Table of Contents
De thesauris
Sectio 38
Sectio 39
Sectio 40
Sectio 41
Sectio 42
Sectio 43
Sectio 44
Sectio 45
Sectio 5
Sectio 5
Quoniam in principio conclusionis responsiue ad motam questionem exclusimus etiam inclitum et christianissimum regem nostrum quod scilicet nec ipsa celsitudo sua sine licentia et consensu libero regis ynga et quidem magni regis regnorum del peru: vel aliorum regum aut regulorum ad quos spectat et vel heredum suorum potest mittere aut mandare inquire aut scritari scrutari et tollere thesauros et alias res preciosas que sunt in sepulchris etc. idcirco dignum esse ducimus reddere rationem de huiusmodi.
Et probatur sic. Rex ille ynga et successores illius sunt principes et domini suppremi et universales omnium regnorum del peru non recognoscentes superiorem: habentque iustum merum mixtum imperium et omnimodam postestatem et iuridictionem quemadmodum alii reges liberi de mundo
ergo nullus rex aut princeps de mundo potest sine illius vel eorum licentia et beneplacito intrare regna illa et querere aut scrutari que in eis sunt et illa tollere
Antecedens patet: quia totus ille orbis cuius pars sunt regna illa del peru est in altissimo mari occeano ab omni regione alia earum omnium quas unquam homines cognoverunt remotissimus quem agentibus illis indianis occupatum et possessum et super eas regnare proprios reges invenimus. Et sic ab omni superiori exemptos seu liberos. Et hec probantur satis per l. ex hoc iure. cum ibi nota: per doctores ibi ex hoc iure discrete sunt gentes: regna condita a singulis gentibus que sibi reges elegerunt secundum glosam dominia distincta et gratia ff de iustitia et iure ubi apparet quod naturali et gentium iure ille gentes et reges earum sunt domini et liberi neminem superiorem recognoscentes: nec de iure nec de facto antequam nos eas agnovissemus.
¶ Appellatur autem superior ille ad quem pertinet locus ex natura loci id est exitu: dixit baldus allegatio l. insule ff. de iudiciis Sed melius in consilio 328 primae par. ultima questio ubi ait "nihil referre utrum quis uocetur Rex vel dux: quia non est facienda vis in nomine sed in qualitate regiminis et magnitudine potestatis argumentum ff. de conditionibus et demonstrationibus l. pater severinam § conditionum" hec baldus et longe melius ad huc Idem 2e par. ad propositum nostrum sic ait: quod "de iure gentium reges tenent supremum cardinem etiam apud infideles et ideo non appellantur ab eis apparet etiam penes reges esse illam speciem dominii que vocatur universalis sed particularis spectat ad singulares per se: ad regem autem per accidens id est per accidentalem causam puta propter delictum et ideo" etc Secundum sanctum Thomam autem et cm
Sed secundum sanctum Thomam autem lib. 1. c. 14, de regimine principum. Illum regem dici supponimus "cui summa mregiminis in rebus humanis committitur". Quippe qui electus est in superiorem a populo uel qui successit taliter electo quando electus fuit eum suis successoribus cl. l. ex hoc iure Cum ibi nota. iurisdictio autem est plantata in loco vel territorio a quo non potest euelli: facit l. in modicis ff. de contrahenda emptio et l. 1, § cum urbem ff. de officio presi et l. 2 ff prefecti urbis et l. fina eo titulo et l. 3. de officio presidis et l. 2 ff. de iurisdictione omnium iudicum in quibus dicitur quod "iurisdictio coheret territorio". Ad id c. fi. de constitutionibus libro 6 et in l. fi. ubi et apud quos Et in l. pupillus § territorium ff. de verborum significatione et l. quicumque Codex de fundis limitrophis lib. 11.
Unde quia rex habet regnum suum et totum illius regni solum in eius potestate consistit d § cum urbem ergo habet etiam iurisdictionem coherentem toti illi solo seu territorio.
