Text List

Prev

How to Cite

Next

De naturalibus legibus

De naturalibus legibus
1

DE LEGE ⁋ Locus de legibus non paulo clarius aperiet uim rationemque peccati, siquidem peccati cognitio lex esse dicitur. Quare, si quid superiori loco deesse uidebitur, sarciet hic, ni fallor, qui sequitur. Quanquam non hoc agi mus ut omnia, quae de singulis fortasse capiti bus dici queant coaceruemus, sed nomenclaturam tantum communissimorum locorum facimus. ut uideas unde summa Christianae doctrinae pendeat & quorsum scriptura potissimum referenda sit. Atque hos locos uolo non uti me magistro, sed monitore, e scriptura, non e meo commentario, discas. Nam crede mihi multum refert, e fontibus petas, an ex Iacunis tantarum rerum materiem.

2

⁋ Hic non modo dulciores aquae e fonte, ut poeta dixit, sed & puriores hauriuntur. Quanto certius enim est, quod scripturae praescribunt, quam quod e commentariis decerpitur.

3

⁋ Est autem lex sententia, qua bona tum praecipiuntur, tum mala prohibentur. Ius est auctoritas agendi secundum legem. Pro legibus, & contra leges multa sunt a ueteribus dicta, quae ex quo fonte manarint pau lo post indicabimus.

4

⁋ Legum aliae naturales sunt, aliae diuinae, aliae humanae. De naturalibus legibus, nondum uidi neque a Theologis, neque a lurisconsultis aliquid digne scriptum. Nam cum naturales dicantur, oportebat a rationis humanae methodo earum formulas colligi per naturalem syllogismum. Id quod nondum uideo a quoquam factum, & haud scio an omnino possit fieri, nempe usque adeo capta, occaecataque ratione humana. Porro esse in nobis legem naturae Paulus mire elegan ti & arguto enthymemate, in secundo capite ad Romanos docet, cum sic colligit. Est. in gentibus conscientia factum defendens uel adcusans, est igitur lex. Quid enim aliud est conscientia, quam facti nostri iudicium, quod a lege aliqua aut communi formula pe titur? Est itaque lex naturae sententia communis, cui orumes homines pariter adsentimur, atque adeo quam deus insculpsit cuiusque anio, ad formandos mores adcommodata. Nam ut sunt in disciplinis theoricis, ut mathematis, quaedam communia principia siue aones Quolαt ὑγργδ as, quale illud est, totum esse maius partibus. Ita sunt quaedam in moralibus tum principia communia, tum conclusiones primae, utendum est enim do cendi gratia istorum uocabulis, regulae omnium humanarum functionum. Has recte uo caueris leges naturae. M. Cicero in libris da legibus Platonem imitatus ex natura ho¬ minis formulas legum deriuat, quod ut non damno, ita urbane magis quam exacte fieri uideo. Incidunt autem in eam Ciceronis disutationem etiam pleraque impia, id quod fere solet accidere cum methodos potius & compendia rationis nostrae sectamur, quam diuinarum literarum praescriptum. Est enim in uniuersum fallax humani captus iudicium propter cognatam caecitatem, ita ut etiamsi sint in animos nostros insculptae quaedam formae morum, tamen eae depre hendi uix possint. Quod uero dico leges na turae a deo impressas mentibus humanis, uolo earum cognitionem esse quosdam, ut isti loquuntur habitus concreatos, non inuen tam a nostris ingeniis, sed insitam nobis a deo regulam iudicandi de moribus. Id ut con ueniat cum Aristotelis philosophia non laboto. Quid enim ad me quid senserit ille rixatore Omitto autem ea quae cum brutis communia ha bemus, uitam tueri, gignereque & aliud ex sese procreare, quae in ius naturae referunt lurisconsulti, ego naturales quosdam adfectus animantibus communiter infitos uoco.

5

Legum autem quae proprie ad hominem pertinent, haec uidentur esse capita quae subie cimus.

6

Deus colendus est.

7

Quia nascimur in quandam uitae societatem, nemo ledendus est.

8

Poscit humana societas, ut omnibus rebus communiter utamur.

9

⁋ Primam legem de colendo deo accepimus ex primo cap. ad Romanos, ubi non dubium est, quin inter naturales leges, eam recenseat Apostolus, cum inquit, deum de clarasse omnibus hominibus maiestatem suam conditione & administratione uniuersitatis mundi. Sed ut possit syllogismo humano colligi esse deum, curiosi magis est quam pii disputare, maxime cum rationi humanae non sit tutum, de tantis rebus argutari, ut huius compendii principio monui.

10

Secundam lege, qua cauetur, ne quis ledatur, non dubium est tolli ex necessitudine communi qua omnes oibsdeuincti, copulatique nascimur, ut scriptura indicat cum inqt, Non conuenire, ut homo solitarius degat, sed addendum ci esse auxilium uitae. lubet itaque lex ne quis ledatur, hoc est, ut certatim inter nos amemus omnes, ut beneuolentiam nostram studio & officio omnes experiantur. Itaque haec lex complectitur diuinas, ne quem oecida mus, ne rapiamus aliena & similes.

