Text List

Sectio 4

Sectio 4

§ 4 hic sic suppositis ponitur sequens conclusio catholica conclusio generalis

Nemo absque peccato mortali furti uel rapine et obligatione ad restitutionem potest tollere animo sibi retinendi thesaurum aliquem improprie dictum siue in pecuniis et moneta consistat: siue in uasis aureis uel argenteis siue in supellectilibus et quibuscumque aliis preciosis rebus que dominies posuerit in quocunque loco uel in aureis uel in templo uel in sepulchro uel sub terra quantumcunque antiquitate uetutescerit: si dominus adhuc superest aut aliqui ad quos de iure succedere pertineat

Hec conclusio adeo est catholica et manifesta quam quod probatione indigeat: quinimo qui ausus fuerit negare illam: uel stultus erit uel non euadet heresim. Et ratio huius conclusionis est quia thesauri uel diuitie aut res pretiose ille sunt res aliene habentes proprios dominos vel illos qui in locis predictis ea posuerunt vel ponere ibi mandaverunt uel eorum heredes. Qui autem tollit vel contradicat res alienas inuito domino: furtum comittit vel rapinam vero si adhibetur violentia. Et dicitur dominus inuitus etiamsi quamuis non contradicat ex timore vel verecundia: ff de furtis l. penultima ergo est peccatum mortale:

tum quia est contra iustitiam Omne autem quod est contra iustitiam est peccatum mortale secundum S. Thomam 2 2e quaestione 59.

Tum quia est contra preceptum diuinum ubi prohibetur non solum furtum proprie dictum sed etiam omnis illicita rei aliene usurpatio. Exodi 20, et 14, quaestione 5, c. penali, et in specie c. si quid inuenisti et c. Multi, et quaestione 6. c. 1, ubi dicitur: "si res aliena propter quam peccatum est reddipotest et non redditur: penitentia non agitur. sed simulatur: si autem veraciter agitur non remittitur peccatum nisi restituatur ablatum". Et in regula peccatum de regulis iuris lib 6 De his Raymundus in summa titulo de furtis §. 9. ubi Item quid si aliquis et panormitanus in capitulo finali de furtis /

Quantum ergo ad propositum nostrum et questionem propositam in principio: ponitur hec conclusio responsiua

Nemini hominum de mundo nec etiam hispaniarum regi ( quod cum omni reuerentia quam celsitudini Regiae debemus dictum esse volumus absque licentia et libera nec non gratiosa voluntate Regis ynga vel suorum descendentium ad quos de iure secundum leges illorum vel consuetudine in bonis suis succedere pertinebat: licere inquire re aut structari / fodere aut tollere thesauros vel diuitias seures preciores animo retinendi eas quas in sepulchris et Guacas dictas cum suis de functis sepelierunt. Quod si contrarium fecerunt peccatum mortale furti vel rapine comittet Et nisi ea restituerint et pertinentiam de peccato egerint salvari erit inossibile. Et non solum de peccato furti uel rapine oportet eos penitere veru mentiam de iniuria quam potissimum irrogant prefatis successoribus seu descendentibus uiuentibus eorum quorum sepulchra violant honori et laudi utrorunque (scilicet) uiuorum et mortuorum derogando et memoriam cessare faciendo. Pro quo etiam satisfacere illis tenentur /

Ynga uocabantur nomine appellativo reges vel potius imperatores regnorum del Peru: quemadmodum Reges Egipti prius Pharaones deinde Ptolomei appellari consueuerunt.

Prima pars conclusionis huius satis apparet ex iam dictis quia videlicet thesauri et res preciose in sepulchris inuente sunt res aliene et sic habent dominos scilicet Regem ynga qui est legitimus successor et heres Guaynacaba. Et quidem magni et prudentissimi regis ut omnes hispani fatentur: qui in regione illa morantur. Qui successerat plurimis preclaris regibus qui per nongentos fere annos in regnis illis feliciter regnarunt. Successerat etiam prefato Guaynacaba alius filius eius scilicet Athabaliba in regno quod quito appellabatur: et huic extant hodie filii et filie. Similiter supersunt successores regulorum qui regum Ynga et Athabalibe regimini erant subiecti et habebant sua sepulchra plena thesauris et suppellectilibus diuersis preciosissimis ergo absque licentia ynga et Athabalibe et ceterorum regulorum habentium sua sepulchra nemini licitum fuit inquirere scrutari et tollere animo retinendi sibi res illas preciosas.

