Text List

Prev

How to Cite

Next

De Caritate et Spe

1

DE CARITATE ET SPE. ⁋ Ex his adparet, quomodo ex fide nascan tur Amor dei, & amor proximi, quem caritatem uocant. Efficit enim cognitio mi sericondiae diuinae, ut redametur deus, efficit, sut nos sponte omnibus creaturis subiciamus, qui proximi amor est.

2

⁋ Porro, & spes fidei opus est. Nam fides est qua uerbo creditur, spes qua expectatur, qu per uerbum promissum est. Vt expectemus fides uerbi dei facit. Iuxta illud psal. ix. Sperent in te omnes qui nouerunt nomen tuum. Non est autem cur separes alterum ab altero. Certe promiscue usurpat scriptura spei, ac fidei expectandi sustinendi uocabula. Et sicut fides, est fiducia misericordiae dei gratui tae, nullo operum nostrorum respectu, ita ospes est salutis expectatio, nullo nostrorum meritorum respectu. Immo ne spes quidem de deo est, ni non sit de metitis. Quomodo enim de misericordia sperat, qui uelut debitam suis meritis mercedem postulat. ssiau det adflicta conscientia, gaudet Euangelicus peccator, nullum esse meritorum respectum. indignatur hypocrita, ut sit Christus scandalum Iudaeis, & stultitia gentibus, salus autem & sapientia credentibus.

3

Obicitur iis qui fidei iusticiam uindicant, id quod in priore ad Corinthios scrip tum est, in cap. xiii. "Si habeam fidem tantam, qua montem transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum". Quaeso au tem uos Sophistae, cur cum uideretis uniuersam scripturam in eo esse, ut doceat mi sericordiae opus esse iustificationem, & Pau lum toties nihil obscuris uerbis ingeminare hanc, Iustus ex fide uiuit. Item, "Credenti in eum qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iusticiam". Item, Corde creditu ad iusticiam, & huiusmodi multa, hanc unam ex Corinthiis sententiam, uniuersae scriptu rae, omnibus ubique Epistolis Pauli sic oppo suistis, ut reliqua omnia glossematis excusaretis, hane temperare interpretatione nolueritis? Nos nullo glossemate eam simplicissime, ut est simplicissime dicta, efferemus. Primum satis constat, Paulum eo loco de amore erga proximum loqui, cui nec scho lae uestrae principium iustificationis tribuunt. Nam commentum illud nihil moror, eundem esse amorem dei & proximi. Deinde negari non potest quin hic fidei uocabulum pro do no, seu facultate designandorum miraculorum usurparit, id quod & caput. xii: testa tur, ubi sic legitur. "Alteri fides in eodem spi titu". Receptum est autem posse etiam in impios conferri faciendorum miraculorum xχαρια Aαο, non aliter atque prophetiam, linguarum peritiam, eloquentiam.

4

⁋ Mea est sententia, ut maxime non separes fidem iustificantem a dono miraculorum, Paulum hic, sicut & pene in tota illa Epistola, praeter fidem, exigere caritatem. Non ali ter atque a credentibus, a iustificatis, alias exi git bona opera in omibus Epistolis. Tametsi illis fructibus per sese non uacet fides, tame exigit, propter fidei nostrae imbecillitatem.

5

Et quod ait nihil esse eum, cui sit omis omino fi des, citra caritatem, recte sentit. Quanquam enim sola fides iustificet, tamem & caritas exigitur, nempe legis altera pars, ad Rom. xiii. Tota lex repetitur in hoc, dilige proximum sicut teipsum. Non iustificat autem caritas, eo que nemo dili gat, quantum debet. Fides iustificat, quae misericordia dei, non suo merito fidit.

6

Superest lacobi sententia. Fides sine ope ribus mortua est. Dene quidem ille. Nam eos reprehendit, qui iudicabant historicam opinionem de Christo fidem esse. Propterea si cut Paulus aliam fictam fidem adpellat, aliam ueram. Ita lacobus aliam uocat fidem uiuam, aliam mortuam. Viuam fidem, efficacem illam & ardentem fiduciam misericordiae deinunquam non parturientem bonos foetus. Hoc est, quod ait. Operibus fides consumata est. Item, quia uiuacem in Abrahamo fidem fuisse, opera declarant, ideo scriptura impleta est dicens,. redidit Abraham deo, & reputatum est ei ad iusticiam. Itaque in summa hoc agit lacobus, mortuam fidem, hoc est, frigidam Parisiensem opinionem non iusti ficare. Fidem uiuam iustificare. Viuam uero esse quae se in opera effundit. Sic enim inquit, Ostende mihi fidem tuam sine operibus, & ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. Non autem ait, ego ostendam tibi opera sine fide. Quadrat autem ad hanc meam expositionem aptissime, id quod dictum est, Fides si non habeat opera, mortua est in semetipsa. ut satis adpareat eum hoc tantum docere, quod in iis intermortua sit fides, qui fructum fidei non faciunt, quanquam in speciem crede te uideantur.

