Table of Contents
De thesauris
Sectio 38
Sectio 39
Sectio 40
Sectio 41
Sectio 42
Sectio 43
Sectio 44
Sectio 45
Sectio 36
Sectio 36
¶ Circa primum impedimentum (scilicet) bellum nonnihil considerandum, ne quidem consideratione leui occurit (videlicet) quod cum indigene illius indiani orbis, et quidem universi propter nostras iniquitates (vt dixi) et mala que a nobis innocentes perpessi sunt indicendi bellum aduersus nos habeant, non solum defensiuum, et recuperatiuum libertatis: et dominiorum, ac rerum: verum etiam ulciscendi usque ad delendum nomen eorum de terra inclusiue: bellum inquam perpetuum) prout in precedenti § tactum est, et latissime in quodam tractatu nostro cui titulus est de bello Xalisquino. nos vero ad nocendum eis quoquo modo iure omni careamus
inde fit consequens necessarium, quod absolute loquendo hyspani contra gentes illas per bellum volentes eos interficere, vel de terris suis expellere, non poterant adversus eas se bello defendere. Poterant tamen fugere, ac meliori modo quo possint absque damno vel lesione indorum, eos insequentium subtrahere se, ac terram exire, ac relinquere alienam.
Primum (scilicet) quod non poterant se defendere patet: 1o quia iure nature gentes ille iustum bellum fouentes contra nos hispanos erant: immo sunt iudices legitimi nostri propter nostra: cum reges et domini naturales et populi ipsi habeant omnimoda iurisdictionem, non recognoscentes superiorem ut supra § 5 et 6 probatum est.
¶ Contra iudicem autem proprium, non licet se defendere delinquenti: sicut fur uel male factor quamuis possit fugere, sine tamen lesione aut domino alterius. Dixit namque Sanctus Thomas, 2a 2e quaestione 69 articulo 4o quod lex diuina naturalis et humana obligat quemquam ad non repugnandum iudici iuste procedenti. Unde peccat mortaliter legitime potestati resistendo ad Romanos 13: "qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit, et sibi damnationem acquirit"
¶ 2o probatur, quoniam regula communis legistarum est in l. vt vim ff. de iustitia et iure quod ubicunque offensa est de iure permissa et licita: ibi denegata est defensio. Sicut e contrario vbi est prohibita offensio est permissa, et licita per argumentum ab oppositis.
¶ Cum ergo criminosus offendit aliquem, et iudex, iure nature, et gentium immo iure diuino sit vindex illius criminis, ad romanos 13 consequens est quod a iudice volente illum punire, non se possit defendere.
¶ Secundum isus (scilicet) quod possit fugere talis delinquens probatur, quia secundum s. Thomam cuilibet licet agere ad tutelam corporis sui: quicquid rationabiliter potuerit dum tamen sit absque preiudicio alterius. Cum autem malefactor inquiritur ad mortem, si fugiat, vt non inueniatur, vel se occultat: non preiudicat iudici, quia nihil tollit de iure eius, nec offendit etiam cum tenetur ab eo, et fugit non percutiendo eum non peccat: quia non offendit eum, quia agit animo utendi ea defensione, que naturaliter permittitur, cum naturale desiderio insit homini conseruare vitam. Quicumque enim agit per naturae inclinationem: si non agit contra aliquam legem non peccat. Unde semper licita est defensio, quando sine alicuius preiudicio vel offensa fit, vel exercetur: et sic faciendo non resistit potestati vt apparet ex dictis ergo potest fugere talis criminosus absque peccato.
Sic est de omnibus hyspanis, qui sunt in regionibus illis indorum, quia cum vere aggressores siue inuasores alienorum regnorum iniusti, et proprie tyrani existant et indi contra eos bellum iuste, et naturalis defensionis foueant, et proinde gerant personam iudicis criminaliter procedentis non licet hispanis ab eis se defendere, pugnando, repercutiendo, aut occidendo seu quoquo modo nocendo illis: sed tenentur meliori modo, quo possint fugere, aut se abscondere, ut saluent propriam vitam immo a terris indorum omnino recedere: nisi aliud obstaret, de quo statim dicam. Et hoc ideo ne adderent peccata peccatis, quibus status eorum semper in malicia fuit deterior: impugnando / subiugando, et prorsus innocentes delendo, et sepe sepius de se optime meritos. ergo peccarunt grauissime quotiens cum lesione aut preiudicio indorum se defenderunt.
