Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

1

DE DISCRIMINE VETERIS ac noui testamenti. Item de abrogatione legis.

2

Ex iis quae de lege ac Euangelio, deque legis & Euangelii officio diximus, colligi facile potest, qid intersit inter uetus testamentum ac nouum. Qua in re non aliter, atque in discrimie legis ac Euangelii misere laborant scholae, cum uetus testamentum uocant, lege quandam, qui externa tantum opera exigat. Nouum, lege, quae praeter externa opera etiam adfectus exigat. Quo fit ut obscuretur gratiae maiestas & amplitudo, quam oportuit uelut in illustri positam loco undique omnibus conspicuam ostendi, & uel solam praedicati. Nos rem paucis absoluemus. Quid lex sit, quid Euangelium ex superioribus pete. In usu uocum hic laboratur.

3

Qui uetus testamentum simpliciter id quod legem uocant, consuetudinem loquendi, ut mihi uidetur, magis quam rationem sequuntur, & nomine testamenti commu niter pro constitutione seu instituto utuntur. Ego uetus testamentum uoco promissionem rerum corporalium, coniunctam cum exactione legis. Nam & per legem exigit iusticiam deus, & mercedem illius pollicetur, Chananeam terram, opes &c, ut ex Deuteronomio adparet cap. xxxix. uos sta tis hodie cuncti coram domino deo uestro, principes uestri, & tribus, ac maiores natu, atque doctores, omnis populus Israel, liberi & uxores uestrae, & aduenae qui tecum morantur in castris, exceptis lixis, ut transeas in foedere domini dei tui, & in iureiurando quod hodie dominus percutit tecum, ut suscitet te sibi in populum, & ipse sit dominus tuus, sicut locutus est tibi &c. Contra nouum testamentum, non aliud est, nisi bono rum omnium promissio citra legem, nullo iusticiarum nostrarum respectu. Veteri testamento promittebantur bona, sed simul exigebatur a populo legis impletio. Nouo, promittuntur bona citra conditionem, cum nihil a nobis uicissim exigatur. Atque hic uides quae sit amplitudo gratiae, quae sit misericordiae diuinae prodigalitas. Preuiter quae sit Euan gelii gloria, cum gratis, nullo nostrae iusticiae, nostrorum operum respectu salutem donat. An non exclamet de tanta profusione gratiae pectus humanum? Quis credat fuic auditui. Atque hoc discrimen ueteris ac noui testamenti Hieremias cap. xxxi. indicat. Qd ut cognosci certius possit, de abrogatione legis disserendum est.

4

Et cum legis tres partes sint, exequamur quatenus singulae sint abrogatae. praesertim cum non uideantur eodem antiquatae modo., Et consensus scriptorum obtinuit iudicialia & cerimonialia exoleuisse. Moralia no¬ uata esse. Nos de moralibs primum dicemus.

5

Esse antiquata nouo testamento partem legis, quam decalogum, seu praecepta mora lia uocant. Primum hoc probat, quod ex Hieremia relatum est in Epistolam ad Hebraeos, ubi caussatur propheta, ideo abrogandam esse legem diuinitus, que irritam fece rit populus. Non autem in cerimonias tantum peccauit Israel, sed in decalogum summam potius legis partem, ut uocat Christus in Euangelio. Item cum propheta nouum pactum appellat Euangelium, antiquari sentit uetus, ut auctor Epistolae ad Hebreos argumentatur, dicens, nouum ueterauit prius. Ad Hebre. viii. & ad Timoth. i. Iusto non est lex posita. Hoc genus multa sunt, & in Romanis & in Calatis, libertatis testimonia. Quis erum ignorat uulgatam ex Calatis sententians Eiberi estis, ueruntamen ne detis libertatem occasionem cami. Immo & uilissima fuerit libertas Christiana, & plus quam seruitus, si solas cerimonias tollat, partem legis omnium facilime ferendam. Quis enim non pecus mactet, minore negotio, quam irae, amori, aut similibus cupiditatibus impetet. Necesse est itaque fateri decalogum etiam antiqua tum esse.