¶ consequentia uero probatur quia intrando regnum alterius sine licentia et maxime cum exercitu contra voluntatem vel prohibitionem tacitam vel expressam proprii regis: dicitur turbare ipsum per simplicem introitum unde facit ei iniuriam: et tollendo inde aliquid potissimum preciosum usurpat alienum. argumentum ff de iniuriis l. iniuriarum § si quis me prohibeat et § fi. et l. sane, et l. is qui in domum alienam et 1 dist. c. 1. Cyrus in l. 1, Codex uti possidetis. Bartholus in l. 1 post posse sententiam § interdictum 3 columna eo Baldus in l. sen tentiam vel columna in principio verb. porro si ego possideo
¶ Unde quilibet rex aut regni cuiuslibet universalis moderator non recognoscens superiorem: si uiderit expedire ad pacem et quietem: ad malos mores uitandos ad defensionem securitatem et conseruationem regni siue Rei reipublice sue in libertate potest statuere vel lege regia prohibere ne quis forensium seu alienigenarum seu cuiuscunque alterius regni persona: regnum uel prouinciam aut ciuitatem sue ditionis ingrediatur: vel causa mercimonii commutationis emptionis uenditionis aut gratia inhibi habitandi vel quacunque alia de causa Idque rationalibiliter ac prudenter faciet: quoniam ad regiam circunspectionem et curam pertinet ut futuris periculis regni uel reipublice prouideat: quatenus contra externos hostes tuta reddatur. Quoniam non solum attenditur quod presens est: sed etiam quod esse potest eo quo euentus sunt in consideratione hominum l. pater filio ff. de heredibus instituendis l. ait facto § euentus ff. de penis et § posteriore inst. quibus modis testa. infra. et l. generaliter § si libero homini ff. de fide commisariis libertatibus. Quod autem rex posset ingressum alieni genarum prohibere patebit dilucide inferius § 12.
¶ Siquidem his que modo tetigimus et brevi quadam mora explanauimus: et in opere nostro de unico vocationis modo omnium gentium ad ueram religionem lib. 1, c. 3 latissimo discursu fuerunt elucidata: neminem existere qui non libenter assentiat nisi uel mentis defectum aliquem uel catholice doctrine inexperientiam patiatur arbitramur.
Quibus tamen solus uidetur obstare institutio papalis de regibus nostris hispaniarum facta in superiores reges et moderatores totius illius orbis indiani: cuius virtute atque autoritate cum omnes gentes et habitatores illarum terrarum subditi regum nostrorum remaneant ratione fidei predicande idcirco cetera omnia que sequuntur personas videntur eisdem esse subiecta: et per consequens posse de omnibus que in regnis sunt et sic de supradictis thesauris et quicquid preciosum fuerit ad placitum vel pro arbitrio tanquam suppremi principes decernere siue determinare.
¶ Unde licet omnia determinata in precedentibus uera sint quantum ad quoscunque mundi reges alios: non tamen quantum ad reges hispaniarum qui peculiari priuilegio et donatione per apostolicam sedem ad imperiale fastigium super orbem illum fuerunt sublimati.
¶ Ad quod dicimus verum vtique esse catholicos castelle et legionis Reges sedis apostolice prouidentia et gratiosa donatione constitutos fuisse super orbem illum suppremos principes ratione cure quam eis de predicanda fide ac conuertendis habitatoribus illius ipsa sancta sedes iniungebat ut apparet in literis apostolicis prefate institutionis siue donationis.
Sed reuera non ipso iure uel ipso facto quod nominati uel instituti sunt tales reges nostri per summum pontificem translatum est in eos universi orbis illius dominium nec possessionem iuxta notata per legistas in l. traditionibus C. de pactis et in aut. ingressi. C. de sacrosanctis ecclesiis et in l. nunquam ff. de acquirendo rerum dominio et per canonistas in c. ex literis de consuetudine: et in aliis utriusque iuris locis /.
On this page