Text List

Prev

How to Cite

Next

Vis peccati et fructus

Vis peccati et fructus
1

VIS PECCATI & fructus.

2

⁋ Minore negotio Pelagianim ueteres reuelli possunt, quam nostrorum temporum noui Pelagiani, qui & si non negent esse peccatum originale, negant tamem, eam esse uim peccati originalis, ut omnia hominum opera, omnes hominum conatus sint peccata. Proinde de uim, energiaque peccati originalis paulo copiosis dicemus. Viuax quaedam energia est peccatum originale, nulla non parte nostri, nullo non tempore fructum ferens, uitia. Quando enim hominis animus non aestuat malis cupiditatibus, in quibus quae teterrimae ac foedissimae sunt, ne deprehenduntur quidem, auaritiam, am e bitionem, odium, inuidentiam, aemulationem, libi dinum fiammas, iram, quis est qui non aliquando sentiat? arrogantiam, fastum, tumorem pharisaicum, contemptum dei, diffidere deo, blasphemiam, principes adfectus rari sentiunt, Sunt qui in speciem uiuunt honestissime, & Pau lus se ita uixisse ante cognitum Christum testatur ut reprehendi non posset. Hi non habent quod glorientur, siquidem animi sunt obnoxii turpissimis illis atque miserrimis adfectibus, quos non sentiscunt. Quid enim si aliquando, ut in morte, aperiat illis oculos deus, ut sua uicia, suos morbos sanctuli cog noscant. Nonne intelligent id, quod est apud Esaiam? Omnem gloriam camis, esse ceu gloriam foeni. Vides quam profunda sit, immo quam imperscrutabilis malicia humani cordis. Et Sophistas nostros non dum pudet docere operum iusticiam, docere satisfactiones ac philosophicas uirtutes. Esto fuerit quaedam in Socrate constantia, in xenocrate castitas, in Senone temperantia, tamen quia in animis impuris fuetunt, immo que amore sui, ex philautia oriebantur istae uirtutum umbrae, non debent pro ueris uirtutibus, sed pro uiciis habeti. Toletans fuit Socrates, sed amans gloriae, aut certe placens sibi de uirtute. Fortis fuit Cato ed amore laudis. Effundit autem huiusmouirtutum umbras deus in gentes, in impios, in quosuis, non aliter atque formam, opes, & similia dona largitur. Et cum hanc exter nam uirtutis personam ac laruam miretur tota humana ratio, pseudotheologi nostri falsi caeco naturae iudicio commendarunt. nobis philosophica studia, philosophicasque uirtutes & operum externorum merita. At quid in uniuersum docent philosophi, si qui optime docent, nisi fiduciam & amorem nostriM. Cicero in finibus bonorum & malorum omnem rationem uirtutis, ab amore nostri, & philautia aestimat. Quantum in Platone tumoris est & fastus. Neque facile fie ri mihi posse uidetur, quin ab illa Plato¬ nica ambitione contrahat aliquid uicii, si in illius lectionem inciderit, ingenium pet sese altum, & uehemens. Aristotelis doctrina est in uniuersum quaedam libido rixandi, ut eum in paraeneticae philosophiae scriptoribus ne postremo quidem loco numetare conueniat. Sed de philosophia posthac in legum ratione dicemus.