6

Licebit igitur quiduis, necare insontes, peierare &c? Eadem quaestio apud Paulum est Roma. vi. cum inquit. "Siquidem non sumus sub lege, peccabimus ergo?" Est autem libertas in eo, quod ius omne legi ereptum est ad cusandi, ac damnandi nos. Maledicit lex eos qui non uniuersam lege semel absoluerint. At uniuersa lex nonne summum amorem erga deum, uehementissimum metum dei exigit? a quibus cum tota natura sit alienissima, ut maxime pulcherrimum pharisaismum praestemus, maledictionis tamem rei sumus. Eam maledictionem legis, id ius legis sustulit Christus, ut quanquam peccauens, quanquam iam nunc peccatum habeas, est em utendum sermone scripturae, tamen saluus es. Vim mortis, uim prccati, portas inferi Sanso no ster effregit. Hoc illud est quod ad Galatas Paulus scribit. Christus nos redemit de ma ledicto legis, factus pro nobis maledictum. Item, "Vbi uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret". Et Roma. vi. "Peccatum uobis non dominabitur. Non enim sub lege estis, sed sub gratia". Atque haec securitas est, quam adeo pleno ore, nusquam non celebrant prophetae. nulla non potentia legis superiores esse eos, qui sunt in Christo, hoc est, tametsi pecca ris, tametsi habeas peccatum, damnari non posse. Iuxta illud, Absorpta est mors in uictoria, ubi est mors uictoria tuat? &c. Haec inculcari Christianis debebant cum semper alias, tum maxime morituris, quibus haec una anchora reliqua est, uere sacra, ut prouerbio dici solet. Atque haec libertas est, quam fere ubique Paulus praedicat. Cerimonias uix uno atque altero loco attingit. Nec aliud est nouum testamentum, nisi huius libertatis promulgatio. Id quod adposite secundo psalmo significauit propheta. Ego constitui rege meum super Sion montem sanctum. Hic pa rer inquit se rege designaturum monti Sion¬ post quale regnum sit futurum aperit, nempe ubi uerbo suo deus, non humanis uiribus aut mundi potentia regnet. Ideo subicit. Praedicabo mandatum. Dominus dixit ad me, filius meus es tu. Quae haec noua praedi catio erit? An non ante uerbum dei praedica tum est in monte ion, nempe lex? Ea uero nunc noua praedicatione abrogatur, ubi de filio Christ sermoo instituitur. Quod si non aliud praedicatur, nisi filium esse Chri stum, consequitur legis iusticiam, opera non exigi, nec aliud praecipi, quam ut filium illum exosculemur. Id quod paulo post apertius dicit. Beati omnes qui fidunt eo, non seruabit uos iusticia uestra, non seruabit uos sapientia uestra, sed hic filius seruabit, rex uester, propugnaculum uestrum &c, Sunt hu iusmodi multa in scripturis, quae hanc nobis libertatem commendent. Nam quid in uniuersum aliud est Euangelium, nisi huius libertatis praeconium. Postremo libertas est Christianismus, quia, qui spiritum Christi non habent, lege facere neutiquam possunt, suntque maledictionum legis rei. Qui spiritu¬ Christi innouati sunt, ii iam sua sponte, etiam non praeeunte lege, feruntur ad ea quae lex iubebat. Voluntas dei lex est. Nec aliud spiritus sanctus est, nisi uiua dei uoluntas, & agitatio, quare ubi spiritu dei, qui uiua uo luntas dei est, regenerati sumus, iam idipsum uolumus sponte, quod exigebat lex. In hanc sententiam dictum est a Paulo. Iusto non esse legem positam. Et ad Roma. viii. "Lex spiri us uitae, id est, lex motio spiritus uiuifican tis, liberauit me a lege peccati & mortis". Et libertatem Christianam Augustinus ad eum modum copiose tractat, in libro de spiritu& litera. Et Hiere. xxxi. Ecce dies uenient, di cit dominus, & feriam domui Israel, & do mui luda foedus nouum. Non secundum pactum, quod pepigi cum patribus uestris, in die qua adprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, pactum, quod itritum fecerunt, & succensui eis dicit domi nus. Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo lsrael. Post dies illos dicit dominus, Dabo legem meam in uisceribus eorum, & in corde eorum scribam eam, & ero eis deum, & ipsi erunt mihi in populum. Et non docebit ultra uir proximum suum, & uir fratrem suum dicens, cognosce dominum. Omnes em cognoscent me a minimo eor usque ad maxiinum, ait dominus, Quia pro piciabor iniquit ati eorum, & peccati eorum non recordabor amplius. Quo in loco duplex pactum commemorat propheta, uetus, ac nouum, uetus, iustificationem per lege, dicit irritum factum esse. Quis enim legem exprimere potuit? propterea sublata exactione, iam legem cordibus inscribendam esse, ut exprimi possit. Ergo libertas est, non ne faciamus legem, sed sponte ab animo, uelle ac cupere, quod lex poscit. Id quod an tea nemo potuit. ldem Exech. xi. Auferam cor lapideum de came eorum, & dabo eis cor cameum, ut in praeceptis meis ambulent, & iudicia mea custodiant, faciantque ea & sint mihi in populum.

