Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Liber 3

Incipit Liber Tertius

1

Cum iam completa sit intentio circa sermones premissos, agendum est de causis longitudinis et brevitatis vite et de hiis que circa ipsas concurrunt er de comparatione viventium ad invicem in modis prolingationis et brevitatis vite. Continet autem hic tractatus sex capitula: In primo agitur de causis longitudinis et brevitatis vite essentialibus. In secundo de causis accidentalibus. In tertio de distinctione complexionum et assignatione longitudinis et brevitatis vite in eis. In quarto de comparatione animalium ad invicem et omnium viventium. In quinto de causis retardantibus mortem et de possibilitate retardationis illuis. In sexto de longitudine et brevitate vite specialiter in plantis.

Capitulum Primum

De causis longitudinis et brevitatis vite essentialibus
2

Vita igitur ab anime presentia corpori attributa, per eius presentiam conservatur et per eius absentiam deficit. Anima autem corpori inheret mediante spiritu et calore naturali: et ideo in horum integritate vite perfecta conservatio consistit, sed caloris naturalis fundamentum est humidum, quo permanente permanet ipse; que resolvente, ipse exspirat. Et ideo longitudo vite in calido quod non de facili extinguitur et humido quod non de facili consumitur, fundari dicitur.

3

Humidum autem et calidum que in vivente consistunt, non elementis appropriantur, sed ex commixtione elementorum per refractionem resultant; sed tamen qualitatibus elementorum proportionalia sunt. Humidum igitur aquosum in elementis ext exstinctum, calidum humidum autem aereum est eius pabulum et eius sustentamentum. Humidum in vivente quod est causa longe vite, est proportionale aereo et non aquoso. Calidum autem igneum est animalium corruptivum et consumptivum. Calidum igitur in vivente quod est causa longitudinis vite non ei sed calori temperato, quemadmodum celesti, est proportionale. Sed cum humidum per sui permansivam corruptionem calorem conservat et vitam que in calore fundatur, aptum ad vite longitudinem est illud quod calido non leviter siccatur, neque frigido leviter condensatur ac cobgelatur. Et hoc est aereo humido proportionale quod est, cum calorem sustentet, non leviter siccabile neque leviter coagulabile. Calidum autem, cum per sui extinctionem mortem inducat, in conservatione longitudinis vite debet esse non leviter extinguibile a frigido vel humido aquoso, neque leviter exspirabile propter humidi consumptionem, neque leviter resolubile propter extranei caloris resolutionem, et hoc in proportionali calido humido aereo inherenti.

4

Sicut autem calor extrinsecus humido pascitur unctuoso neque ipso extinguitur, similiter caloris conservatio in humido inctuoso proportionali consistit. Et ideo causa longe vite est humidum unctuosum aereum, non leviter densabile, non leviter siccabile, quo sustentatur calidum non leviter extinguibile, non leviter resolubile, non leviter exspirabile.

5

Humidum autem duplex distinguitur: Primum est radicale ex spermatibus procedens, in quo constitutio membrorum tadicalium consistit; et hoc est primum fundamentum vite et caloris naturalis. Et in huius dispositione primo consistit longitudo ac brevitas vite. Secundum est nutrimentale, et est pabulum caloris naturalis, et preservat primum a consumptione. Et in hoc longitudo vite secundario consistit. Oportet ergo hoc secundum primo esse proportionale et homogeneum, ut, sicut primum est caloris fundamentum. similiter et hoc eius sit pabulum et sustentamentum. Necesse est igitur utrumque predictas conditiones habere, in quibus vite longa conservatio per caloris naturalis diuturnam continuationem fundetur. Calor cum sit duplex, scilicet, radicalis in quolibet membro et influens a menbris principalibus super reliqua, utrumque predictas conditiones optinere necesse est, et in utroque humido secundum ordinem conservari. Sed humidum paucum cito resolvitur, quo resoluto calor exspirat; multum autem, calidum extinguit et a calore non depuratum et a nature regimine destitutum cito in corruptionem tendit.

6

Ad hec autem vite sequitur brevitas. Necesse est igitur ut in vite prolongatione sit humidum predictum non paucum cito consumptibile, neque multum calorem natum extinguere, vel cito paratum corruptioni, sed equale et in quantitate moderatum. Calor autem paucus sua debilitate extinctionem cito operatur, et humidum regere ac membra nequit; multus autem sua excellentia humidum velociter resolvit et membra dissipat, et ad hoc vite abbreviatio consequitur. Necesse est igitur ipsum moderatum esse ac in temperamento naturali consistere, ad hoc ut vite continuatio prolongetur.

7

Omnia igitur que ad vite concurrunt longitudinem, in quodem temperamento et equalitate naturali consistere est necesse.

8

Calidum igitur habens temperamentum virtute et humidum sibi proportionale quantitate ac qualitate ad vite longitudinem concurrunt.

