Table of Contents
De thesauris
Sectio 38
Sectio 39
Sectio 40
Sectio 41
Sectio 42
Sectio 43
Sectio 44
Sectio 45
Sectio 37
Sectio 37
¶ Ex conclusis, et determinatis per conclusiones earumque corrolaria, cum probationibus suis sequuntur alia pro responsione ad dubium supra § 5 tactum.
¶ Regibus nostris castelle, et legionis dominis nostris non licet (salua iustitia) sicut nec aliis regibus de mundo absque licentia / et beneplacito regis Ynga, vel successorum eius et sic de aliis regibus illius orbis: se intromittere aut inquirere mandare de thesauris que in regnis illis sunt vel aliis rebus preciosis aut ea inde tollere.
¶ Probatur corrolarium multipliciter 1o quia quantum ad ingressum in illas regiones sine licentia regum et dominorum naturalium seu populorum: non magis licebat regibus nostris (salua iustitia) quam aliis regibus de mundo: cum toto eo tempore quo nationes ille cum regibus suis dicte institutioni non consentirent et sponte sua reges nostros in vniuersales dominos seu principes non suscepissent: nullum ius quesitum haberent immo nec habent in re / sed solum ad rem nihil aliud nisi titulum habent: non actum sed habitum et adhuc non plene habitum: nullam etiam iuridicam sed occupatam possessionem: vt plenissime supra probatum est in multis locis: presertim conclusione 2a per omnes illius particulas potissime per undecimam. Et conclusione 3a et corrolario sequenti et 5a conclusione cum suis probationibus
ergo non magis licet regibus nostris (salua iustitia) sine licentia regis ynga vel successorum eius se intromittere de inquirendis vel tollendis thesauris per iussionem aut mandatum suum quam ceteris regibus de mundo.
Patet consequentia quia seclusis institutione papali et aliis qualitatibus que ex illa procedunt: et que tamen nihil iuuant ad rite et recte principatum illius orbis actu suscipiendum et regie potestatis exercende: sine his que ad ordinem iuris obseruandum necessario requiruntur vt in conclusione 2a continentur manifestum est de regibus nostris eandem rationem esse quae de ceteris mundi regibus. Et sic non obstat institutio papalis sepe dicta que supra § 5 obstare opponebatur ergo non magis licet regibus nostris salva iustitia illa facere etc.
¶ 2o probatur corrolarium quia si aliquis Rex de mundo vel gens illius ingredi ad scrutandum et tollendum thesauros et res alias preciosas sine regis Ynga et aliorum regum successorum eius licentia: et fortius si contra eius vel eorum voluntatem contenderent: faceret eis iniuriam et grauiter turbaret eos committens violentiam furtum vel rapinam vt supra § 5 fuit deductum. ergo similiter si reges nostri eadem facere conarentur iniuriam irrogarent regi Ynga violentiam furtum / et rapinam committerent (salua celsitudinis sui reverentia) quoniam ipsi catholici reges nostri subiecti sunt legi et rationi naturali et eterne vel diuine: quam ceteri vt apparet in consideratione 2a ergo etc. / Nec enim vicarius christi per dictam institutionem concedit licentiam regibus nostris vel nunciis eorum totum illum orbem turbandi scandalizandi spoliandi et ponendi illum in odio contra religionem christianam et Christi nomini implacabili Vt apparet in 3a et 4a considerationibus ergo reges nostri nullo modo (salua iustitia) sicut nec alii reges de mundo possunt mandare ingredi ad scrutandum vel requirendum thesauros etc /.
¶ Quinimo et nuncii et a regibus nostris spani missi: valde turbauerunt omnes nationes illas licet certe contra regum nostrorum voluntatem vt dictum est.
¶ Visum enim est supra § 21 quod turbat quis alium per simplicem introitum in sua possessione eo inuito. Illi reuera inuitis omnibus regibus et populis vniversis et ventus turbulentissimus terras et possessiones alienas introierunt.