11

⁋ Si dicas, cur igitur Magisrtatus, sontes occidunt? Respondeo. Quando quidem ea est rerum humanarum conditio, ex quo prolapsus Adam inussit nobis omnibus notam peccati, ut saepe a malis boni laedantur, adnitendum esse humano generi ut lex de non laedendo in plurimis conseruetur, ideoque cohercendos, refrenandos, tollendosque esse e medio, qui publicam pacem interturbant, qui innocentes laedunt, quo plures seruari possint, sublatis iis qui laeserant. Manet lex, neminem laede. At si laesus quispiam fuerit iam hoc agendum est, ne plures laedantur, tollendusque is qui laesit. Pluris est uniuersam multitudinem seruare quam unum, aut alterum, ideo tollitur is, qui malum uniuersae multitudini uno aut altero fatinore mali exempli minatur. Hinc in re publica magistratus sunt, hinc sontium poenae, hinc bella, quae omnia lurisconsulti referunt in ius gentium.

12

⁋ Tertia lex de rerum communione plane ex ratione societatis humani generis oritur. Nam si inter pauculos amicos ualere debet quod uulgo dicitur Tα xαή qφuἔoή xanc, id est, ut sint inter amicos omnia communia, cur non idem ualeat inter omnes homines, siquidem debebant ita inter se omnes cohaerere, ut cohaerent fratres cum fratribus, liberi cum parentibus, parentes cum libetis. Nam hoc iubebat lex de non laedendo. Sed quia humana cupiditas non patitur ut communiter omnibus utamur, corrigenda est haec lex, superiore, scilicet, ne quis laeda tur. Et eatenus communicandae sunt res, qua tenus permittit pax publica, & salus multitudinis. Nam fere superioribus legibus corriguntur inferiores, & uocanda est uulgaris communio ad modum quendam. Proin de pro tertia lege alia supponenda est. Scilicet res diuidendas esse, quando quidem ita postulet communis multorum salus. Porro quia rerum humanarum ea est conditio ut aliqua saltem communicatione rerum opus sit, cum deberent esse res natura communes, institutum est ut usu communicentur, nempe per contractus, emptionem, uenditionem, locationem, conductionem & caeteros. Et hic cermis quae sit contractuum origo. Vidit haec Plato cum in libro quinto de legibus inquit eam ciuitatem optime administrari, in qua quam proxime accedat ad uulgare illud dictum, Amicorum omnia esse communia, adeoque ubi non modo res inter se ciuium communes sint, sed etiam sua cuiusque membra, oculi, manus, pedes, os, omnium publicae utilitati seruiant, nec aliud quaerendum esse exemplar bene constitutae reipublicae, nisi eam ciuitatem in qua possit illud Tα CRoή icon& obseruari, sunt itaque reperti contractus per quos suae cuiusque res communicarentur multis, ne nulla prorsus esset rerum communio. Et haec de generalibus formulis legum naturae, quas hoc mo do potes digerete.

13

⁋ Deum cole.

14

⁋ Quia nascimur in quandam communem uitae societatem, neminem lede, sed officis quosuis iuuato.

15

⁋ Si fieri nequit ut prorsus nemo. ledatur, hoc agatur, ut paucissimi laedantur, sublatis iis qui publicam quietem interturbant, & in hoc magisrtatus, poenaeque sontibus con stituantur.

16

⁋ Res diuidunto, propter publicam pacem. Caeterum per contractus alii aliorum inopiam subleuent.

17

⁋ Iam qui uolet e Poetis. Oratoribus, Historicis adiungat peculiares sententias, quae ad ius gentium referri solent, qualia sunt quae de connubiis, de adulteriis, de redden da gratia, de ingratitudine, de hospitalitate, de permutatione rerum, & hoc genus alis passim leguntur. Nam mihi satis uidebatur communissimas formas adnotate. Neque uero temere quasuis gentilium scriptorum sententias pro legibus habeto. Imitantur enim pleraeque uulgares sententiae prauos adfectus naturae nostrae, non leges. Qualis est haec apud Hesiodum.

18

ro. & ἔαouiα &ncu, ⁋ui sα. γρααιαα γραα φα. ⁋ AQ αVQ καν QQOQI λNλV ἔS λν QV Son. Nam his uersibs amicitiam prorsus utilitate me titur. Tale e & uulgatum illud Aαg Tπα ααα Ti. Huc pertinet quod uim ui repellendam dicunt, quale illud est apud Euripidem in lone. u A dαραή, & xχοααι Nκ, AεD TiQ QVεTαV & πλVIXα σραααI Aανcg Sἔρ Tδφ, oδQλQ ἔNχααι RλITαt VNov

19

⁋ Sunt & in iure ciuili, quod ita uocant, pleraque adfectus magis humanos, quam naturales leges prae se ferentia. Quid enim est a le ge naturae alienius seruorum captiuitate? Et inciuiliter nullis non contractibus praetexitu id quod interest. Sed de his alias. Ponus uir attempetabit ciuiles constitutiones aequo ac bono, hoc est, tum diuinis, tum naturalibus legibus, contra quas quidquid constituitur, non potest non iniquum esse. Et de legibus na turae hactenus, quas si potes exactiore subtilioreque ratione digerito.

PrevBack to TopNext