7

⁋ Non erit inutile & hoc monere, de quo ambigi passim uideo, qui sciat homo, Num in gratia dei sit, cognosci ne possit in nostro corde fide inesse? Duplex quaestio est, nam priore, de uoluntate dei erga nos, non de nostris adfectibus. Postetiore de nostris tan tum adfectibus, quaeritur. Et scholastici qui dem foedissimo ertore, neutrum sciri posse tradiderunt, ut uel hoc solo loco satis adpareat, nihil fuisse spiritus, in toto isto genere. Nam quod ad camem attinet, cum illa in uniuersum sit ignorans dei, uoluntatem erga se diuinam, qui cognoscat? Et quomo do de spiritualibus adfectibus caro iudicabit, quae ne suos quidem adfectus bene compertos habet? Pratum enim cor hominis, & inscrutabile est. Sic ergo scholastici, fingebant in hominis anima, stertete aliquot qualitates, quas ipsi nos ignoraremus, Praeter ea, ut nobis uelit deus, ne quaerendum quidem esse, ita ut apud sese conscientia perpetuo in incerto fiuctuet. Quod quid aliud est, quam desperationem docere? Equidem sic sentio. Primum, quod ad diuinam uoluntatem attinet, fidem non aliud esse nisi certam, & constantem fiduciam beneuolentiae diuinae, erga nos. Voluntas dei cognoscitur, sed fide, ex promissione seu Euangelio. Non enim tribuis gloriam ueritatis deo, si ita uelle deum, ut Euangelio testatus est, non credis. Sciunt se esse in gratia dei, hoc est, habere beneuo lentem deum, qui uerbo dei credunt, qui uoluntatem dei aestimant ex uerbo suo, non ex nostris meritis. Sic Paulus ad Ro. iiii, cum multis argumentis docet, ex fide iusticiam esse, tandem uelut efficacissimam rationem hanc subicit. Quod si ex operibus nostris potius esset iustificatio, quam ex fide, nunquam conscientia conquiesceret, iam hoc, iam illud in uita, in opere nostro desiderans, ut fieri non posset, quin desperaret. Sic enim inquit, Ideo non ex operibus, ut secundum gratiam firma sit promissio. Et prophetae quoties de securitate gloriantur. Oseae. ii. Dormite faciam eos fiducialiter. Et Hiere. xxiii. In di ebus illis saluabitur Iuda, & Israel habitabit confidenter. Quid autem aliud significant. uoces, fiducialiter, confidenter, & similes, nisi securitatem. Atque eam quidem securitatem pulcherrime expressit Micheas. Sedebit uir ub uite sua, & sub ficu sua. Et nihil obscure Esaias. xxxii. Et erit opus iusticiae pax, & cultus iusticiae silentium, & securitas usque in sempiternum, Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, & in tabernaculis fidu ciae, & in requie opulenta. Ad hunc modum prophetae describunt regnum Christi, fore regnum securitatis. Quae autem securitas erit, si de uoluntate dei perpetuo ambigunt conscientiae? Necesse est igitur certos nos esse de gratia, de beneuolentia dei erga nos. Hoc est, quod apud Hiere. ix. dominus inquit, ln hoc glorietur, qui gloriatur, scire & nosse me. Vult cognosci uoluntatem suam deus, uult gloriari nos de uoluntate sua. Quid est igitur magis impium, quam negare, uel non debere, uel non posse cognosci uoluntatem diuinam. Nempe cum eam expresserit uerbo suoc Et interrogemus Sophistas, credant ne id quod in symbolo apostolico est, Remissio nem peccatorum? Item, credant ne sententiae sacerdotis, cum absoluuntur. Quod si eredunt, necesse est ut agnoscant se esse in gratia deiQuod si non credunt, cur confitentur? Sce lesta Roma, & auctor Dullae Romanae Eccius damnarunt articulum quendam Ruthe ri de fide, qui docet. Absolutioni credendum esse. Respondeant igitur, cur audiant abso lutionem, nisi credant. Obscura est impietas haec, & perniciosior quam quisquam putet. Nec dubito quin multas animas ne carit, quae ad desperationem isto carnali, Sophistico, Parisiensi dogmate adactae sunt. Disperdat dominus omnia labia lo quentia mendacium. Christiana mens facile experientia magistra discet, nihil esse Christianismum, nisi eiusmodi uitam quae de misericordia dei certa sit. Ad Romanos. xii. Vt discatis quae sit uoluntas dei bona, perfecta, bene placens &c. Ergo inquiemt Sophistae, nihil est quod timeamus t Recte, si uacet fide timor, impius fuerit. Porro, qui cum fide coniunctus est, is non est misericordiae ignorantia. Sed cum lob inquit, Verebar omnia opera mea. Sancti timent propter opera sua. Fidunt autem mise ricondia dei, hypocritae fidunt operibus. Mi sericondiam dei ignorant. Immo & timorem dei ignorant. Sicut dixit propheta. Timor dei non est coram oculis eorum. Id quod adparet in hypocrita apud Eucam. xviii. Do cebit autem scripturae usus collationem timoris & fidei. Nunc hoc monuisse satis sit, Timorem ad opera nostra, fidem ad misericordiam dei referri debere. Sancti timoris fides auctor est. Qui metus fiducia bonitatis dei uacat, is impius sit, necesse est.