2a pars scilicet quod si contrarium facerent peccarent mortaliter peccato furti uel rapine patet

tum 1o quia faciunt contra iustitiam

Tum 2o quia inferunt eis iniuriam tollentes mortuis et vivis in quantum in se est honorem et famam que consistunt in hoc quod memoria suorum mortuorum non deleatur: sed uiuant perpetuo in hominum opinionibus. Et hoc est magnum interesse utrorumque ut per primam et secundam propositiones est probatum.

Tum 3o quia transgrediuntur preceptum diuinum.

Tum 4o quia etiam leges humane id prohibent et puniunt acriter scilicet ultimo supplicio ut apparet in l. 2 § Diuus Adrianus ff. de sepulchro uiolato ubi sic dicitur: "Adversus eos qui cadauera spoliant presides seuerius interuenire solent: maxime si manu armata aggrediantur. Ut si armati more latronum id egerint etiam capite plectantur". hec ibi et Codex eo titulo, l. pergit audacia. Ubi etiam punitur eadem pena qui vestem mortui aut ornamenta sepulchri abstulerit ut sacrilegus: "si cum armis capite si sine armis metallo damnatur".

Secundum leges regni castelle idem prohibetur et morte punitur ut patet in l. 1a titulo 18, libro 11o Ubi ponuntur hec verba. " El que quebrantare sepulchro de muerto y sacare alguna cosa de ay muera por ello. y si no sacara nada peche cient sueldos de oro: la mitad al Rey y la otra mitad a los parientes del finado". Erat autem quodlibet sueldo ualoris centum et trium aureorum siue ducatorum ut habetur per glossam super l. 1am titulo 5 lib. 2o fori.

Et quia ex grauitate pene que infligitur in prohibitionem alicuius actus arguitur grauitas culpe: ideo quotiens legis humane aliquem actum prohibent sub pena mortis aut mutilationis uel damnationis in metalum: semper contrarium faciendo peccatur mortaliter se a cundum doctores et s. Thomam, cum leges humane iuste obligent in foro conscientie quia non infligitur talis pena: nisi pro eo quod multum esset lesiuum iustitie ac bono reipublice facit ad supra dicta l. qui sepulchra Codex eo titulo Quanquam de huiusmodi legibus executioni mandandis parum immo nulla cura fuit nostris magistratibus in indiarum partibus ubi dicitur: "qui sepulchra uiolant domos (ut ita dixerim) defunctorum geminum uidentur facinus perpetrare. Nam et sepultos spoliant destruendo: et uiuos polluunt fabricando". Polluunt uidelicet iniuriam inferendo etc.

3a vero pars conclusionis scilicet quod nisi thesauros et alias res preciosas et queque bona ex sepulchris ablata propriis dominis vel heredibus restituant et de peccato penitentiam egerint non possint saluari et precedenti generali conclusione cum sua probatione est clara. Nihilominus tamen denuo uolumus eam probare. Et arguitur 1o sic. Nemo potest saluari sine penitentia post peccatum mortale. Sed detinens alienum et non restituens non agit penitentiam / sed simulat ut Augustinus dixit Ad Macedonium et habetur in d. c. si res. ergo illi qui thesauros iam dictos abstulerunt uel ablaturi sunt ex sepulchris sine licentia dominorum nisi restituerint illos ad quos pertinent: inpenitentes morientur et per consequens impossibile erit saluari.

2o arguitur sic sine obseruatione iustitie impossibile est quemquam saluari: Sed auferentes thesauros et diuitias iam dictas ex alienis sepulchris faciunt contra iustitiam. ergo nisi eas restituant quod est actus iustitie impossibile est ut possint saluari.

3o arguitur impossibile est quemquam saluari nisi ei dimittat peccatum mortale. Sed detinere alienum etiam per momentum inuito domino est peccatum mortale quemadmodum et furari uel rapere propter quod dicitur Ecclesiastici 21: "quasi a facie colubri fuge peccatum". Qui tamen non restituendo predicta que ex sepulchris furantur vel rapiunt sunt semper in peccato mortali ergo impossibile est eos posse saluari

4o impossibile est quenquam saluari qui debitum pecuniarum debet et non reddit uel soluit: sicut per apostolum ad Romanos 13: "omnibus reddite debitum cui tributum tributum cui vectigal vectigal /cui honorem honoremet nemini quicquam debeatinisi vt inuicem debeatis". Unde premisso quod omnibus debita reddenda sint ne forte parum dixisse videretur cum hoc sonet affirmatiuum preceptum: negatiuum subiunxit: "nemini quicquam debeatis": quasi dicat in deum committitis si quod cuiquam debetis eo inuito detinueritis. Sed illi qui sepulchra spoliant et thesauros inde animo sibi retinendi tollunt inuitis dominis sunt debitores eorum et precepto diuino reddere obligantur ergo si non reddant impossibile est eos saluari.

