Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 39
SExta quoque responsio astruens Deum per se solum posse esse aut fuisse causam totalem effectus saepius memorati, praesentis aut praeteriti, non est vera; quia secundum ipsam esset possibile hominem, qui ex visione & mandato in verbo orauit, cucurrit, praedicauit, domos construxit, & filios procreauit, nihil horum fecisse, sed Deum fecisse singula per se solum. Quare & erit consequenter possibile deuirginatos reuirginari per suam actionem vel quietionem libere & contingenter futuram; eritque secundum istud tanta contingentia respectu praesentium & praeteritorum, sicut respectu futurorum. Facta namque homini viatori reuelatione in verbo de aliquo effectu, qui sit A. per eum libere & contingenter futuro, ipsoque ex illa reuelatione faciente alium effectum ante A. puta B. medio tempore post B. & ante A. vel dum B. sit, sicut contingit ipsum facere vel non facere A. futurum; sic & contingit ipsum fecisse vel non fecisse, B. praeteritum, vel facere & non facere, B. nunc praesens, sicut ex tricesimo tertio huius patet. Item secundum istud possibile est hominem qui ex tali reuelatione meruit, vel contra eam peccauit, & fuit iustus vel iniustus, saluatus vel damnatus, praemiatus vel punitus, beatus vel miser, in coelo sursum vel in inferno deorsum, nunquam sic fecisse, nec talia recepisse. Item eadem ratione, qua est possibile Deum solum fecisse quod fecit cum causa rationali secunda, erit & similiter possibile ipsum solum fecisse quicquid fecit cum causa irrationali secunda; ergo quicquid Deus fecit cum quacunque causa secunda, possibile est ipsum solum fecisse, & nullam causam secundam vnquam fecisse aliquid vel mouisse. Item si ea, quae Deus non fecit solus, potest fecisse solus, simili ratione ea, quae non fecit cum alio nec solus, potest fecisse, quoniam alterius iuuamento non eget, quare & quae fecit potest similiter non fecisse; quae omnia repugnant planissime hypothesi principali.
On this page