8

Quod ex Ecclesiaste citatur. viii. Nescit homo, utrum amore aut odio dignus sit, sed omnia in futurum seruantur, non efficit ignorare hominem, condonarit ne noxam deus, an contra. Alioqui hoc etiam inde effecero ignorari, irascatur ne peccato deus, an contra. Neque satis demirari possum hoc loco uersutiam Satanae, quom hac sententia scripturae abusum, uideo mitifice, non fidem modo, sed & timorem ex hominum pectori bus excussisse. Quid aliud unρl&α & Tαήα uρ¬ VαV Aραα α QλQodel&α Aiα Qαγus uocat Pal ilus, si non Parisiensem Theologiam, quae tam callide scripturam euertit. Hoc in uniuersum agit eo libro Solomon, non esse humanis argumentis iudicandum de iudiciis dei. adeoque impiae philosophiae calumnias aduersus iudicia dei refutat. Atque utinam pro pestilente philosophia hic liber iuuentuti exhiberetur discendus, quo corda infir ma fide ac timore dei stabilitentur. Nunc philosophica impietate, impiis poetarum ac oratorum sentenciis naturae impietas ex citatur, quae modis omnibus uerbo dei pre menda & reuellenda erat. Sic ergo Solomon Sunt iusti, sunt sapientes, sed nihil est, qd uel iusticia, uel sapientia fidere possint. Nam eorum opera sunt in manu dei. Ecce quam magnifice uno uersu, & timorem & fidem docuerit Solomon, cum uetat fidere iusticia, aut sapientia nostra. Rursum, cum in manu dei sint opera iustorum & sapientum, praecipit illo fidere qui in potestate sua ha¬ habet spiritum sapientum ac iustorum. Post sequitur, Sunt qui diliguntur a deo, sunt quos auersatur deus, sed ex facie ab homine cognosci non possunt, sed omnia seruantur in futurum. Id est, ratio humana iudicat deo acceptos esse, quos donis suis, opulentia, sapientia, iustitia, gloria cumulat. Rursum inuisos esse deo, quibus illa de sunt. Atqui falso iudicat ad eum modum ratio. Diligit enim uel maxime inopes illos, cala mitosos, uiles, abiectos. Odit uel maxime quos immodice cumulare solet. Vtriusque exemplum in filiis Israel & Pharaone habes. Hoc igitur agit, non posse discerni inter pios & impios ab extenis euentibus, quemadmodum humana ratio iudicat. Nam si de suae cuiusque conscientiae iudicio Solomonem in terpreteris, non uideo qui ignoret peccator odium dei, cum nihil sit certius, quam offendi deum peccato. Deinde ut maxime donemus Solomonem de iudicio conscientiae sanctoge accipi debere, hoc tantum effeceris, sanctos nondum esse securos, nisi quatenus credunt. Iuxta illud Ro. viii. Spe salui facti sumus. Immo fides plane sola, sanctorum securitas est. Sed ut fide misericordiam notunt, ita fide li timore se diuinae uoluntati iudicandos ac damnandos permittunt, ut dent gloriam deo. Sic enim precamur, Fiat uoluntas tua. Exemplum Dauidis habes. ii. Reg. xv. Si inuenero gratiam in oculis domini, reducet me & ostendet mihi eam, & tabernaculum suum. Si autem dixerit mihi non places, presto sum. Faciat quod bonum est in oculis suis. Non po test enim a fide timor separati. Fides misericor diam dei solam intuetur. Timor iudicium dei, & opera nostra. Sic Paulus ad Ro. xii. Tu fi de stas, ne efferaris animo, sed timeas. Item, cum in eo sit totus ille Solomonis liber, ut do ceat, Cami non esse iudicandum de diuinis con siliis, ut abdicati a nobis & timeamus deum, & credamus ei, non inepte opinor uideri po test hoc monere, ignorari quos elegerit, quos reiecerit deus, & ne superbiant sancti, & ne desperent peccatores. Caeterum uerba Solo monis haec sunt, quantum intellego, Et dilectionem, & odium ignorat omis homo in facie eox, eoque iuxta eueniant omnia iusto ac impio. Vnde satis adparet Solomonem, non de suae cuiusque conscientiae iudicio, sed de ratione discenendi pios ab impiis, extrinsecus, & ab aliis, loqui. Quod in latinis legitur, omnia in futurum seruantur. additum uidetur ab interprete declarandi gratia. Nec in Hebraeis, quod sciam, nec in graecis codi cibus extat. Sed haec longiorem alicubi dispu tationem desiderant. Certissima sententia esto oportere nos certissimos semper esse, de remissioe peccati, de beneuolentia dei er ga nos qui iustificati sumus. Ideoque sacrame ta seu signa misericordiae dei, promissionibus sunt addita, ut postea dicam, quae certissime testarentur nobis contigisse beneuo lentiam dei, ut, certus est foenerator, se ab eo pecuniam adcepturum, cuius consignatum &urπγραφoή ea de re habet. Ita ut certi sunt Christiani condonari sibi peccata, signa, baptismus, & participatio mensae domini, promissionibs &απγραφαis Christi sunt ad dita. Et norunt quidem fide sancti certissime, se esse in gratia, sibi condonata esse peccata. Non enim fallit deus, qui pollicitus est se con¬ donaturum peccata credentibus, tametsi in certi sint, an perseueraturi sint.