§ 5o arguitur Nemo eorum qui aliquod nocumentum notabile infert proximo nisi resartiat et tollat illud: potest saluari quoniam omne nocumentum alteri illatum ex se repugnat seu contrariatur charitati que est anime vita et mouet ad volendum et faciendum bonum alterius. Sed omnes illi qui tollunt predictos thesauros inuitis dominis inferunt nocumentum notabile scilicet impediendo ne suis bonis et diuitiis que ad honorem laudem et gloriam suam et maiorum suorum in sepulchris illis reposita sunt fruantur et gaudeant. Item inferunt eis aliud maius nocumentum quod ut pereat memoria suorum parentum et suam: similiter honor et laus et gloria et nomen et fama in quibus precipue totum suum interesse felicitatemque ponebant extinguatur: sunt in causa. Unde maxime illis iniuriantur ergo nisi per restitutionem tot thesaurorum ablatorum inuitis dominis eiusmondi nocumenta tollant et resartiant impossibile est eos saluari. Carent enim charitate atque proinde mortuas habent animas /

Pars autem 4a conclusion e i s etiam probatur scilicet quod de iniuria quam uiuis et mortuis inferunt teneantur penitere atque pro posse satisfacere. Quantum ad penitere clarum est: cum ex suo peccato mortali furti uel rapine sequatur in proximis illud iniurie malum et hoc etiam si non habuissent iniuriandi animum: sed furandi vel rapiendi thesauros duntaxat: quia qui occasionem damni: dat ipsum damnum dedisse uidetur c. si culpa de iniuriis et damno dato. si autem intenderent iniuriam irrogare causa minuendi honoris uel opinionis ultra peccatum, quia est contra proximi charitatem quem diligere sicut et nos tenemur Mattheus 22 et 8, questione 1, c. in scripturis et de penitentia, dist. 2, c. charitas el. 2o Codex, de iniuriis, l. si non es nunciator.

Quantum uero ad satisfacere pro posse, per d. c. si culpa, ubi sic dicitur / "Si culpa tua datum est damnum vel iniuria irrogata: seu aliis irrogantibus opem forte tulisti: aut hec imperitia tua siue negligentia euenerunt iure super his satisfacere oportet nec ignorantia te excusat si scire debuisti ex facto tuo iniuriam uerissimiliter posse contingere uel iacturam". hec ibi. cuius ratio est secundum S. Thomam ubi allegabitur infra: "quia distincta sunt restitutio et satisfactio. Non enim restitutio est pars satisfactionis. Et ideo de offensa vel iniuria homo ledens proximum ei non reconciliatur per hoc quod sua ei restituit: sed per hoc quod supra hoc aliquid humilitatis ei exhibet".

Quod autem iniuriam fecerint et iacturam eiusmodi fures vel potius predones seu raptores prefati: probatur. quia tollunt defunctis totum esse suum perpetuum scilicet uiuere in memoria et opinionibus hominum et per consequens uiuis auferunt totaliter honorem laudem et gloriam. Et hec est atrocissima utriusque iniuria. ut instit. de iniuriis, § atrox. Et hec tanto est grauior: quanto in plures redundat. Sicut grauior est que infertur principi quam alicui priuate persone: quia redundat in iniuriam totius multitudinis. Cum igitur hec iniuria redundet in totam demum progeniem seu cognationem regalem ipsorum regum et regulorum: imo in uniuersas illas regnorum suorum communitates ut ex dictis apparet: et argumentum de legatis 3, l. nutu, in fine ; et argumentum 32, q. 7, capitulo offerebat et fit dedecus totius cognationis fulgori l. 1, Codex, de senatus consultis claudit tollendo. Ideo ceteris paribus ex hoc ipso iniuria huiusmodi maxime agra aggrauatur. de hoc S. Thomas 2 2e q. 65 a. 4 et alibi. Unde pro hac illata iniuria non solum descendentes omnes et tota regalis cognatio: uerum etiam uniuerse regnorum illorum communitates possunt etiam nomine proprio agere iniuriatum contra eos ff. quando appellandum sit l. 2, § pen. et § fine et De appellationibus, l. non tantum et de iniuriis, l. cum possit fit nempe iniuria domui et sunt tres leges 1 et 2 et 3 optime ad propositum ff de liberali causa et ff Qui et aduersus quos, l. in fine.