7

Habes quatenus a decalogo liberi simus Primum, que tametsi peccatores, damnare non possit, eos qui in Christo sunt. Deinde qua qui sunt in Christo, spiritu trahuntur ad le gem faciendam, & spiritu faciunt, amant, timent deum, proximi necessitatibus se ad comodant, atque ea ipsa cupiunt, quae lex praecipiebat, facturi, etiamsi nulla esset lex lata. Nec aliud est eorum uoluntas, nempe spiritus, quam uiua lex.

8

Ad eum modum fuerunt liberi etiam patres ante Christi incamationem, quotquot spiritum Christi habuere. Id quod uidit Pe trus in Actis cap. xv. cum negat eos potuisse legem facere. Neque nos, inquiens, neque patres nostri portare potuimus. Sed fide iustificati sunt. Id est, cum non possent prestare legm patres, agnouerunt se quoque liberos esse per Christum, suntque fide in Christum iustificati, non operum, non iusticiatum suarum meritis. Non enim eo loco i Actis de cerimoniis tantum Petrs loqtur, sed de tota lege. Nam lex ce remoniarum, ni paestes & decalogum, prestari neutiquam potest. Non enim fiunt ceremoniae coram deo, nisi fideli spontaneo corde fiant. Et Petra non hoc agebat, non posse externa opera cere moniag fieri. Quid enim facilis e, quam paucu lis adeo ceremoniis defungi. Nam si numeres quanto plus rituum papisticorum hodie in Ecclesia est, qua in Mose uideas. Et Mosaicas ceremonias in uniuersum pauculis uersibus complecti queas, cum papisticis tam magna decretorum & decretalium uolumi na non satis sint.. Quam dissimiles Romani pontifices Petri sunt, quo praecessore gloriantur. Ille iure diuino traditas, easque pauculas ceremonias abrogauit. hi nullo non seculo nouas & stultas commenti sunt. Non igitur de ceremoniis tantum uideri potest in Actis egisse Petrus, sed de tota lege.