3

⁋ Et ut rem omnem uelut in compendium cogam. Omnes homines per uires naturae uere, semperque peccatores sunt, & peccant. Genesis vi. Omne desiderium cogitationum cordis humani uanum & prauum omni tem pore. Et repetita est eadem sententia in capite octauo, Sensus & cogitatio humani cordis praua, a pueticia. Vbi nos legimus prona est ad malum, quod quanquam non multum a sententia absit, tamen uti malebam germana lectione, que clarior sit, simpliciter adfirmans hominem prauum esse. Ne quis mihi Thomista eludat Mosen, que cum pronitas, seu inclinatio non sit actus, non possit esse peccatum, sic enim philosophantur stolidi so phistae. Esaiae. ix. Omnes hypocritae sunt, & nequam, & uniuersum os locutum est stulticiam. Rursum Esaie xli. Ecce omnes uani, & uana opera eorum, uentus & inane consiliam eorum. Iterum Esaie. liii. Omes nos quasi oues errauimus, unusquisque in uiam suam decli nauit, & posuit dins in eo iniquitatem om nium nostrum. Quo loco propheta luculento uaticinio & historiam passionis Christi, & fructum exposuit, cum praedixit, talia passu rum Christum, ut omnium hominum uideri possit abiectissimus, at ideo passurum, ut iustificet multos, Siquidem omnes plane peccatores simus, nec aliunde iustificemur nisi per fidem in Christum. Et de iis qui suis uiribus ac operibus iustificari uolunt, non per fidem in Christum, inquit, dabit impios pro sepultura, & diuites pro morte sua Item fortium diuidet spolia. Nam impii, diuites, fortes plane sunt isti humanae iusticiae, liberi arbitrii, philosophicarum uirtutum, breuiter humanarum uirium adsertores, ig nari Christi. Vides quam breui concione totam Euangelii uim descripserit Esaias. Tu uero, Christe spiritum imperti tuum qui haec nobis aperiat & explicet mystetia. Iam & Dauidem audiamus, qui cum idem plerisque locis sentiat, ut cum ait, omnem hominem mendacem esse, tamen toto psalmo. xiii: hoc intonat, cum inquit. Dixit insipiens in corde suo, non est des, Corrupti sunt, & abominabiles facti sunt in studiis suis, Non est qui faciat bonum. Dominus de coelo prospexit super filios Adam, ut uideat, num sit intelliges aut requirens deum. "Omnes defecerunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est ne unus quidem" &c. Ecce non accusat hominem simplicium uiciorum, sed atrocissimorum sceleg, impietatis, incredulitatis, insipientiae, odii & contemptus dei, quae uicia, deprehendere nemo potest praeter spititum. Quid hic hypocritae theolo gistae? quae nobis opera liberi arbitrii, quas humanas uires praedicabitis? peccatum origi nale fingitis non negari a uobis, & tumen docetis posse hominem suis uiribs aliqd boni facereNum arbos mala bonum fructum ferre potest: An non uidetis ut hic ppheta arborem cum fructibus descripserit, cum non modo de corde in sipientis, sed & de omib. hominis studiis, consiliis, desideriis, operibs, conatibus loquitum.

4

Vides autem quanto discrimine de homine iudicent philosophia, seu humana ratio, & sacrae literae. Philosophia non respicit nisi externas hominum laruas. Sacrae literae penitissimos & incomprehensibiles adfectus obseruant, quibus cum regatur homo, de operibus pro adfectuum ratione iudicant. Et cum in omnibus operibus nostra queramus, necesse est ea, reuera peccata esse, & ut non dicam interim de crassissimis cu piditatibus, nonne eorum qui in speciem bene uiuunt, alius ad huiusmodi mores trahitur fastidio rerum humanarum, alius metu fortunae, alius ambitione, alius amore tranquillitatis, nam hae caussae melioris in speciem uitae & quondam fuere philosophis, & nunc sunt plerisque hominibus, alius simu lato quodam poenarum diuinarum metu, alii aliis caussis, quis enim labyrinthum humani cordis possit explicaretmaxime cum tanta sit adfectuum, quanta ingeniorum diuersitas. Quis est autem omnium hominum secundum naturam, qui non malit licere, indulgere genio, qui non aegre ferat coher¬ ceri lege. Quod si nunc non sentis, nihil re fert, erit enim quom certiss. senties, quam indignetur animus cupiditates suas lege co herceri,. Praeterea lohannis. i. Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri, iis qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus, neque ex uoluntate canis, i neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt, Vides damnari sanguinem, uoluntatem uiri, uoluntatem camis, hoc est, omnino quidquid est uirium naturae, ex deo uero filios renasci. Et ut multos locos praeteream. quos studiosus lector per sese obseruabit, lohan. xv. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in uite, sic nec uos, nisi in me manseritis.