Nonne iniuriosum esset apud nos tollere uexilla scuta insignia nobilium magnatumque hyspanie et longe magis regum que in capellis ecclesiarum recondere consueuerunt: et insuper tumulos vel tymbos presertim quando sunt auro textis uel sericis cooperti uel suppellectilibus aliis preciosis: aut vasis aureis siue argenteis adornati. Certe nemo nobilium hyspaniarum saltem (quicquid sit apud alias nationes) non egerrime sustineret: ac pro pose non iniuriam hanc vindicare acerrime conaretur: existimans proprium honorem et predecessorum suorum gloriam et laudem et famam sumopere ledi. Pertinet nanque illa (sicut sepe dictum est) ad diminutionem vel potius dilectionem honoris et glorie siue fame viuorum et mortuorum. Et hoc est magnum interesse utrorumque ergo oportet taliter ledentes pro iniuria satisfacere ultra necessariam restitutionem.

Et si iuridice etiam ciuiliter agatur istabitur iuramento uiuorum quantum ad stimationem tanquam legitime probationi. Ut patet in c. olim de iniuriis et damno dato et C. Unde vi, l. si quando et 2, q. 1, c. in primis ; et de his que ui met. cau. fi, c. ultimo. et iuramentum debet talis forme esse: "Nos talis iuramus quod prius vellemus tot millia de nostro amittere: quam talem iniuriam nos passos fuisse". Crescit autem minuitur iniurie estimatio secundum gradum dignitatis persone passe iniuriam. ut d. § attrox et § pena insti. de iniuriis. Est namque manifestum in casu nostro quod rationabiliter atque probabiliter quisquis sit iudicabit quod cum illis quibus iniuria est illata Reges et magni ac potentissimi et locupletissimi domini existerent: et tanti fecerint sepulchra sua propter honorem laudem et gloriam utpote cunctis opibus preeminentia et mortui preferenda vt ex dictis clarum est: estimatio quam facerent iniuriarum quas in huiusmodi a nostris sunt passi non esset qualiscumque: sed millia millium et centies centena millium. Quoniam reuera eiusmodi estimatio apud ipsos et etiam apud Philosophos et sapientes quoslibet huius mundi nulla est comparatio ergo grandis restat eiusmodi predonibus ultra restitutionem tot thesaurorum raptorum satisfactio et sic saluandi uia.

Si autem cogatur in foro conscientie de iniuriis huiusmodi cum precio non sint stimabiles tenentur placare sic lesos quantum sibi possibile foret / cum ipsis se componendo de iniuriis per se illis factis et humiliter veniam postulando. Et hoc modo satisfaciendi vti debemus maxime quotiens damnum vel iniuria illata proximis non potest ad plenum recompensari. Hec probantur per d. C. olim de iniuriis et S. Thomam 2 2e q. 62 articulo 2 ad 1m et ad 3m et in 4 sententiarum dist. 18 q. 1 articulo 5 quaesticula 1a in corpore et ad 1m. Et hostiensis in summa titulo de iniuriis § contra quos detur et § inquantum detur. Raymundus e t glosa sua, et Ulricus in summa confessorum, lib. 2 titul. 5 q. 65 Sanctus quoque archiepiscopus florentinus in 2a parte titulo 2, c. 2, § 3. Astesanus similiter prima parte sue summe libro 2o titulo 14. Adrianus demum in 4o loquens de restitutione fame. Et sic patet conclusionis pars 4a et quoniam tota conclusio responsiua ad questionem satis claret /.

Item ius per omnia est de thesauris et preciosis rebus si que inuenientur in templis Idolorum quibus deos suos in sua infidelitate vel idolatria venerebantur: quod de illis que in sepulchris maiorum suorum reponebantur. Videlicet quod nec pro derelictis habuerunt nec dominio eorum renunciarunt: nec modo post conuersionem suam sunt illa uacantia: sed dominos habent: scilicet aut illi qui Idolis obtulerunt in persona si extant: vel heredes eorum ad quos secundum eorum iura vel consuetudines pertinet succedere hereditario iure.