9

Cum autem spiritus sint medium unionis anime cum corpore in quibusdam viventibus, in ipsorum fortitudine longitudo vite et brevitas, operationum membrorum et ipsorum continuatio consistit. Sed ipsi ex humido subtilissimo per caloris actionem generatur et ex humido conservantur. Et propter hoc ipsorum conservatio in eisdem conditionibus calidi et humidi fundatur. Continuatio igitur vite a parte ipsorum predictas dispositiones sequitur calidi et humidi.

10

Cause autem brevitatis vite causis predictis sunt contrarie. Brevitas igitur vite consistit in defectu dispositionum calidi et humidi predictorum. Humidi igitur carentia et sicci habundantia, ad quam sequitur naturalis caloris exspiratio, est causa brevitatis vite. Unde per siccitatem ad senectutem devenitur.

11

Nam iuventus pueritiam, adolescentiam, et perfectam iuventitem continens est calida et humida. Senectus autem frigida et sicca et ab ipsa ad mortem procedit semita.

12

Humidum paucum cito consumptibile vel multum non rectificabile est causa brevis vite.

13

Humidum aquosum, calorem seui qualitatis obviatione et quantitatis suffocatione extinguens vitam abbreviat.

14

Caloris innaturalis excessus, humidum consumens et menbra dissipans, et eius paucitas, humidum ac membra regere non valens, vite inducit brevitatem.

15

Humidum igitur leviter densabile, leviter siccabile, et calidum leviter extinguibile et resolbile et exspirabile cause brevitatis sunt vite.

16

Sicut ergo omnes cause longe vite in caloris naturalis et humiditatis que est fundamentum, custodia consistunt et in eorum temperamento naturali et moderatione proportionali, similiter cause brevis vite in contrariis rebus fundantur. Sicut autem apirituum fortitudo et multitudo fortitudinem corporis et operationum generans, longitudinem vite inducit, similiter eorum debilitas ac paucitas, corporis et operationum debilitatem generans, vite brevitatem inducere videtur.

17

Cause autem brevitatis et longitudinis parate in omnibus viventibus proportionaliter sunt intelligende; et per ipsum in perfectis aliis, per perfecta in imperfectis, et per animalia in plantis cause omnes aur quedam secundum analogiam significantur.

Capitulum Secundum

De causis longitudinis et brevitatis vite accidentalibus
18

Causarum cero accidentalium longitudinis ac brevitatis vite tria sunt genera: Primum consistit in rebus constitutionem corporis ingredientibus secundum conditiones earum accidentales. Secundum in rebus extrinsecus ad eius conservationem et destructionem concurrentibus. Tertium in rebus innaturalibus ei ledendo obviantibus.

19

Res autem, corporis constitutionem ingredientes, sunt sex principales, scilicet, elementorum concursus, complexionum diversitas, humorum dispositio, membrorum integritas, virtutum perfectio, operationum fortitudo et spirituum conditio. Res autem annexe sunt etates, colores, habitudo in macie ac pinguedine consistens, sexus discretio. Sed iste res secundum quod corpus constituunt, primo vel secundario sunt cause essentiales; secundum autem quod variantur per accidentales transmutationes, sunt cause accidentales longitudinis ac brevitatis vite.

20

Elementorum igitur concursus equalis et dominium ignis et aeris secundum suas virtutes corpora longiori vite reducunt. Temperamentum enim vitam convertat. Aer autem et ignis a putrefactione preservant, si non omnino incendantur, reliqua consumant. Eorum autem inequalitas vitam abbreviat eo quod dominans, reliqua convertens, compositum dissolvit. Sed dominium ignis et aeris mortem accelerat consumendo; terre et aque dominium extinguendo et desiccando et ad statum naturalis constitutionis reducendo.

21

Complexio autem accidentalis, ex rebus corpori propter eius constitutionem advenientibus procedens, in equalitate consistens, vite longitudinem inducit; et si excedat, secundum gradus sui excessus magis et minus vitam prolongat et mortem accelerat.

22

Humorum autem status in temperamento quantitatis et qualitatis et substantie vitam prolongat, eorum autem excessus eam abbreviat.

23

Menbrorum fortis machina vitam conservat, debilis eius longitudinem diminuit.

24

Virtutum naturalium animalium et spiritualium fortitudo vitam prolongat, debilitas abbreviat.

25

Operationum autem idem est iudicium.

26

Spirituum multitudo, fortitudo, ac dispositio naturalis ad longam operantur vitam, contraria ad brevem.

27

Etas pueritie, adolescentie et iuventutis conservant; sed senectus et maxime senium mortem accelerat. Nam in ipso calor est debilis et est sicut lucerna extinctioni apparata.

28

Color autem non est causa sed signum et aliarum causarum essentialium et accidentalium deversitatem sequitur.