9

In Romanis de hac libertate latius dispu tat Apostolus cap. vi. vii. &. viii. docens no uum tantum hominem liberum esse. Proinde, quatenus spiritu nouati sumus, eatenus liberi sumus, quatenus caro & uetustas sumus, sub lege sumus. Quanquam credenti bus, quod reliquum est uetustatis, propter fidem condonetur. In summa, quatenus cre dimus, liberi sumus, quatenus diffidimus sub lege sumus. In Antilatomo copiose dis putauit Eutherus de peccatis sanctorum, seu de reliquiis uetustatis in regeneratis ut mihi ea de te non sit necesse multis agere. Praeser tim cum tam clare dicat Paulus se adhuc cap tiuum esse peccati. Idem non uno loco Augustinus, & Cyprianus. Nam iustificari hic cepimus, nondum absoluimus iustificatio nem. Sic Paulus subinde iubet reformari nos nouitate sensus nostri. Et ad Philippen ses ait se nondum accepisse, nondum perfectum esse, sed sequi ut comprehendat. Ergo cum de legis abrogatione disputatur, hoc potius agendum erat, quatenus decalogum antiquarit Euangelium, quam, ut ceremoniae, ut iudicialia sublata sint. Nam ex decalogi abrogatione, gratiae amplitudo uel proxime cognosci potest, cum citra legis exactio nem, nullo respectu operum nostrorum saluari credentes arguit. Ergo abrogata lex est non, ut ne fat, sed ut et non facta, non damnet, & fieri possit. De iudicialibus ac ceremoniis, utinam exactius disseruissent, qui libertatem ad ea sola retulerunt. Et in his ac curate obseruandum est, id quod Paulus ait, Circumcisionem nihil esse. Et in Galatis, In Christo Iesu neque circumcisionem, neque pre preputium sed nouam creaturam ualerte. Item illud, quod ad Corinthios scribit, Domini est terra, & plenitudo eius. Quae libertatem Christianam hanc esse probant, ut uel uti huiusmodi rebus extenis, uel non uti possis. Sic alium Paulus circumcidit, alium non circumcidit. Alias attemperauit se iis, qui ritus ludaicos obseruabant, alias refragabatur. Eadem nobis libertas esto. Non pec cant, neque qui ciicumciduntur, neque qui intermittunt circumcisionem. Durius igitur est quod Hieronymus confinxit, de antiquatis ceremoniis. Atqui hunc hodie fere sequuntur. Sed hi peccant, qui necessariam putant esse circumcisionem, qui in hoc circumciduntur, ut iustificentur, ut bonum opus faciant. Rursum peccant, & qui intermitrunt circumcisionem in hoc ut iustificentur. Tam errat Hierony, uetans circumcisionem, quam ertabant ludaei, sicubi requirebant circumci sionem. Tam errauerit, si quis praecipiat, suillam camem edere, quam errauerit, si quis uetet. Atque haec Paulo ratio fuit. Circuncidere Titum noluit, cum uideret exigi a ludaeis circuncisionem, adeoque obscurati doctrinam fidei, cum circumcisioni, non fidei iustificatiouem tribuerent. Idem seruandum est in moralibus operibus, ut sicut non in hoc edis, aut bibis, ut iustificeris, ita nec in hoc largiare elee mosynen, ut iustificeris. Sed ut in hoc edis ac bibis, ut necessitati corporis seruias. Ita in hoc largiare eleemosynen, diligas fratrem &c, ut communi necessitati seruias, in hoc libidinem coherceas, ut corpus sit obnoxium spiritui &c. Quam non iustificant edere, bibere, dormire, stare, sedere, tam non iusti ficant non modo circumcisio, sed & mora lia illa. castitas, seruire fratrum necessitatibs & similia. Sola enim fides iustificat, iuxta illud lustus ex fide uiuet. Porro haec in moralibs libertas, quam est necessaria cognitu, tam obscu ra est, nec nisi a spiritualibus intelligi potest.

10

Valeat igitur quod diximus, non esse iu dicialia aut ceremonias ita sublatas, ut peccet, si quis ex illis quidpiam usurpet. Sed quia Christianismus libertas quaedam est, uti illis, uel non uti penes nos est, non aliter atque edere aut bibere penes nos est. Caeterum optarim etiam uti Christianos. ea forma iudiciorum quam Moses prodidit. Item plerisque ceremoniis. Praestaret enim quan doquidem iudiciis carere necessitas huius uitae non potest, nec, ut opinor, ceremoniis. uti Mosaicis illis, quam tum gentilibus legibus, tum papisticis ceremoniis.

11

Et ut propius ad rem accedamus una ea demque caussa est, cur uniuersa lex abrogata sit, non ceremoniae tantum & iudiciorum formae, sed & decalogus, que prestari non po tuetit. Hanc abrogandae legis caussam pro didit & Petrus in Actis, & Hietemias cum ideo nouum pactum iniri docet, que uetus illud irritum fecerimus. Atque eo loco nullam legis partem excipit, ut satis appareat eum de tota lege loqui. Est autem in iis antiquata tantum, qui pacto posteriori, hoc est, Euam gelio crediderunt, adeoque in quibus spiritus Christi est. hi prorsus ab omni lege libe ri sunt.

12

Quod autem decalogum faciunt sancti, hoc in caussa est, & qued decalogus praeter cordis iusticiam non exigit certa locorum, tem¬ porum, rerum, personarum discrimina & piritus ipsa cordis iustificatio sit. Non potest non praestari decalogus abrogata legeut sub exortum solis nequit fieri, quin illucescat, ita non potest non praestari decalogus effuso in corda sanctorum spiritu. Caeterum spiritualis sic liber est, ut nisi adferret ipse secum spiritus pro sua natura decalogi impletionem, ne deberemus quidem. Nunc cum adfert spiritus eiusmodi uoluntatem, quae sit ipsa decalogi impletio, fit lex, non quod exigatur, sed quia ne potest quidem a spi rituali diuersum fieri.