Probatur hoc. quoniam si ea obtulerunt diis eorum falsis: hoc procul dubio sub tacita conditione offere intelligebatur scilicet si deus verus esset ille uel illi quibus talia immolabant et sic uerum illum deum existimantes cum intentio maxime gentilium tendat principaliter et finaliter ad verum deum colendum que cognoscunt licet confuse naturaliter. Sic dicit hieronimus super psalmum 95. "sic igitur et nos et omne humanum genus naturaliter intelligit deum. Nulle enim gentes sunt que naturaliter non intelligant creatorem suum. licet enim lapides et ligna venerentur. tamen intelligunt aliquid maius esse quam ipsi sunt et in errore suo indicant se habere sapientiam. hoc est nulla gens est que haberenaturaliter non intelligat deum. Denique gentiles idola colunt: hoc est lapides et ligna uenerantur et si forte rixam fecerint et si iuramentum aliquod inter illos uenerit /non dicunt lapides isti uident, ligna uident, sed Deus uidet et Deus audit." haec hieronimus in forma.

Hoc ipsum etiam quidam idolatra Romanus gramaticus maximus nomine scribens ad Augustinum monstrare contendebat "Equidem (ait) unum esse deum sine initio sine prole nature: seu patrem magnum atque magnificum quis tam demens tam mente captus neget esse certissimum huius nos virtutes per mundanum opus diffusas: multis vocabulis inuocamus: quoniam nomen eius cuncti proprium uidelicet ignoramus. Nam Deus omnibus religionibus commune nomen est. Ita fit ut dum eius quasi quedam membra carptim uariis supplicationibus prosequimur totum colere profecto Augustinus videamur" etc. hec ille in epistola que inter Augustini epistolas 43 Numeratur Cum igitur illa offerrent aliis qui non erant dii existimantes offerre deo uero ut illum colerent et venerarentur postquam iam per dei gratiam fidem receperunt et cognoscunt se fecisse deceptos manifestum est quod possunt recuperare illa et repetere cum non ea mente ponerent ibi: putantes per errorem eos esse deos tacita uel implicita conditione quod si non essent veri dii vel deus nullo modo alias oblaturi et per consequens non perdiderunt earum rerum dominium. Patet hoc in illo qui dat indebitum omni iure uni per ignorantiam uel errorem putans alteri dare cum error excludat eius liberam voluntatem. Nam omnis error inducit repetitionem et ita indistincte intelligitur: l. cuius per errorem, ff, de regulis iuris et Codex, De conditione indebiti, l. 1, et l. cum et soluta, et per totum et C de Iura illum titulum et ff. et per totum et Codex de iure et facti ignorantia, L. cum quis ubi glossa magna notatur in cap. finali de solutione. cum igitur Tacita conditione quamuis non excusante omnis idolatra videatur idola colere putans per errorem deum verum venerari et eidem offere suas immolationes sue sacrificia ad que sacrificia in communi naturali ratione vident se esse obligatos: Quod si errare se cognoscerent ipsa ratio naturalis eos ab idolatria retraheret sequitur manifeste per errorem illa preciosa indebita in templis ad honorem falsorum deorum reposuisse certe non posituri si errorem cognoscerent et ideo non dubium quin vt diximus repetere possint. Quoniam sicut errore cognito illa non offerrent: ita procul dubio dominium eorum a se non obiicerent ergo adhuc eorum sunt domini: et tanquam res suas possunt repetere. Quod etiam confirmari poterit per huiusmodi exemplum. Detur casus intra nostra christianam religionem quod christianorum aliquis esset in tali errore quod putasset ea que in ecclesia ad honorem Dei et cultum diuinum celebrandum obtulisset calices et alia vasa vel aurea vel argentea seu auro intexta siue bombicina non placere deo et nil ei profutura esse post hanc vitam manifestum esse videtur vtique intentionis sui minime fore abrecisse dominium earum rerum ab se aut habuisse illas pro derelictis. Quoniam etsi eas in ecclesia obtulit vt honorifice cultus diuinus celebraretur hoc tamen supposita tacita et inplicita conditione si deo placerent ac vt in alia vita premium acciperet alias certe non frustra oblaturus intelligendum esse ratio ipsa compellit. Quod si per impossibile error ille ab aliquo cuius auctoritati et fidei merito esset deferendum confirmaretur nemo esset gentilium philosophorum Iudicium habens prudentie si iudex huius controuersie constitueretur qui bona oblata illa iuste iudicando illi tanquam propria et earum dominium habenti restituere non decerneret.

Aparet igitur non minus seu?e pari et fortiori forsan ratione thesauri alie quoque diuitie ac preciosa suppellectilia: que inueniuntur et inuenta fuerunt uel deinceps futuro tempore inuenientur in templis quondam idolorum et oblata sunt in honorem deorum tempore sue infidelitatis pertinent ad eos qui ea obtulerunt vel eorum heredes: quemadmodum illa que in sepulchris sunt vel erunt inuenta siue / reperta /

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 4