29

Habitudo mediocris durationem vite prolongat; macra abbreviat resolvendo, pinguins autem extinguendo.

30

Masculinus autem sexus naturaliter vitam prolongat magis quam femininus. Unde masculina animalia longius vivunt naturaliter eo quod calorem naturalem optinent fortiorem et virtutes perfectiores, et machina corprois in ipsis est perfectioris et fortioris coagulationis, et idcirco tradioris resolutionis. Accidentaliter autem contingit contrarium. Nam emissio multi spermatis in viris, desiccationem inducens, vitam abbreviat, et ideo passeres masculi propter multum coitum minus vivunt. Labor similiter masculinorum et motus continuus vitam abbreviat; desiccat enim labor, et senectutem in qua accidit siccitas, inducit: eius autem terminus mors est.

31

Res autem extrinsece corpus conservantes atque corrumpentes sunt sex superius assignate et ipse, per sui competentem administrationem regimen corpori conveniens tribuentes, vitam prolongant; per incompetentem, eidem regimen perversum prestantes, mortem accelerant. Inter res autem exteriores magnam virtutem optinent loca regionum et habitationum animalium.

32

Loca igitur temperamentum participantia, quemadmodum illa que sub recta linea ordinantur, causa sunt longitudinis vite; sed calida vitam abbreviant, calorem naturalem resolvendo et humiditatem desiccando, frigida extinguendo.

33

Sed quibusdam apparet quod loca calida vitam prolongant et quoa animalia in ipsis longius vivant. Unde animalia nutrimentum et augmentum in regione calida et humida contrahunt. Nam calidum et humidum nutrimenti et augmenti causa sunt; et animalia et plante in hac maxime multiplicantur; et hec habet qualitates vite proportionales. Frigida autem mortificat animalia et eis nutrimentum aufert. Ipsa vero absque nutrimento consumuntur. Nam calor naturalis nutrimentali materia desolatus ad radicalem convertitur, ipsum depascens ac consumens; et sic per subiecti consumptionem resolvitur, sicut ignis per lignorum ultimatam consumptionem.

34

Sed aliis contrarium videtur, nam regio calida causa est brevis vite propter caloris naturalis debilitatem. Calor enim aeris continentis calorem naturalem et spiritus resolvit et humiditatem consumit, et ideo corpora animalium desiccantur et operationes naturales imbecilles fiunt, et ideo ad ipsorum resolutionem acceleratur senectus et vite brevitas inducitur.

35

Calida autem et humida causa brevis vite asseritur esse eo quod putredinem inducit, cum putrefactio vigeat per calidum et humidum, et aer in ipsa turbidus redditur propter spissorum vaporum elevationem multiplicem.

36

Veritas autem secundum Constantinum asserit animalia in regione temperata diutius conservarim cum in regione calida per resoltionem caloris et humiditatis comsumptionem brevitatem vite incurrunt. In frigida per caloris diminutionem.

37

Si autem corpus a rebus nocumentum inducentibus preservetur et ab egritudinibus liberum et a noxiis immune permaneat in vita longiore patitur.

38

Si autem ab hiis aggravetur et multis defectibus atque incommodis subiaceat, brevioris temporis spatio eius vita terminatur.

39

Si excellat utraque locorum qualitas contraria in locis calidis citius moriuntur et defectum virtutum et membrorum maiorem patiuntur quam in frigida. Maior enim est caloris resolutio quam frigiditatis extinctio.

40

Animalia autem quedam sunt complexionis excedentis in frigiditate sicut serpentes et cetera reptilia frigida, et hec in sola calida regione diutius conservantur; quia eorum frigiditas per regionis caliditatem ad temperamentum reducitur. Sed calida in frigida conservantur, cum frigidas aeris continentis eorum caliditatem extinguere nequeat, sed potius ipsum circumstando in profundo corporis fortificat.

41

Sed cum per cursum temporum aer diversimode disponantur et secundum suarum complexionum dispositiones diversas in animalibus impressiones efficiat, tempora in longitudine ac breviatte vite magnam optinent virtutem. Tempus temperatum universale vitam continuat, calidum abbreviat resolvendo et desiccando, frigidum extinguendo, calidum et humidum putredinem inducendo. Sed ipsorum innaturalis ac variabilis cursus vite generat brevitatem et in omnibus dispositionibus temporum ac regionum similis conditio iudicatur.

Capitulum Tertium

De longitudine ac brevitate vite in diversis complexionibus
42

Distinctio autem complexionum est assignanda, ut que longioris vite et que brevioris sit discernatur.