¶ Dixi, nisi aliud obstaret: quantum scilicet ad recedere a terra quia in casu aliquo non tenerentur (scilicet) propter fauorem fidei.
¶ Nempe si in aliqua regione m iam essent indigenarum aliqui ad deum conuersi non tenerentur terram illam omnino relinquere: sed tenerentur permanere cum periculo etiam proprie vite, propter conseruandam fidem in illis defendendo se, cum moderamine tamen inculpate tutele.
Patet hoc, quia christianus quilibet, tenetur de necessitate salutis fidem christi, quantum in se fuerit defensare et conseruare, scilicet, cum periclitaretur honor diuinus, vel utilitas proximi, prout S. Thomas docet 2a 2e q. 3, articulo 3 et alibi. Et in decretis 96. distinctione c. nos ad fidem et c. vbi nam legisti. sed si hyspani relinquerent omnino eiusmodi regionem: indubitanter fides, et honor diuinus periclitaretur, et deinde vtilitas et salus animarum ipsorum indorum periret, quia forte et sine forte ille nationes non essent bene fundate in his, que sunt fidei et prenimia detestatione, atque implacabili odio, que gerunt aduersus hispanos: putantes, quod religiosi, seu fidei predicatores complices sunt eorun dum dem in malis que ab eis passi sunt, occiderent illos. Unde probabile videtur, quod fidem receptam contemnant, et abiiciant, vel paulatim fides in eis totaliter deficiat defectu doctrine et exercitii sacramentorum
ergo illicitum esset hyspanis, et peccarent mortaliter talem regionem deserendo: ad quod alias cessante fidei causa, de necessitate etiam salutis obligati erant, vt dictum est. Nam favor fidei cunctis vtilitatibus, et favoribus antefertur, ob quem multa singularia inducta sunt: ut in c. in fidei. favorem de hereticis lib. 6 et 2, quaestione 7, c. si hereticus. Et que notantur in c. Magne de voto similiter vtilitas ecclesie Dei, et salutis animarum. Nulla enim maior ratio, aut fauorabilior, quam que pro religione facit ut in l. sunt persone ff. de religiosis et sumptibus funerum.
¶ Nec tamen iste fidei, et religionis fauor adeo se extendit, quod propter conseruandam fidem, et ministros eius, atque ne fides periclitetur: possint christiani inuadere, aut aggressores per bellum fieri regnorum terrarumque gentium, in pace degentium, et que nunquam nos infestarunt, aut malum, vel minimum aliquod nobis intulerunt: presertim cum ille potius iustum bellum contra nos (ut probatum est gerant) et quidem roboratum tam multiplici iure, atque plena iustitia.
Probatur hoc, quia non sunt facienda mala: vt eueniant quecumque bona: quorum (scilicet) contrarium facientium damnatio iusta est. ut docet apostolus ad Romanos 3 et 3 quaestione 1, c. nosse, et 32. q. 4 c. forte et 33, q. 5, c. si dicat Nunquam enim placet deo, vt aliquis peccet mortaliter, immo, nec venialiter, propter quodcumque bonum, quod inde possit procedere, quantumcumque cedat in gloriam Dei. Quinimmo valde displicet deo quia deus non vult tale lucrum, cum tali damno compensari. d. c. si dicat et 13 dist., c. quod ait. Et nullus perducendus est ad salutem, opitulante mendacio veniali: quanto minus cum peccato mortali vt 22, q. 2, c. Primum est ; et c. faciat homo Et 23, q. 5, c. cum nemo.
¶ Solum igitur favore fidei eiusmodi hominibus (id est) hyspanis in tali necessitatis articulo constitutis licitum est iure diuino et humano se contra indos tueri non qualitercunque: sed cum stricto moderamine inculpate tutele, et illud ad hoc duntaxat facere, quod in terminis mere naturalis defensionis continetur, ad se ipsos et episcopos, ac religiosos, seu predicatores fidei, et alios ministros ecclesiae conseruandum absque lesione iniuria, vel damno indis voluntarie illatis. Quod alias extra casum istum utroque iure prorsus eis esset denegatum: cum vniuerse indiane nationes totius illius orbis, semper ius habeant bellandi, et iustum bellum foueant aduersus nos hyspanos prout ex dictis satis apparet /.