¶ Turbat quis per asportationem fructum. Sic nostri turbarunt gentes illas asportando vniuersos fructus terrarum illarum nemorum montium fluminum aquarum auri / argenti / methalorum ceterorumque etc /. prout supra. § 33 in probatione 5 conclusionis apparuit.
¶ Rursus turbat quis per arationem et seminationem etc /. sic nostri turbarunt et turbant vsurpando omnes terras illas non suas de quibus ad libitum quicquid placet faciunt et disponunt.
¶ Turbat preterea quis per resistentiam: ecce isti turbant et turbarunt per bella iniquissima sanguinolenta vniuersos habitatores impie trucidando et quos viuos relinquunt in seruitutem redigendo.
¶ Turbat etiam quis vendendo rem alienam et tradendo emptori. Ecce omnia que isti perperam rapuerunt ac si optimo iure possiderent proprietariique essent vendunt distrahunt donant et quicquid volunt faciunt de eis.
¶ Turbat insuper qui asserit habere seruitutem in re aliena. Isti autem non solum asserunt: sed capiunt et vsurpant violenter: nec modo in rebus alienis sed ipsas in rebus alienis: sed ipsas innumeras personas veluti insignes plagiarii in amarissimam seruitutem redigendo.
¶ Turbat denique ille qui molestias infert et in iure alieno prestat impedimentum. Sed quis vnquam precor molestias tam acerbas hominibus intulit et impedimenta prestitit alienis iuribus sicut isti. Et per bella / per captiuitates / per insultus / per orbationes / per priuation e s dignitatum etiam regalium honorum dominiorum iurisdiction u o m et omnium prorsus bonorum: per violationes uxorum filiarum et per immensas alias calamitates nostri turbarunt et hodie turbant (vt probatum est) et testis est totus mundus: et consequenter efficacissimum impedimentum prebuerunt / negentes ille uterentur pacifice omni iure quod ad se vel publice vel priuatim pertinebat ut ex dictis est manifestum ergo iniurias irrogauerunt maximas hispani nuncii regum nostrorum Regi inga et aliis regibus et maxime turbauerunt ingrediendo terras illas siue regna et loca eorum ad scrutandum vel inquirendum thesauros vel alias res preciosas sine illorum licentia: potissime inuitis eisdem uiolentiam furta et rapinas execrabiles committentes.
¶ 3o probatur corrolarium: Reges nostri hispaniarum de necessitate iustitie et salutis obligantur vitare omnia que habitatores prefatos possunt irritare vel scandalizare turbare / atque ad recipiendum fidem impedire sive retardare omnemque inordinationem iniustitiam / scandalum vel aliud opus indebitum et non secundum rationem aut contra iuris ordinem factum: quod de se natum sit de fide aut christiana religione infidelibus eius modi sinistram vel prauam opinionem generare. etc /. ut in 5a consideratione late fuit probatum. Sed intrare in terras et regna illa et inquirere aut scrutari de thesauris et ceteris preciosis rebus et ea tollere absque licentia et bene placito regum et dominorum: esset contra iuris ordinem iniustum scandalosum / inordinatum / turbatium / irritatium / infamatorium fidei catholice / et religionis christiane impeditium ne infideles convertantur / et generatium sinistre ac praue opinionis de christiana fide etc /.
ergo non minus est regibus nostris illicitum illa mandare aut procurare quam aliis dominatoribus de mundo: et sic idem quod prius.
Et hoc intelligitur etiam si gentes et populi eiusmodi fidem suscepissent et sacramentis initiati essent: dummodo consensum liberum non prestassent tradendo regibus nostris illius orbis summum principatum quoniam ante consensum lberum non illorum nullam reges nostri habent intrandi per se vel per suos in orbem illum potestatem etiam si gentes ille interim ad christum suscipiendo fidei sacramentum conuertantur. Et hec omnia satis per superiora sunt plana.
¶ 4o Denique probatur corrolarium vel probata confirmantur primo quoniam reges nostri nullum subditum in toto illo orbe de indigenis habent voluntarium.
¶ 3o quia sunt in statu illo in quo erant quando Rome apostolice prefate institutionis littere expediebantur.
On this page