43

Sicut igitur in alio negotio a nobis expressum est, quatuor sunt complexiones simplices: calida, frigida, humida et sicca, et quatuor composite secundum simplicium decentes combinationes: calida et humida, calida et sicca, frigida et humida, et frigida et sicca. Sed extra istas quedam est equalis omnibus perfectior, cuius existentia in temperamento consistit, et in ipsa concurrunt qualitates secundum cursum equalem iuxta compositi proportionem et meritum exigentie nature. Sed hoc in diversis viventibus multiplices diversitatis gradus recipit secundum diversitatem generum viventium.

44

Cum igitur complexionis equalitas unionem anime cum corpore retineat, vitam conservet ab anima emanantem, corporis operationes secundum statum naturalem perfectas reddat, inequalitas autem cum sanitatem removens vitam impediat, complexio equalis que in temperamento consistit, ceteris longioris est vite, presertim cum in ipsa elementorum virtutes nexu concordi absque excessibus immideratis sibi ad invicem coniungantur; unde et minus tendit ad dissolutionem que ab ipsorum discordibus excessibus secundum mutuas actiones causatur. Sed et rebus extrinsecis videtur fortius resistere propter virtutum fortitudinem, que in temperamento consistit, que res contrarias nocivas propellunt, et propter distantiam a contrarietate, extrema enim extremis contrariantur magis quam medium et similia extrema a similibus facilius permutantur et ad deviationem a temperamento reducuntur quam medium.

45

Sed cum non in puncto consistat, facilius per rerum extrinsecarum variationem a temperamento dicitur deviare, licet secundum suam naturam intrinsecam in perfecta vite conservatione magis nata sit continuari.

46

Calida autem et humida complexio inter reliquas, dum cursum naturalem ibservat, maiori vite continuatione fungitur, eo quod vita et eius conservatio in calido et humido fundatur; et animal habens calidum et humidum a dominio pingue, unctuosum, aereum, non leviter ciagulabile, non leviter exsiccabile, non leviter exspirabile, longioris est vite; et in ipsa est calor naturalis, magnum vigorem optinens, et subiectum eius et pabulum in humido proportionali fundatum est habundans; et ideo diutius conservatur, neque ad citam consumptionem pervenit ad quam caloris exspiratio et mors consequuntur.

47

Sed si hec complexio cursum naturalem excedat, rebus exterioribus et interioribus ac malo regimine ad malitiam commota veloci putredini ac multis morbis corpus aggravantibus apparatur et sic mortem accelerat accodentalem. Hanc autem quidam temperate et aliis preponere videntur eo quod causis ledentibus facilius resisti, sed post solam equalem primi gradus optinet principatum.

48

Complexio autem calida et sicca in duratione post ipsam merito ordinatur eo quod unam qualitatem vite debitam participat et ab alia privatur, et quia calor in ea excedens humidum velocius depascit, et sic resolvitur, et exstinguitur et mors naturalis accedit et etiam propter sui acumen et fervorem a consimilibus causis commota acutis et perniciosis subiacer egritudinibus, ad quas mors accidentalis consequitur.

49

Frigida autem et humida post hanc sequitur in vite brevitate; qualitate principali vite propria privatur, et alteram participat in qua calor deficiens, pauca humiditate naturali suffultus, multa accidentali humiditate extinguente submersus, suffocatur, et vite terminus velocius advenit. Ipsa enim frigidis egritudinibus et mortificantibus ac operationes corporis sopientibus deputatur, propter quas mors properat accidentalis.

50

Frigida autem et sicca, defectum maiorem participans, minorem vite continuationem optinet, quippe cum qualitates vite contrarias participet, que per calidum et humidum viget, operationes defectuosas reddit, senectutem accelerat et ei assimilatur. In ipsa enim calor deficit naturalis et humiditas consumitur. Et sic mors properat naturalis et accidentalis.

Capitulum Quartum

De comparatione viventium in longitudine ac brevitate vite
51

Deinde assignanda est collatio viventium ad invicem in lingitudine ac brevitate vite.

52

Omnia igitur viventia generalem et specificam ac individualem collationem habentia multiformibus differentiarum gradibus in vite longitudine ac brevitate diversantur. Etenim vegetabilia animalibus comparata secundum quasdam species in quibusdam animalium speciebus longioris vite inveniuntur, et secundum quasdam in quibusdam aliis brevioris vite esse iudicantur. Et vegetabilium collatione specierum et individuorum facta, quedam aliis longioris, quedam aliis brevioris vite inveniuntur.

53

Et brutorum ad humanam speciem habitudine disposita secundum specialem ac individualem differentiam, quedam aliis secundum specierum et individuorum diversitatem aliis brevioris ac longioris vite censentur. Eadem autem est ratio in collatione specierum et individuorum brutorum et individuorum speciei humane ad invicem secundum iudicium longioris ac brevioris vite.