¶ Ex quibus omnibus potest colligi claritas illius veritatis, quam nonulli vertunt in dubium (scilicet) utrum reges hyspanie teneantur relinquere orbem illum & hyspani ab eo prorsus recedere: quando quidem tam male eo usi sunt: tum ingressu m, et tyranicis inuasionibus: tum progressu (id est) iniqua, immo impia gubernatione, et pro parte affirmatiua possunt adduci plures rationes. Sed dicendum, quod non tenentur reges nostri omnino relinquere prefatum orbem nisi certo modo, nec hispani ab eo recedere: quin precepto diuino tenentur regna illa reges nostri perpetuo retinere: hyspani quoque obligantur eodem precepto permanere. nisi aliqui sint ita facinerosi, atque indis nociui, quod per edictum publicum merito debeant perpetuo exilio a terris illis damnari.
¶ De regibus et communiter de omnibus hyspanis quidem, quia omnis christianus patet ratione communi superius assignata (scilicet) quia omnis christianus tenetur fidem iuuare defendere, et conseruare. Particulari etiam ratione quantum ad illos, qui mala intulerunt gentibus illis infra § 38 probabitur corrolario 2o
de regibus autem nostris in particulari manifestum esse obligatos. Tum quia illius orbis vniuersalis cura imposita fuit eis a christi vicario, tum vi necessarie restitutionis et satisfactionis ex eo, quod tot in audita iniusta mala per miserunt inferre nationibus innocentibus in terris et domibus propriis in pace degentibus. Vel quia non impedierunt ea cum possint, quibus tandem totus ille orbis Iacet uastatus. Tum propter infinita pondera auri et argenti resque preciosas, que regibus nostris, et orbe illo per suaptuaginta fere annos obuenerunt, incomparabilis quidem precii. De hoc iterum inferius aliquid dicam.
Dixi nisi certo modo pro eo quod re vera Rex hyspaniarum perpetuo in hyspania existens: nullo modo potest orbem illum vtiliter gubernare quin eat in uastationem, vt satis euidentia facti cernimus. Cum inter illum, et populos illarum gentium, et propter magnitudinem regionum regnorum et prouintiarum tam magna noscatur esse distantia marium atque terrarum, prout quam plurimis, et vrgentibus rationibus in quodam nostro opere, de non alienandis oppibus a regia corona, nec vendendis publicis officiis probavimus.
Et ideo tenetur Rex noster, et quidem de necessitate salutis relinquere illum orbem hoc modo (scilicet) constituendo in qualibet provintia, vel regno, aliquem in regem de regio sanguine: qui presens recte gubernationi, et vtilitati illorum regnorum, et gentium prospitiat et fidem conseruet defendat, et pro viribus exaltet, et ampliet quemadmodum decet, ac tenetur Rex vere christianus. Habito igitur ex predeterminatis licere aliquibus hyspanis habitare, immo et teneri ad habitandum et eligendum perpetuum incolatum in indianis regionibus, in quibus (scilicet) iam fuerint de indigenis terris ad fidem conversi aliqui, sine tamen preiudicio, aut lesione illorum, voluntarie procuratis:
consequens est licere quoque eisdem in aliqua terre parte, seu talis prouincie se omnes recipere, in qua indigene minus noscantur gravari, et turrim in primis cum aliqua dissimulatione ad tuitionem sui, et coloniam siue loca edificare. Et ibidem huiusmodi debent sibi cibum querere, vel propriis manibus laborando, vel commutatione cum ipsis indigenis: quod erit perfacile, si pace oblata, et seruata inuiolabiliter bonis operibus et christianis exemplis, ac nonnullis munusculis ex hyspania omni industria studuerint illos placare, animosque sibi conciliare eorum.
Quibus quidem integraliter seruatis, indigene quidem talis prouintie paulatim incipient obliuioni tradere multitudinem iniuriarum, quas ab eis receperunt, et boni, ac placati animi esse: atque proinde licet tacite illam partem terre, in qua se receperunt illis donare: nec non incolatum eorum etiam perpetuum approbare. Et haec quidem rationabiliter debemus presumere ex eo, quod gentes ille a toto genere naturaliter sunt pacifice, et mansuete boneque voluntatis nemini (nisi prius receperit) inferentes malum. Unde cum experientia cognouerint hyspanos, cum eis pacifice et humiliter conuersari i procul dubio non minus eos diligent, ac si essent proprii fratres, et patres, hyspanis autem deinceps acquiritur ius communicandi, et acquirendi et fruendi acquisitis: quecunque bona temporalia in terra reperiantur. Quod ius minime acquisitum eis hactenus fuit in toto illo orbe, prout ex dictis, et dicendis claret.
On this page