13

Iudicialia & ceremoniae praeter cordis iu sticiam extemae obseruationes sunt, rebus, personis, locis, temporibus circumscriptae. Quas obseruationes quia non necessario se cum spiritus adfert, ideo non est cur a nobis fiant. Esse non potest in humano corde spiritus dei, quin exprimat decalogum. Fit igitur necessario decalogus. Esse potest spiritus in humano corde, etiam sine externis illis obseruationibus. Non igitur fiunt necessa rio iudicialia & ceremoniae. Hinc adparet, cur decalogus fere negatiuas leges contineat, ut significetur nullum certum opus, circumscriptum personis, locis, temporibus, sed po tius codis iusticiam exigi. Reliquae leges res externas distribuunt ac dispensant. Sed hanc libertatis rationem relinquo meditandam sublimioribus spiritibus. Ego contentus sum monuisse decalogum antiquatum esse, non ut ne fiat, sed ut ne damnet, si quid deliquimus, deinde ut & exprimi possit. Adeoque li bertas haec conscientiae est, fide sencientis con donari peccatum.

14

Ceremonias esse abrogatas fere ideo iudicant, que umbrae Euangelii fuerint, quibs cum corpus, hoc est, ipsum Euangelium nunc extet, nihil ops sit. Quam caussam haud scio an usquam secutus sit Paulus. In Coloss, inqt, Nemo uos iudicet in cibo aut potu, aut in parte diei festi, aut Neomeniae, aut sabbato rum, quae sunt umbrae futurorum. corpus autem Christi. Quo in loco typi rationem caussatus uideri fortasse potest. Certe in Calatis ideo ceremonias reicit, que non iustificent. Idem in Hebreis agitur per totam Epistolam, non ce remonias modo, sed totam legem ideo antiquari, que iustificare non potuerit, seu ut supra diximus, que exprimi non potuetit. Sic enim cap. vii. scribitur. Reprobatio quidem praecedentis mandati propter infirmitatem eius & inutilitatem. Et ubi de sacerdote late dissetuit, hoc constituit. Ideo sacerdotium Reuiticum antiquari, que remissionem peccati non im pertatit. Impetret autem noster pontifex Christus. Vides unam hanc abrogatae legis caussam in scripturis premi, ac urgeri, lege ideo antiquari, que non iustificarit, seuque expri mi non potuetit. Scholae ceremonias tollunt solas, que Euangelii typi fuernt. Decalogus manetque αγίδαα non uideatur. Sed quid hoc ad gratiae commendationem? Scriptura sic de abrogatione legis disserit, ut ubique no bis in ea gratiae amplitudinem commendet. Sic ceremonias tollit ut uniuersam lege adpareat sublatam. Sic ceremonias reicit, ut adpa reat ppter decalogum abrogandum, abrogari ceremonias. Quae commendatio gratiae & so Iam & suma est. Sic ergo ceremoniae sublatae sut, non ne fiant, sedque nullo conscientiae periclo aut fieri aut omitti possint, que non damnent intermissae, nec iustificent si feceris. Haec satis sit indicasse, quorum rationem ex Calatarum Epistola, & ex Hebraeis petas. Augustinus alicubi caussam abrogatae legis inquirens, nihil praeter figuras caussatur, Scriptura ideo legem abrogat, que non iustificet. Quid igitur erat cur ferretur lexx ut ostenderet peccatum, seu ut peccati coargueret, & palam fieret opus esse nobis misericordia dei.