54

In omnibus viventibus causa longitudinid ac brevitatis vite est una per analogiam, in dispositionibus vitam conservantibus ac mortem accelerantibus consistens. Sed hec secundum speciales gradus multiplices recipit diversitates. Proprie autem cause in singulis multiformiter diversantur. Nam vita in singulis magis et minus conservatur secundum quod complexiones animalis et dispositiones et regimina singulorum promerentur.

55

Non igitur necesse est quodlibet viventium genus quolibet alio longioris vel brevioris vite esse, ut quelibet planta quolibet animali, neque quolibet animal quolibet homine. Nam multe plante multis animalibus brevioris sunt vite et multa animalia multis hominibus brevioris sunt vite et similiter multa horum multis illorum longioris sunt vite.

56

Similiter autem neque animalia magna necessario parvis longioris sunt vite neque brevioris.

57

Nam multa parva multis magnis longius aut brevius vivunt, neque etiam parvis magna lonhius vel brevius vivunt. Neque inter sanguinea plus longius vivunt carentibus sanguine. Nam aliqua carentia sanguine, sicut apes, longius vivunt. Nec iterum gressibilia immobilibus longius vivunt. Neque que in calisdis et humidis habitant, longius; neque que in maru, longius vivunt, cum in aliis locis quedam ea immota excedere videantur.

58

Cause igitur longitudinis et brevitatis vite non in omnibus sed in plurius et secundum naturam generis, et speciei reddende sunt.

59

In genere igitur plantarum species longioris vite reperiuntur quam in genere animalium eo quod partes habent fortioris compactionis et difficilis dissolutionis, et quia virtutes naturales circa vite nutrimentum, augmentum ac partium rege- nerationem fortiores sunt et ansque sensibilium operationum impedimento suius operibus libere deputate.

60

Inter animalia autem magna parvis vite sunt longioris eo quod in ipsis est multa virtus calidi et magna quantitas humidi et membrorum atque virtutum fortitudo.

61

Gressibilia autem immobilibus longiori vita potiuntur eo quod predicta in eis habundantius dominantur.

62

Sanguinea similiter carentibus sanguine diutius vivunt eo quod in eis habundat calidum et humidum absque consumptione ac dissolutione, in quibus vita conservatur. Propter hoc atem homo et elephas longius vivunt, et que in locis calidis et temperatis diutius conservantur.

63

Aquatica autem animalia gressibilibus brevioris sunt vite, nam in ipsis habundat humidum, non aereum sed aquosum, non sanguineum, neque unctuosum sed pingue. Et hoc humidum est leviter congelabile et leviter desiccabile et caloris extinctivum. Nisi igitur secundum magnitudinem excedat, ut corruptionum repugnet dominio calido concurrente, brevitatem vite generat; sed in gressibilibus humidum aereum, unctuosum, dulce, sanguineum, contrarias habens conditiones, habundat et ideo ipsa longioris vite existunt.

64

Nature autem ordinaria providentia a divina provisione regimen accipiens cuilibet viventi donavit propriam complexionem et proprias dispositiones, eam sequentes, secundum ordinem singulorum, ut in ipsis ad vitam perfectiorem in suo statu ordinentur; et hec dicenda sunt in singulis, quia impossibile est diversas species ac individua in eadem complexione in ultimo puncto idemptitatis consistente communicare. Et ideo singula secundum singulas proprias ad meliorem vite statum et ad maius operationum complementum ordinantur. Singula igitue diversas conditiones possident in longitudine et brevitate vite secundum quarum accessum et recessum longiorem ac breviorem trahunt vitam.

65

Ea autem que in animalibus de longitudine ac brevitate vive magis sunt notanda sunt septem: complexio, compositio, habitudo, membrorum machina, virtutum dispositio, regimen, rerum exteriorum concursus.

66

Animalia igitur temperata et que sunt calida et humida longius vivunt; post hec calida et sicca, post que frigida et humida, vite autem brevitatem magis frigida et sicca participant.

67

Sed habitudo est duplex: quedam est macra, quedam est non macra. Sed prima macra abbreviat vitam eo quod in ipsa cito finitur humidum per resolutionwm a calido et quia a rebus exterioribus, sicut a calore et frigore, citius invaditur, quarum nocumentum penetrat usque ad corpus profundum.

68

Secunda autem vitam cito finit eo quod habet complexionem vite contrariam, cum in ipsa calidum et humidum deficiat, et membrorum virtutes in ea sint debiles, et a rebus exterioribus facillime vita succumbat.

69

Sed non macra est duplex: quedam est carnosa habens humidum unctuosum et calidum sufficiens. Et hec diutius conservatur eo quod habet humidum çleviter consumptibile et non de facili a causis extrinsecis permutantibus leditur; sed si eius quantitas elevetur, mortem accidentalem accelerat eo quod putredini subiaceat et sui humidi multitudine calorem suffocando extinguit.

