Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De informatione principum

Prooemium

Capitulum 1 : dignitas regie majestatis

Capitulum 2 : De quatuor concomitantibus regiam dignitatem

Capitulum 3 : De potentia regali

Capitulum 4 : De opulentia divitiarum

Capitulum 5 : De affluentia deliciarum

Capitulum 6 : De uanitate terrene dominationis

Capitulum 7 : De breuitate durationis

Capitulum 8 : De pondere negociorum

Capitulum 9 : De terrore periculorum

Capitulum 10 : Quod rex debet esse fidei ueritate fundatus

Prev

How to Cite

Next

Capitulum 1

Dignitas regiae majestatis
1

Capitulum Primum dignitas regie majestatis

2

Circa primum consideranda est primo dignitas regie maiestatis. Sciendum est autem quod cum respublica sit quasi quoddam corpus compaginatum ex membris uariis, rex uel princeps in eo obtinet locum capitis senescali prepositi et iudices officium aurum habent et oculorum. Sapientes consiliarii officium cordis, milites protegentes sunt ad modum manuum, mercatores discurrentes per mundum ad modum tibiarum, agricole et alli pauperes solo inherentes ad modum pedum. Princeps igitur in corpore reipublice est sicut caput, unde dixit Samuel ad Saul: "Cum esses paruulus in oculis tuis, nonne caput in tribubus Israel factus es"; et merito per caput designatur rex uel princeps quia sicut caput omnibus membris superimponitur et est omnium regitiuum et in sublimine erectum et omnibus sensibus dotatiuum singulari uenustate effigiatum, ita rex uel princeps omnibus superponitur; omnes habet dirigere cordis oculos, et faciem anime debet ad celum erigere omnibus sensibus, id est perfecta cognitione debet precellere singulari morum uenustate pollere. Vnde merito regi uel principi omnes obediunt sicut capiti omnia corporis membra deseruiunt. Vnde ait beatus Ambrosius: "Huic igitur principi quasi consultori suo cetera membra famulantur et in sublimi collocatum uehunt." Videas imperatori suo singula gratuito stipendio militare alia portant, alia pascunt, alia defendunt, uel ministerium suum exhibent, parent uel principi famulantur, ut domino.

3

Ex predictis aduerte quod sicut caput est ceteris membris altius collocatum, sic etiam est pulcrius et perfectius, ut intelligas quod sicut rex precellit alios magnificentia dignitatis, sic debet omnes excellere preeminentia bonitatis, quia sicut ait beatus Bernardus: "Monstruosa res est gradus summus et animus infimus, sedes prima, et uita ima, lingua magniloqua et manus ociosa, sermo multus et fructus nullus, uultus grauis et actus leuis, ingens auctoritas et nutans stabilitas". Idem etiam dicit: "Simia in tecto, rex fatuus in solio sedens". Pulcre et proprie loquitur quia simia quanto plus ascendit, tanto euidentius apparet eius turpitudo. Sic quanto in majori dignitate sublimatur indignus, tanto euidentius manifestatur eius indignitas. Item Boecius dicit: "Cum eo abiectior sit quisque quo magis contempnitur a pluribus dignitas autem temporalis non posset facere malos reuerendos, quanto dignitas eos pluribus ostendit, tanto despectiores facit, et hoc merito. Reddunt enim mali dignitatibus parem uicem, quas sua contagione conmaculant et sicut ipsi deturpant dignitates, sic econuerso." Ideo recitat Iheronimus, quod cum Cesar quosdam indignos ornare uoluisset, non eos honestauit, sed ornamenta ipsa id est dignitates deturpauit, scilicet propter indignitatem illorum. Item diligenter attende quod facta regum et principum faciliter trahuntur ab aliis in exemplum, et plus mouent populum ad bonum uel ad malum imitandum, quam exempla inferiorum. Facta enim egregia et opera uirtuosa principis magis admiratur populus, et plus notat et conmendat, quam inferioris persone. Vnde Claudianus ad Theodosium loquens sic ait: "Componitur orbis regis ad exemplum nec sic inflectere sensus humanos edicta ualent quam uita regentis, mobile mutatur semper cum principe uulgus". Ideo sicut in libro Regum legimus: "Bonitatem uel malitiam regis imitabatur populus". Quando enim reges erant boni timentes et colentes Deum, populus bonus erat; quando autem reges erant ydolatre uel peccatis aliis irretiti, tunc et populus ad ydolatriam, et ad multa scelera defluebat. Igitur sumopere studere debet rex bonus esse, ut multis sit exemplum et speculum bonitatis, ne forte si malus sit multis sit perditionis occasio, eique mors omnium imputetur, quia sicut ait Gregorius: "Sciant prelati quam tot mortibus digni sunt, quot perditionis exempla ad subditos transmitunt". Hoc autem non solum ad prelatos ecclesiasticos, sed etiam ad reges et principes debet intelligi pertinere.

4

Item cum reges et principes singula queque uelint habere preelecta id est, meliora, pulcriora, preciosioraque ualeant inueniri. Verbi gratia, electam familiam, equos electos, electissima iocalia, uina, cibaria, uestimenta, et huiusmodi, tanto magis ipsi inter electos esse debent electiores inter bonos, meliores, et precunctis in omnibus excellentes. Nec debent esse contenti bonitate uel sanctitate communi, nisi tantum excedat bonitas eorum, quantum status eorum exedit statum omnium subditorum. Ex predictis patet quod rex uel princeps laborare debet non solum bonus esse, sed melior omnibus.

5

Primo ne tanta dignitate sit indignus. Secundo ne multorum peccata sibi imputentur et pro omnibus puniatur. Tertio ne omnium rerum suarum bonitas preelecta sit in obprobrium et confusionem extremam, nisi omnibus melior et electior inueniatur. Hec de bonitate regis in generali sufficiunt quia de bonitate speciali eius inferius in speciali dicemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1