9

Hactenus dixi, oportere certos esse nos de beneuolentia dei erga nos. Quid autem de operibus dei in nobis ipsis, scire ne possu mus, an spiritum dei conceperimus in pectore nostro? Respondeo, fructus spiritus sancti testantur nobis, que in pectore nostro uersetur. Ad Cala. v. Qui Christi sunt, carnem crucifixerunt &c, Sentit autem quisque, ue re ne & ab animo oderit & abominetur peccatum. Nam id est crucifigere canem. Sentit quisque, num timeat deum, num credat deo. Emula quidem hypocrisis est spiritus dei, sed tentatio discernit, ubi soli fideles perdu rant. Iam & ne potest quidem odisse uicia hypocrisis. Qualis qualis autem uidere tibi uide omnium primum, ut credas. Vult em glo riam ueritatis sibi deus tribui. Conferamus autem totam hanc disputationem de lege, Euam gelio, ac fide, in aliquot capita.

10

Lex doctrina est, quae facienda, & omit. tenda praescribit.

11

Euangelium est promissio gratiae dei.

12

⁋ Eex impossibilia exigit, Amorem dei, ac proximi, ad Roma. viii.

13

⁋ Qui lege, per uires naturae seu libeti arbi trii exprimere conantur, externa tantum opera simulant, adfectus quos exigit lex non expri

14

⁋ Legi igitur non satisfaciunt, sed sunt cmunt hypocritae, sepulchra extrinsecus dealbata, ut Christs uocat. Et ad Cala. iii. Qui ex ope ribus legis sunt, sub maledicto sunt.

15

⁋ Ergo non est legis opus, iustificare.

16

⁋ Sed legis proprium opus est, ostendere peccatum, adeoque confundere conscientiam. Ad Ro. iii, Per legem cognitio peccati.

17

⁋ Conscientiae agnoscenti peccatum, & confusae per lege, Euangelium ostendit Christum.