70

Alia est pinguedinem aquosam participans in qua habundat humidum aquosum, et calor deficit naturalis. Et hec vitam abbreciat eo quod calorem naturalem multitudine humidi suffocat, et obviatione contrarietatis frigidi extinguit, et corporis operationes ineptas et imbecilles reddit qua attenuata habitudo mortem inducit per humidi paylatinam consumptionem et paulatinam calidi resolutionem. Pinguis autem aquosa per caloris subitam extinctionem. Ideo hec citius mortem accelerat quam illa. In omnibus autem mediocris habitudo vitam conservat, temperamentum autem egrediens ipsam abbreviat. In quibus autem compositio membrorum est coagulationis fortis, dummodo virtus calidi et humidi in temperamento conservetur, vita prolongatur propter minorem dissolutionem, in compositione autem contraria que velocior resolutio et nocumentorum invadit incursus maior, vita abbreviatur.

71

Membrorum autem fortitudo principalium et aliorum vitam conservat, sicut in ossium, nervorum ac musculorum vigore vite et operationum conservatio consistit, et in contrario contrarium.

72

Sed virtutum corporis ac membrorum regimen procurantium fortitudo vite longitudinem inducit; earum debilitas mortem accelerat.

73

Rerum regimen in quibus consistit conservatio corporis, ordinatum, vitam prolongat; inordinatum autem, eam abbreviat.

74

Sed rerum exteriorum permutationum nocivus incursus mortem accelerat; ipsarum autem defensio aut mitigatio vitam conservat.

75

Cause autem iste secundum proportionem in homine et aliis viventibus sunt reddende.

Capitulum Quintum

De prolongatione mortis et causis eius
76

Quoniam autem mortis naturalis cause invitabiliter eveniunt ipsa cum necessitate quadam accidit ordinis naturalis. Nam calor naturalis humidum resolutione continua absque prohibitione resolvit, quo consumpto, et calore eu inherente exspirante, anima a corpore egrediente mors irruit naturalis. Accidentalis autem mors, que ex causis exterioribus accidentaliter permutantibus accidit et interioribus cursum nature exeuntibus per naturam amoveri potest, ut animal in vita conservetur secundum quod possibilitas vigoris sue nature requirit, quousque mortis naturalis terminum attingat. Sed magna nature et eius regiminis difficultate evitatur; vix enim a causis nocivis intrinsecis et extrinsecis corporis constitutio custoditur. Unde pauca corpora ad consummationem mortis perveniunt naturalis. Sed animalia mortis accidentalis incursibus occupata, vite naturalis spatio intersciso. finem accidentalem a naturali ordine non destinatum incurrunt.

77

Cum autem mors naturalis consistat in consumptione humidi et resolutione calidi, hec autem possunt differri per custodiam humidi et conservationem calidi, mors naturalis prolingari posse videtur; sicut etiam per res humidi consumptionem et caloris resolutionem accelerantes intempestive propera- re potest, similiter per contrarias videbitur retardari. Sed de hoc in alio negotio deceptatum est.

78

Mors autem accidentalis, cum per rerum nocivarum interiorum et exteriorum incursum procedat, per earum velocem incursum et retardationem accelerari poterit ac differri.

79

Res autem mortis naturalis veloces incursus retardantes sunt vite fundamenta confortantes, secundum calorem naturalem vigorantes et eius pabulum ac subiectum humidum continentes.

80

Calorem autem conservantes sunt multiplices: quedam enimm ipsum secundum qualitates intendunt; quedam secundum quantitatem augmentant. quedam utrumque effectum inducunt; sed harum quedam sunt cibi et potus, quedam medicine temperate. quedam calide, quedam humide. Omnium autem harum rerum conferentium iuvamen [efectus] ad caloris naturais custodiam ordinantur et ad spiritus perseverantiam et ad virtutum et operationum fostitudinem, operantur. In eisdem autem ipsis consistit caloris augmentatio et intensio et ipsius in eodem statu fixa conservatio.

81

Sed humiditatem conservantes ac augmentantes sunt ille que eius consumptionem retardant, sicut cibi, potus et medicine, humiditates et calorem naturalem in temperamento ne humidum consumant conservantes. Alie autem humidum aquosum calorem natum extinguere mundificant, ut calor ab eo preservatus in humido competenti, cui adheret, absque impedimento valeat conservari.

82

Aliquorum autem sententiis comprobatur quod quedam res palliantes senectutem videntur inducere statum inventutis, quamvis etatis processu irremeabili in vite spatio currere certum sit. Iste autem sunt que carnem permutant sicut virorum carnes, et natura novam regenerat ut ad iuventutis decorem reditus fieri videatur, sicut in medicamentis Medee fingitur.

83

Sed, cum mors naturalis per etatum cursum procedat et in senectute adveniat, iste res videntur ipsam retardare; sed vere omnes res que senectutem naturalem, humidum et calidum conservando, retardare dicuntur ac iuventutem conservare, mortem naturalem rationabiliter retardare iudicantur.