15

De formis iudiciog sic sentio. Eas quoque antiquatas esse, que externae obseruationes sint, non aliter atque ceremoniae quibus liber spiritus uel uti, uel non uti possit. Contendere iudicio Christianis non licet, sed ea non est abrogandae legis caussa. Nam ut peccent qui litigant, necesse est tamen leges & iudicia esse, quibus coherceantur flagitiosi. Nec peccant qui iudicia exercent, seu ius dicunt. Nec in hoc lata Mosi lex est, ut litigandi materia ciuibus esset, sed ut iudicandi formula magistratui esset. Non in hoc igitur disputandum est, Mosaica ne, an quauis lege uti possit qui litigate uelit. Non enim Christianus est, qui litigat. Sed Mosaica ne lege sola uti debeat iudex Christianus? Hic respondeo, penes iudicem esse, uti uel non uti Mosi lege. Est enim rerum externarum dispositio quaedam, quae ad Christianismum nihil pertinet non aliter, atque edere ac bibere. Paulus tantum sapientem uirum, & in quo sit Christi spiritus iudicem postulat. i. Corinth. vi. An nescitis que sancti de hoc mundo iudicabunt. Item, Adeo non est inter uos sapiens quisquam qui possit iudicare &c. Qui bus locis adparet, eum non legem aliquam certam, sed spiritualis uiri iudicium requirere. Alias etiam gladium gentium probat, de quo postea dicemus, uocatque dei ordina tionem. Porro gladii potissima pars leges sunt. Atque ita usi sunt gentium gladio, & gen tium legibus Naaman Syrus. Nabugdono sor, & si qui alii ex gentibus pii principes fue runt. Et haud scio an gesserint etiam Daniel, & alii lsraelitae inter Assyrios. Certe gentium gladium gessit Romanum praesidium ludaeae impositum. Et probauit lohannes Eucae. iii. Neminem concutiatis, neque calumniam fa¬ ciatis, & contenti estote stipendiis uestris. Talis & Cornelius fuit Actorum. x. talis fuit & Procos, Sergius Actorum. xiii. Haec ideo recen sui, ut intelligatur, ad iusticiam spiritus, nihil pertinere ciuilem illam & externam rerum dispen sationem, non aliter atque agrum fodere, aut aedificare, aut suere calceos nihil referunt iusticiae spiritus, esseque penes Christianos uti, uel non uti formis iudicandi Mosaicis. Quam quam optarim pro gentilibus & saepe stultis legibus Mosaicas recipi. Sumus enim oleae illi inserti. Et uerbum dei decebat praeferre huma nis constitutionibus. Nec hodie alius fere Romani illius iuris usus est, quam in litigando, ut habeant unde se alant rabulae forenses.

16

Quatenus sit antiquata lex opinor, ex his cognosci posse, aliqu ex parte, quae diximus. Certius enim usu scripturae docebit spiritus. Neque potest nisi a spiritualibus intelligi haec libertas.

17

Dices autem si liberi sunt qui spiritum Christi habent, igitur & Dauid & Moses liberi erant? maxime. Nam hoc est quod ait Petrs, Neque nos, neque patres nostri portare potui¬ mus, sed per gratiam domini nostri lesu Chri sti credimus saluari, quemadmodum & illi. Hoc est, agnorunt patres omnia sua opera peccata esse. agnorunt se non mereri salutem operibus suis ullis, sed misericordia dei ege re. Itaque crediderunt, suntque misericordiae fiducia seruati, & concepto spiritu dei, senserunt se liberos esse a legis maledictione, adeo quod ab omni onere uel exactione legis. Sed que ceremonias non omittebant, in caussa est, que nondum libertas reuelata erat, nondum Euangelium libertatis, euulgatum erat. Quare legem tulere nihil grauatim, cum se fide iustificari sentitent. Vides etiam nonnunquam libertatis priuilegio recte usos esse, ut. i. Regu. xxi. Da uid panes propositiois edit, quos edere fas non erat, nisi sacerdoti. Et Dauid egregie de libertate praefatus inquit, Viam quidem pollutam esse, sed sanctificari in uasis, hoc est, mundos esse se, que fideles essent, & sanctificari omnia, uictum, operas &c, fide san ctorum. Non aliter atque Paulus ait, omnia munda mundis esse, coinquinatis nihil mundum.

18

Summa, Liberi sumus per fidem ab uni uersa lege, sed eadem fides, ille ipse spiritus Christi, quam concepimus, teliquias peccati in carne mortificat. Non que exigat lex, sed quod illa ipsa sit spiritus natura, ut non possit non mortificare canem. Hoc est quod ait Paulus. "Nihil nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu", id est, qui credunt, quia iam a legis maledicto redempti sunt, salui sunt, Sed illi iidem "non secundum camem ambulant", hoc est, quia in eis regnat spiritus, ideo carnis reliquiae crucifiguntur. Et leges praescribuntur fidelibus per quas spiri tus mortificet canem. Nondum enim con sumata in nobis libertas est, sed uindicatur dum & augescit spiritus, & necatur caro. Estque decalogi usus in mortificanda caime. Ceremonialium legum aut ludicialium non item. lta fit, ut decalogo opus sit fidelibus, reliqus legibus non item. Sed ceremonias, & externas obseruationes pro arbitrio concipit spiritus.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum