transmisisse non doceatur.
37
Callistratus libro primo de cognitionibus De iure omnium incolarum, quos quaeque civitates sibi vindicant, praesidum provinciarum cognitio est. Cum tamen se quis negat incolam esse, apud eum praesidem provinciae agere debet, sub cuius cura est ea civitas, a qua vocatur ad munera, non apud eam, ex qua ipse se dicit oriundum esse: idque divus Hadrianus rescripsit.
38
Papirius libro secundo de constitutionis Imperatores Antoninus et Verus Augusti rescripserunt gratiam se facere iurisiurandi ei, qui iuraverat se ordini non interfuturum et postea duumvir creatus esset.
Item rescripserunt colonos praediorum fisci muneribus fungi sine damno fisci oportere, idque excutere praesidem adhibito procuratore debere.
Imperatores Antoninus et Verus rescripserunt ad magistratus officium pertinere exactionem pecuniae legatorum, et si cessaverint, ipsos vel heredes conveneri aut, si solvendo non sint, fideiussores eorum qui pro his caverunt.
Item rescripserunt mulierem, quamdiu nupta est, incolam eiusdem civitatis videri, cuius maritus eius est, et ibi, unde originem trahit, non cogi muneribus fungi.
Item rescripserunt patris, qui consulto filium emancipaverat, ne pro magistratu eius caveret, perinde bona teneri atque si fideiussor pro eo extitisset.