84

Sed quoniam calidumm continuam resolutionem inducit circa humidum depascendo, et resolutio absque restauratione procedit eo quod humidum spermaticum radicale irregenerabile existit, postquam a virtute factorum primorum recessit, etates absque regressu recto declinationis tramite procedunt, neque caloris paulatina resolutio auferri neque per reditum recuperari potest; sed etatum processus potese differri, ut mortis incursus inevitabiliter ad terminum perveniat deputatum, postquam humidi consumptio et calidi extinctio finem attigerit consummationis; et, cum corporis debilitas hanc dissipationem per etatum processum consequatur, corporis defectus ac difformitas senectutis sub palliamentis celari potest, sed omnino deleri non valet.

85

Termini autem vite in unoquoque sunt a natura destinati; vita enim uniuscuiusque proprio mensuratur periodo; sed isti termini procedunt secundum exigentiam singulorum in vigore caloris naturalis et humidi et reliquarum conditionum consistentem, que, quia non est eiusdem dispositionis in omnibus, ideo neque termini sunt equales, sed proprii singulis adaptantur, secundum quod singulorum disposotiones promeren- tur; sed cursus nature in hoc proccesu ex divina providentia regimen suscipit et sunt quidam termini abbreviati ac prolongati qui eius precepto provenire dicuntur.

86

Mortis autem accidentalis prolongatio per prohibitionem rerum interiorum et exteriorim corporis sanitatem impedientium procedit et eius processis consistit in egritudinum remotione, et preservatione ab ipsis, et in regimine rerum in quibus conservatio corporis consistit; et in ipsarum veloci incursu absque custodia et regimine, eius acceleratio.

87

In animalibus autem et reliquis viventibus et discretius in hominibus experimento perpenditur quod per temporum spatium in mundo succedentium vita abbreviatur. Unde homines moderni brevioris vite spatio funguntur quam antiqui.

88

Huius autem rei quadruplex assignatur causa. Prima est aeris continentis dispositio et reliquorum elementorum et omnium aliarum rerum que ad regimen et conservationem hominis concurrunt, que in tempore antiquo libera ac munda extiterunt et nunc propter multorum viventium inculcationem immunditiam contrahentia homini infectum, inordinatum, ac novivum regimen exhibent.

89

Secunda est distantia a prima origine, nam sicut processus etatum secundum paulatinam defcetionem procedit propter spermatis distantiam et virtutum resolutionem, similiter et in successione propaginis contingere videtur, ut etates in mundo circa processum generationis humane distinguantur, sicut et circa uniuscuiusque individui status; et forte secundum hoc mors naturalis velocius posteros nata est invadere secundum nature ordinem, quamvis cursus accidentalis contrarium operetur.

90

Tertia autem causa est diversitas regiminis, nam antiqui liberiori regimine utentes longiorem vitam duxerunt; moderni autem strictiore contenti, circa operationes astrici et causas corpus molestantes, vite clauduntur termino breviori.

91

Quarta est ordo finalis, nature cursui deditus, a divina providentia destinatus, que status machine mundi cursum finire intendit, ut ad meliorem statum perducat; et ideo secundum successionem vitam in natura humana abbreviat, ad quam omnia ordinantur, ut post presentem vitam instabilem ad fixe et perpetue stabilitatis terminum eam deducat. In consummatione enim rerum et earum status sublimatione corruptibilia incorruptionem induent et in similibus conservata in seipsis fixa ac impermutabilia permanebunt. Et hoc eis adveniet post complementum nature ultime ad quam omnia ordinantur et post finem operum eius. Hanc autem incorruptionis decorationem non ex suarum virtutum acquirent exigentia, sed ex dono factoris excelsi; cuius enim est potesta cuncta ex nichilo condere, ab eodem virtutis emanat privilegium corruptibiles creaturas sub incorrptionis protectione ad perpetuitatis statum deductas nexu constantie indissolubili conservare.

Capitulum Sextum

De speciali longitudine ac brevitate vite
92

Ad causas igitur longitudinis ac brevitatis vite plantarum sermo dirigendus; habent autem plante causas speciales longitudinis vite quatuor:

93

Prima est suarum partium regulatio. Nam in ipsis partes veteres expelluntur et nove producuntur. Unde ad renovationem iuventutis redire videntur quod in naturis animalium non contingit.

94

Secunda partium fortis coagulatio propter quam dissolutioni resistunt. Unde non habent humiditatem facile eliquabilem nec dissolubilem, sicut animalia.

95

Tertia est humid aquosi, desiccabilis atque eliquabilis, a calido et a frigido congelabilis et leviter condensabilis, absentia; nam siccitatem terrestrem participant cum humiditate non leviter exsiccabili, sed humidum eliquabile, desiccabile atque congelabile animalibus est commune.

96

Quarta est fortitudo virtutum naturalium circa nutrimentum et augmentum operantium, que in eis fortes inducunt operationes absque sensibilium impedimento libere operantes.

97

Sed causa regenerationis partium in earum naturali dispositione consistit que duplex est: Prima est partium natura uniformis, nam in planta quelibet pars toti est similis in natura, virtute et operatione; et a se perfectione conformi omnes perficit, et ideo eadem est virtus generativa in qualibet parte, que est principium productionis et renovationis partium in quolibet loco disposito. Unde in ipsis ramis, virgis et reliquis partibus abscisis loco earum alie producuntur, et sic per novas productiones renovantur et tarde ad senectutem deveniunt.

98

Secunda dispositio in origine partium consistit, nam partes plante omnes ex humiditate nutrimentali procedunt, preter paucas; cum enim ex semine parvo magna producatur planta, pauca partium quantitas que circa radicem consistit ex grano procedit, relique autem ex humiditate nutrimentali producuntur, sed partes ex humiditate nutrimentali procreate restaurantur, sicut contingit in animalibus, quamvis es spermate procedentes irrecuperabiliter amittuntur, nam vivens generatum secundum sperma radicale restaurationem virtutum non habet, sed super humditatem nutrimentalem quam digerir et convertit. Idcirco partium restaurationes et innocationes in plantis fiunt et non in animalibus cum a predictis deficiant conditionibus. Ad has autem concurrit virtutum naturalim fortitudo, circa nutrimentum, augmentum et generationem procedentium, et nutrimentalis humiditatis affluentia, quibus semper plante sunt coniuncte. Sed tamen propter caloris naturalis defectum et humidi consumptionem ad disiccationem tendunt, et mortem incurrunt, et ad tempus perveniunt in quo partes nequeunt renovari, et partium principalium destructio sicut radicum in eis senectutem accelerat atque mortem.

99

Sed et ipse virtutem eminentem optinent in conservatio-ne speciei per similis productionem, nam propter causas predictas in qualibet earum parte perfecta virtus est plante similis productiva; et ideo ramus plantatus vegetat, atque germinat nutrimentum habens, regimen, et augmentum, ayqeu partium pullulationes infinitas; et in qualibet parte est potentia germen ac radix virtute productiva, que ad actuales procedit operationes, cum a toto separata et plantat nutrimentum attrahit et augmentum, et vite suscipit operationes. Unde in ipsis est multiplex generatio. Quedam enim fit per seminis emissionem; quedam per partium plantationem et oullilationem; quedam per partium diversarum incisionem.

100

Plante autem solis anulosis animalibus comparantur, quia partes plante, sicut illorum partes, decise vivunt. Causa autem communis est partium et totius uniformitas: nature, virtutum et operationum; et in utrisque anima una in multas multiplicatur; sed decisio corpori, anime autem multiplicatio absque decisione debetur. Sed in illis animalibus non prolongatur vita, quippe cum careant organis, quibus vita continuatur, sicut cum partes divise carent membris principalibus, que vite, nutrimenti, sensus, et motus sunt fundamenta; et in ipsis non est virtus predictorum organorum regenerativa propter causas predictas, et quia ipsorum partes ex radicali spermatus constitutione procedunt. Sed in plantis cum sit virtus organorum regenerativa ex humiditate mnutrimentali possunt partes producere, quibus naturam salvent et vite continuebt statum, nam possunt radicem et truncum et partes consimiles generaree.

101

Plante igitur calide et humide habentes humidum aereum unctuosum longioris vite sunt, sicut oliva et relique oleagine, nam habent caloris fortitudinem et humidum ei proportionale, non leviter siccabile, neque congelabile, quemadmodum in animalibus longe vite.

102

Plante autem solide coagulationis parium longioris aunt vite propter partium constantiam et difficilem dissolutionem, resolutionem, desiccationem et consumptionem, sicut mirtus et buxus; contrarie autem propter causas contrarias breviore vita fruuntur. Magne autem longius vivunt, ut in pluribus si relique cause non dissonent magnitudini. Alie autem cause a causis animalium per transsumptionem sunt sumende.

103

Cause autem exteriores consistunt in diversitate locorum et temporum et reliquorum que ad ipsam vite conservationem ac regimen concurrunt, omnes autem a proportione causarum animalium assumuntur.

104

Generales igitur ac speciales cause longitudinis ac brevitatis vite hee sunt. Et ideo ad huius operis complementum pervenit sermo cum Dei auxilio. Cui sit gloria et gratiarum actio per secula infinita. Amen.

105

EXPLICIT LIBER DE MORTE ET VITA ET DE CAUSIS LONGITUDINID AC BREVITATIS VITE MAGISTRI

106

PETRI HISPANI

PrevBack to Top