On this page
Caput 38
Caput 38
REsponsio vero quinta, quae ponit libertatem voluntatis creatae posset fuisse, vel esse causam effectus huiusmodi praeteriti vel praesentis, videtur multum libere dicere sine actione aliqua rationis; nec enim difficultatem euacuat, nec est vera. Non euacuat difficultatem praemissam: ponatur namque quod praecipiatur videnti in verbo velle & operati tantum conformiter visioni &c. sicut tricesimum tertium, & tricesimum quintum huius plenius arguebant, & reuertitur difficultas. Nec est responsio ista vera; quoniam aliqui sunt effectus causati a sola visione aliquorum obiectorum in verbo sine quacunque operatione libera voluntatis, sicut tricesimo tertio huius patet.