18

⁋ Sic Iohannes cum poenitentiam praedicat, umul ostendit Christum. Ecce agnus dei, qui tollit peccata mundi. Iohan. i.

19

⁋ Fides, qua creditur Euangelio ostendenti Christum, qua Christus accipitur pro eo qui placarit patrem, per quem gratia donetur, est iustitia nostra. Iohanti. Quotquot receperunt eum dedit eis potestatem filios dei fieri.

20

⁋ Siquidem ea sola fides iustificat, merito¬ rum nostrorum, operum nostrorum, nullus plane respectus est, sed solorum meritorum Christi.

21

Ea fides pacificat cor, & exhilarat. ad Roma. v. Iustificati per fideml pacem habemus.

22

Facitque ut pro tanto beneficio, pro condonato peccato propter Christum, redametur deus. Adeoque amor dei fructus fidei est.

23

Eadem fides facit, ut pudeat offendisse tam benignum, tam liberalem patrem.

24

Adeoque facit, ut abominemur canem nostram cum concupiscenciis suis.

25

Humana ratio, nec timet deum, nec credit ei, sed est prorsus ignorans dei, & contemptrix. iuxta psal. Dixit insipiens in corde suo non est deus. Et Eucae. xvi. Si Mosen & prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. Vbi significat Christus cor humanum non credere uerbo dei. Hanc humani cordis amentiam Solo mon in toto Ecclesiaste insectatus est, ut cap. viii. Quia non profertur cito contra ma los sententia, absque timore ullo filli hominum perpetrant mala.

26

⁋ Quia cor humanum prorsus est ignorans dei, ideo ad sua consilia, & ad suas cu piditates deflectit, & sese sibi pro deo erigit.

27

⁋ Quom cor humanum deus per legem sensu peccati confundit, nondum nouit deum, nempe bonitatem eius non cognoscit, ideo odit uelut carnificem.

28

⁋ Quom cor humanum deus per Euange lium ostenso Christo erigit & consolatur, tum demum id cognoscit deum, nam & potentiam, & bonitatem eius cognoscit. Hoc est quod Hieremias dixit, In hoc gionetur, quod nouit me.

29

⁋ Qui Euangelio crediderit, adeoque bonitatem dei cognorit, eius cor iam erigitur, ut & fidat deo, & timeat deum, adeoque ut humani cordis consilia abominetur.

30

⁋ Aptissime ergo dixit in Actis Petrus, Fide purificari corda.

31

⁋ Misericondia ostenditur promissionibus., ⁋ Alias corporalia, alias spiritualia promittuntur.

32

⁋In lege res corporales, ut terra Cananea, regnum &c, promissae sunt.

33

⁋ Euangelium est promissio gratiae, seu con donatio peccatorum per Christum.

34

⁋ Promissiones corporales omnes pendent ex promissione Christi.

35

⁋ Nam prima promissio, fuit gratiae seu, Christi promissio. Geum. iii, Semen eius, con teret caput tuum, id est, semen Heuae conteret regnum serpentis insidiantis calcaneo nostro, idest, peccatum & mortem.

36

⁋ Ea in promissione Abrahae facta innouata est. In semine tuo benedicentur omnes gentes.

37

⁋ Proinde cum nasci ex Abrahami poste ritate Christum oportuerit, promissiones quae legi additae sunt, de possessione terrae &c. promissiones obscurae uenturi Christi sunt, Nam corporalia illa ideo populo promissa sunt, ne interiret, dum promissum seme nasceretur. & ut interim, corporalib? rebus indicaret des misericordiam suam &, popli fidem exerceat.

38

⁋ Christo nato, promissiones una cum populo consumatae sunt, & remissio peccati palam facta est, propter quam oportuit Chri stum nasci.

39

⁋ Promissiones ueteris testamenti indicia sunt uenturi Christi, adeoque promissionis gratiae olim uulgandae. Euangelium ipsa gra tiae promissio est iam palam facta.

40

Sicut non nouit deum, qui esse tantum nouit, nisi & potentiam eius norit & misericordiam. Ita nec credit, qui esse deum tantum credit, nisi & potentiae credat & misericordiae.

41

Credit igitur uere, qui praeter minas, etiam Euam gelio credit, qui uultum in misericordiam dei seu Christum pignus misericondiae diuinae defigit

42

Hactenus de fide, de caritare paulo post, quaedam adiciemus, ubi absoluerimus hanc de discrimine legis & Euangeli partem.

PrevBack to TopNext

On this page

De Caritate et Spe