5

Obiter incidit confutandum quod impii isti Sophistae hic ogganniunt, cum diluunt has tam claras sententias, uerum esse hominem secundum naturam non posse bene agere, meritorie, Sic enim loquuntur. ltaque duplex bonum fingunt, meritorium & non meritorium, & in hoc tantum, ne philosophicas libeti arbitrii uirtutes, exter¬ nas istas uirtutum umbras, oporteat eos uici arguere. O impietatem. An non est haec illa ltuoti& uerborum fingere bonum, alias meritorium uitae aethernae, alias non meritorium. Tu ue ro certo sic sentias, nihil neque boni neque meritorii fieri posse ab homine per uires naturae. Quando quidem dicit scriptura. Omne de siderium cogitationum cordis humani uanum esse & prauum. Certe quod uanum est & prauum, id non modo non est meritorium uitae aeter nae, oportet enim uti me illorum uerbis, sed nec bonum. Sic Dauid, Omnis homo mendax. Esaias. Omnes sunt hypocritae, & praui, & uniuersum os locutum est stultitiam. Ecce non modo non meritorium dicit, sed plane malum. Porro ex his quae & hactenus tractauimus, & paulo post adnotabimus hoc genus illorum nugas facile quisque per sese con futabit. Impii Sophistae non aestimabant. ab adfectibus cordis opera, sed philosophico more de eis iudicabant, quod in caussa fuit, cur hallucinarentur.

6

⁋ Iam Paulus in omnibus fere Epistolis, maxime uero in iis, quae ad Romanos & Calathas scriptae sunt, quid in uniuersum aliud agit, quam ut doceat peccata, seu uicia esse, omnia opera & omnes conatus ui rium humanarum. Habes caput ad Roma nos tertium, ubi ait, omnes homines sub peccato esse, idque magnifice & splendide e prophetarum testimoniis docet. In capite octauo, postquam disputauerat non posse legem a nobis fieri, confert canem & spiritum. Docens canem esse prorsus obnoxiam peccato, spiritum autem esse uitam & pa cem. Hic Sophistae uocant canmem, adpetitum sensitiuum obliti phraseos ac tropi scrip turae. Non enim corpus, partem hominis, sed totum hominem, tam animam quam corpus scriptura uoce canis signat, & quoties cum spiritu confertur, significat optimas naturae humanae ac prestantissimas ui res citra spiritum sanctum. Rursus spiritus significat, ipsum spiritum sanctum, & eius motiones atque opera in nobis. Sic loham. iii. Quod natum est ex cane caro est, quod natum est ex spiritu spiritus est. Et Iohanoctauo. Vos secundum camem iudicatis. Et Genesis. vi. Non permanebit spiritus meus in homine, quia caro est. Oportet ergo intelligamus camis uocabulum de omnibus humanae naturae uiribus. Alioqui non consistent Pauli argumenta in tota Epistola ad Romanos. Sic enim solet argumentari, Caro non potuit legem implere, ergo spiritu est opus qui impleat. Ibi si camem pro parte hominis tantum usurpemus, quomo do consistet Pauli Enthymema? Posset enim eludi ad hunc modum, & si caro lege facere non potuerit, potuisse tamen melio rem aliquam hominis partem, atque ita spiritu non fuisse opus ad implendam legem. Verum dedidicimus non modo scripturae sententiam, sed & sermonem, doctoribus philosophastris, & ut in Esdra legitur, alie nigenas uxores duximus, & earum linguam pro nostra usurpauimus. Itaque camis uocabulo utere & pro optimis humanae naturae uiribus, & pro pulcherrimis illius conatibus. Camis fructus est, tam speciosa illa So cratis aut Catonis uittus, quam Caesaris parricidia. Tam camis fructus sunt speciosiss. Pauli uirtutes, quibus praeditus etat, priusquam Christum agnosset, quam Clodia na adulteria. Iam quod hic uocamus carnem, solemus alias nuncupare ueterem ho minem, qui itidem significat quidquid est uirium humanae naturae. Id quod ipsum uocabulum palam arguit. Nam communi sensu carete uideatur, qui hominis partem modo, adpellatione ueteris hominis notari ue lit. Quis enim audito hominis uocabulo corpus tantum intellexerit? Vsurpat autem promiscue Paulus ueteris hominis, camis & corporis peccati uoces. Iam & exterior homo significat prorsus id quod uetus homo, seu caro, hoc est, non modo partes hominis exteriores, sed omnes hominis natu rales uires. Et de particionibus quidem hominis infra, ubi de gratia egero, plura dicam. Nunc satis sit admonuisse, quid caro significet. Falluntur enim qui in homine quem non instaurauit purgauitque spiritus sanctus esse censent quidpiam, quod non possit caro, adeoque uiciosum dici. Proinde ut Paulinam sententiam de naturalibus hominis uiribus excutiamus, uerba illius sublitics. "Impossibilitatem legis cquia infiima erat per canem deus filium suum mittens in similitudinem camis peccati, & de peccato damnauit peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum camem ambulamus, sed secundum spiritum". Hactenus proposuit Paulus summam caussae nempe que cum impossibile sit legem fieri a nobis quia carnales sumus, miserit deus filium, ut legi satisfaceret per nos, dum came mortui, spiritu uiuimus. Quaeso hic quid uocat camem. Nam cum palam sit spiritum uocari spiritum sanctum & eius motiones ac impulsus, consequitur necessario ut canem uoces quidquid in nobis est a spiritu sancto alienum. Porro propositae sententiae rationem reddit Apostolus, Qui secundum camem sunt, quae camis sunt adfectant, qui uero secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus adfectant. Nam adfectus camis mors est. Adfectus au tem spiritus uita & pax. Ecce quare legi non possit per canem satisfieri, Quia qui secun dum camem sunt, quae camis sunt adfectant, quasi diceret, uos pharisaei & hypocritae legem uiribus uestris fieri posse censetis. Dene in speciem operari uidemini, uidemini praediti pulcherrimis uirtutibus. Sed ea om nia fucus sunt, Nam cum caro sitis, uestra queritis, uel metu poenarum uel amore conmodi, uel alio quopiam carnali adfectu be ne facitis in speciem. Neque fieri potest, ut sit in uobis dei sensus aliquis, cum caro sitis. Adeo nec quae dei sunt cupere & adfectare potestis, quis est enim, quantumuis bonus uideatur in speciem, qui sic amet deum, ut si ille uelit libenter mortem & inferos perfetat. Dici non potest, quam multa, quam grandia, Apostolus tam breui uersiculo comprehenderit, Qui secundum camem sunt, quae canis sunt adfectant. Contra qui secundum spiritum sunt, quae spiritus sunt adfectant, idest, in quos spiritus sanctus effusus est, in iis est sensus dei, fiducia in deum, amor dei, Sicut econtra in carne, non nisi contemptus & odium dei¬ ld quod uult Apostolus eum ait, Adfectus camis mors est, adfectus autem spiritus uita & pax. Et sequitur, Adfectus camis inimicitia est aduersus deum, legi enim dei non est subditus, neque uero potest subdi. Vide quaeso Paulinum Epilogum, cum ita finit. Vim omnem camis nostrae esse inimicam deo, nec posse legi dei subici, Quod si non potest legi dei subici, qd dubitamus, quos fructus ferat? Iam non modo, inquit, non subicitur legi dei, sed & ne posse quidem legi subici, Consequitur itaque omnia hominum quantumuis laudabilia in speciem opera plane uiciosa esse, & morte digna peccata. Huc adferant si libet Sophistae friuolas suas distinctiunculas de came, & spiritu, de bono & meritorio, & quidquid est similium nugarum, ut hanc nobis Pauli sententiam extorqueant. Quid enim clarius est quam quod ait Paulus non impleri iustificationem legis, nisi in iis qui secundum spiritum sunt, Ergo qui non sunt perfusi spiritu sancto, non satis faciunt legi. At legem non facere, quid aliud est quam peccare? Siquidem peccatum est omnis motus & impulsus animi aduet sus legem.

7

Proinde cum Sophistae docent, peccatum originale esse, excidisse fauore dei & carere originali iustitia, debebant addere, que cum absita nobis dei spiritus & benedictio, masedicti sims, cum lux absit, esse in nobis nihil nisi tenebras, coecitatem & ertorem. Cum ab sit ueritas, nihil in nobis esse nisi mendacium. Cum absit uita, nihil esse in nobis nisi peccatum & mortem. Sic Paulus exponit, qd uocet filios irae, in secundo capite ad Ephe sios. Et nos omnes aliquando conuersati su mus in desideriis canis nostrae, facientes uo luntatem camis, & cogitationum, & eramus natura filii irae. Infra ubi de legis uiribus disseremus, pleraque ad hunc quoque locum accomodari poterunt, ideo non libet diutius hic immorari. Quae enim uis pecca ti sit, tum demum cernitur quom lex reuelatur, quae omnes homines peccati arguit. Conclusit enim omnia scriptura sub pecca to, ut ad Calatas scribit Apostolus, ut promissio ex fide lesu Christi daretur credentibus. Et ex his quae hoc loco disputauimus colligere potes quid sit de humarus sentiendum. Num qua sit libertas, quam iactant. Theologi uere libeti arbitrii, quia pro suo arbitrio, sine scriptura, quiduis decernunt. Quae enim potest esse sine spiritu libertas, cum ille tyrannus noster, peccatum in carne nostra, etiam negotium faciat uiris exundantibus spititu. Quis enim sanctorum fuit unquam, qui non deplorauerit hanc seruitutem, immo captiuitatem. Et Paulus cap. vii. ad Romanos, Videre se ait lege in membris suis, repugnantem sibi, & captiuantem se, ea lex membrorum, seu tyrannis peccati ardor & impetus est peccati, quod nobis congenitum est. Et de his quidem infra, qui partim spirituiusti, partim came peccatores sunt.

8

⁋ Hinc item consequitur impossibilia, ut infra disputabimus copiosius, praecepta esse. Id quod ex eo loco quem supra produxi mus ex octauo capite ad Romanos. Non posse canem legi dei subici satis adparet. Item, ex eo quod ibidem dicitur, Impossibile erat legi iustificare. id est, Non satis erat lex quae ostenderet qd faceremus, Sed oportuit etiam spiritum conferri per Christum, qui nos ad legem amandam infsammaret. Et hic ruit illa philosophiae moralis, & libe ri arbitrii Theologorum sententia, impia, & stulta, quam plenis buccis nunquam non intonant Scotistae. Voluntatem posse se con formare omni dictamini rectae rationis, id est, uoluntatem posse uelle, quidquid recta ratio, rectum consilium intellectus praescri bit. Contra Paulus inquit, legi impossibile fuisse iustificare, id est. Non fuit satis, praescribere legem, quid ageremus que caro infirma esset, & auetseretur legem. Sed hic im pegerunt, que nouam quandam uoluntatem finxerunt, quae haberet actus elicitos, quorsuncunque traheret adfectus. Quod si scriptu rae sermonem ac phrasin obseruassent, facile uidissent mendacia, & uanas cogitationes intellectus esse, quae confinxerunt de actibus elicitis. Possunt enim impelli exteriora mebra, alio nonnumquam, qui quo trahebat adfectus, sed hoc cum fit, per simulationem ac mendacium fit.

9

Non possum hic mihi temperare, quamquam de ui legis postea sim dicturus abunde, quin obiter in dicem Christiano lectori fatuas, insulsas, & impias Sophistarum argutias, quibus pro bant posse nos per uires naturae diligere deum. Sic enim argutantur. Diligi potest minus bonum, nempe creatura quaepiam, posse igitur & maius bonum diligi. Scilicet hic est sermo Christianorum quem Paulus uult esse sale conditum. Adeo hoc est & festiuum & mete Aristotelicum, & Aristotelicis dignum Theologis commentum. Primum ea est amoris natura, ut non amemus, nisi quae nobis bona, tum iucunda, tum commoda uidentur, adeoque quidquid amamus, nostri commodi respectu amamus. Amas opes, amas pecuniam, nonque ipsa per sese bona res sit, sed quod usibus uitae tuae seruitura uidetur. Sic deum non amas quantumuis bonum, nisi tuis ra tionibus tibique utilem esse sentias. Iam etiam si hac ratione respectu tui commodi amares, seruiliter amares, & prauo peruersoque adfectu naturae, planeque peccares. At ne sic quidem unquam amas, neque enim ex deo ulla con moda sentiuntur, nisi per spiritum sanctum iam cor sit putificatum, & insculpta sit puro pioque cordi dei beneficentia. Quid autem cum conscientia tibi deum ostendit itatum, interminantem perpetuam mortem, & illud horrendum tempus uultus sui, sic Da uid ait, Hic cum, non bonorum sed malorum tantum sensu, nempe poenarum quae a deo infliguntur, tangatur, quaeso eo potest aduertere animum natura humana, ut amet, ut benigne ferat etiam inferorum poe nam? Atqui ubi conscientia perculit animum, iam ita auersatur, & exhorret deum, ut carnificem crudelem, & uindicem, & quod est atrociss, iniquum. Hic Sophistae quid illi uestri actus eliciti, quid illa egregia uestra uoluntas, quam finxistis efficiet? An non ille irae dies, ille ignis declarabit nihil nisi mendacium & cerussam esse humanas illas liberi arbitrii iusticias? & omnem gloriam camis, esse ueluti foeni gloriam. Nonne ignem ac caliginem, immo ipsam etiam Mosi facig reformidabat lsrael, cum lex promulgaretur g Nonne commota est, & contremuit terra, & fundamenta montium conturbata sunt, & commota sunt, quoniam iratus est eis deus Sed hac de re infra ut spero multa satis dicemus, ubi de legis ui disseretur. Habes lector hic primum non amari, nisi quae nobis com moda sunt. At deus nullius commodi respectu amari uult, sed liberaliter, Neque enim adeum amat, sed sese qui commodum amat, & contra prauum hunc amorem quam multa passim seripturae monent. Subicienda est & alia quaedam argutia non admodum huic absimilis, non absurdum uideri debere, que docent citra spiritus sancti operam, posse nos ardentius amare deum quam nos ipsos quando quidem saepe etiam pro caducis re bus, pro hominibus, pro amoribus, pro li beris, pro coniugibus mortem obimus. Hic quid responderi debeat ex ratione adfectuum colligendum est. Primum enim nemo gaudet mori per naturam, & quorum uita pro Repub. pro re familiari periclitatur, illi ipsi plane mallent uiuere. Mallet enim uiuere Curtius, mallet uiuere Eucretia. Sed quia adeo refugit aduersa, natura humana, malumus non esse, quam male esse, quam algere, Mallet uiuere Pyramus, sed quia infoelicem sibi uitam arbitratur futuram, sine Thisbe uult abrumpere id mali, & uelut una cum anima ponere. Mallet uiuere Saul, sed metu dedecoris & ira & desperatione, uelut semel finiturus cum uita omnia aduersa, abrumpit uitam. Sed quid ego exactam adeo adfectuum rationem reddere contendo, cum rarae istae neces, qualis est Eucretiae, Saulis, & similium, sint mirabilia diuinae maiestatis exempla.

10

⁋ Iam quae prodidere Sophistae, de merito congrui, scilicet, que ex operibus moralibus, id est, quae uiribus naturae nostrae facimus de congruo, sic loquuntur, mereamur gratiam, Ipse lector, intelligis blasphemias esse in iniuriam gratiae dei ementitas, etiam cum naturae humanae uires citra spirits sancti ad ssatum, non possint, nisi peccare, quid merebimur nostris conatibus nisi irams simulatioes, & mendacia sunt illi actus eliciti, illa fictitia proposita, illae quas falso uocant bonas, intentiones, quas praescribunt sophistae. Quare tantum abest ut gratiam per eas impetremus, ut nihil sit quod perinde gratiae aduersetur. atque illae pharisaicae praeparationes. Porro hanc impietatem pertinacissime insectatur Paulus cum alias, tum in tota ad Romanos Epistola non aliud agens, nisi gratiam non esse gratiam, si pro operibus detur. Quis est enim misericondiae locus, si respectus est no strorum operum? quae est gratiae gloria, ut Paulinis uerbis utat, si debetur nostris ope ribus? Palam capite tertio Paulus ad Romanos docet, & omnes homines sub pecato esse, & gratis iustificari eos qui credunt. Quid quod in capite nono ait? Israel sectam do legem, ad legem iusticiae non peruenisse, id est, eos qui sui liberi arbitrii uiribus agigrederentur legem facere, nunquam facere le gem, sed simulare tantum in speciem, Esaias propheta cap. Iv. ad Christum inuitat gratis empturos quosuis. Venite, emite absque ar gento & absque ulla commutatione uinum & lac. Quare adpenditis argentum non in pa nibus, & laborem uestrum in saturitater id est, quare fiditis uestris operibus? quae frustrabuntur uos. Audite audientes me, & co medite bonum, & delectabitur in crassitu¬ dine anima uestra. Inclinate aurem uestram, id est, OREDITE, & uiuet anima uestra, & feriam uobiscum pactum sempiternum M IS ER ICO RDIAs DAVID EIDE E ES, id est, promittam misericordiam Dauidi fidelem, id est, ratam. Hierem. xvii. Maledictus homo qui confidit in homine, & ponit canem brachium suum, & a domino recedit cor eius. Erit enim quasi imyricae in deserto & non uidebit cum uenerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis & inhabitabili. Denedictus uit qui confidit in domino, & erit, dominus fiducia eius, & erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, & cum uenerit estus non timebit &c. Vide reliqua. Nam uel unum illud eius prophetae caput satis clare coarguerit, nihil esse opera moralia, nisi simulationes & mendacia camis nostrae.

11

Huc pertinet quod scholastica theologia de poenitentiae initio, deque attritionibus con finxit. Neque enim de commisso dolet natura nisi amore sui, metuque poenae, qui amos sui & metus poenarum sunt plane peccata, & impossibile est quin adferant secum odium eius, qui poenas infligit, nempe dei. Peculiare uero dei opus est peccati in nobis cognitio & odium. Deducit enim dins ad inferos ac reducit, duns mortificat, & uiuificat, dins humiliat & subleuat, ait Hanna in Cantico. i. Reg. ii. Et Propheta Hiere. Postquam conuertisti me egi poenitentiam &c. Porro qd attinet hic im norari, cum planissime dictum sit a Christo lo han. vi. Nemo uenit ad me nisi pater meus traxerit eum. Od uero obiciunt sententiam dni apud Sachariam ignari troporum & figurarum sacri sermonis sophistae. Conuertimini ad me, & ego conuertar ad uos, non efficit, poenitentiae inicium in nobis esse positum. Excussit autem hanc sententiam Aug, non uno loco, neque uero obscura est, nisi Sophistis qui pter parua logi calia aliud didicerunt. Duplex est conuer sio dei ad nos, altera praeit resipiscentiae niae. laltera seqt. Quae praeit, ea fit, cum des nos re sipiscere facit adssatu spuns sui, cum ostenso pec cato nos terret, conturbatque. At qui seqtur conuer sio, fit cum modum finemque poenarum faciens, conso latur nos declaratque palam sese fauete nobis. De postetiore loqtur acharias cum inqt, Conuerti mini ad me, & ego conuertat ad uos. Id est, resipiscite, & ego poenax finem faciam. Hortat n. Propheta eos qui iam ab exilio Assyrio redie rant in ludaeam, ut patrum exemplo moniti resi piscant, ni rursus uelint iram diuinam, poenasque prioribs similes experiti. Hinc colligi non po test, in nia manu esse initium poenitentiae. Ipse nos inuitat trahitque ad sese, & ubi traxerit, condonamns poenas declarat sese nobis placatum esse reconciliatumque. Et quod praecipit conuertimis ni ad me, non consequitur in nostris uiribus esse, resipiscere, seu conuetti. Sicut, quia sese diligi praecipit super omnia, non consequitur id in nostris uiribus esse, quia praecipit. Immo ob hoc ipm quod praecipit, non est in ninis uiribus. Praecipit eni in hoc impossibilia, ut misericordiam suam no bis commendet, sicut infra de lege dicems. Et cur non Sophistae in Sachariae pphetia hanc etiam sententiam obseruatunt qui in cap. x. continetur. Et conuertam eos quia miserebor eorum, & erunt sicut fuetunt, quando non proieceram eos. Ecce ipe ait se conuersurum Iudam, neque uero ppter illoge benefacta, sed ppter suam ipsis misericondiam. Similes locos commendo tuae, Christianae lector, industriae. Futurum enim est ut ubi fa miliarior tibi scripturae usus fuerit, nullo ne gotio quascumque sophistatum argutias diluas.

12

Habes lector de ui ingenitae pestis quantum mihi uidebatur dici debere. Neque plura requirent hi qui potius diuinatum literarum lectione, meditationeque formari uolent, qui humanis commentariis. Nam, satisfieri nulla commentatione potest, iis quorum animi incertis disputationibus, uariis hominum sentenciis atque opinionibus confusi nihil nisi carnalia sapiunt. Vnus est idemque ut simpli cissimus, ita certissimus doctor, diuinus spi ritus, qui sese & proxime & simplicissime in sacris literis expressit, in quas ubi animus tuus ueluti transformatus fuerit, tum demum Sabsolute, simpliciter, exacte, ut aliarum rerum theologicarum, ita huius loci rationem con prehendes. Qui pendent non a spiritus sed hominum iudicio aestimationeque non res ip sas, sed uix tenues quasdam rerum umbras cernunt, non aliter atque illi in Platonico spe cu. Quis enim tum philosophorum, tum scholasticorum theologistarum proptianm uirtutis aut uicii formam uidit? Metiebantur theologastri peccatum originale, non nisi extenmis operibus, interim animi maliciam, & uelut intercutem morbum non uidebant. Et ut maxime deprehenderint quorundam adfectuum improbitatem, tamen nec omnes, nec eos animaduertit ratio, quibus cum in primis spiritui diuino bellum est, nempe blasphemiam, odium dei, amorem sui, diffidere deo & hoc genus innumerabiles, qui homini sic insiti sunt, ut non in una aliqua parte tantum, nempe in adpetitu sensitiuo haereant, ut isti docent, sed uniuersam naturam occuparint, captiuamque habeant. Adfectus isti infirmitatem uocant, sed talem quae humanis uisibus uinci possit, Scriptura contra negat nisi spiritu dei posse uinci camis adfectus. Quia quos filis liberauerit, ii demum uere liberi sunt lohan. viii. Proinde nihil te moueant istorum figmenta de extenis operibus, de actibus elicitis uoluntatis & similia. De corde iudicat deus, non de externo opere. Non enim quomodo uidet homo, uidet deus ut in historia regum legitur. Et uel hinc licebit aestimare, quantum damni dederit rebs Christianis philosophia, cum Theologastri nostri philosophiam secuti finxerint bona opera, illam externorum operum ersonam? quae qua nihil mereantur uel iola illa in Euangelio de fatuis uirginibus parabola docet. Nihil enim uirgines praeter pharisaicam iustitiam, hoc est, externorum operum umbras designant. At quid aliud do cent philosophi nisi opera externa? cum de uirtutibus disputant, an non omnia refetunt ad externa opera & illos fictitios actus elicitos? Sed caeci sunt & duces caecorum. proinde optandum est, ut animos nostros deus a rationis humanae iuditio philosophiaque ad spirituale iudicium transferat. Nam quae est caecitas humanae rationis, fieri nequit, ut citra lucem spiritus, absolutam peccati iusticiaeue formam cognoscams, om nis humanae rationis captus tenebrae sunt, Rux est Christi spiritus, is solus docet omnem ueritatem. Non potest in relucentem dosi faciem defigere oculos caro seu hu¬ mana ratio, quare uelum legi obducit, & de extenis tantum operibus seu ficticis propositis, uel intentionibus, quas uocant, uel de litera, ut Pauli uerbo utar, iudicat. Spiritus uero profunda scrutatur & penetrat. Et ut eorum quae de peccato originali scripsimus, summam paucis uerbis indicem subiciamtheses aliquot, uelut ὑecxον superiorum.

13

⁋ Peccatum est adfectus conta legem dei.

14

⁋ Quia filii irae nascimur, fit ut sine spiritudei nascamur.

15

⁋ Quando quidem in homine non est spi ritus dei, nihil nisi carnalia sapit, amat & quaerit.

16

⁋ Hinc est in homine contemptus & igno rantia dei, & quidquid uiciorum psalmus xiii: describit. Dixit insipiens in corde suo non est deus.

17

⁋ Ita fit ut homo per uires naturales nihil possit, nisi peccare.

18

⁋ Non enim tantum pars hominis quam uocant adpetitum sensitiuum est obnoxia adfecti bus peccati.

19

⁋ Quando quidem cor immundum esse scriptura testatur, consequitur omnes uires humanas esse impuras.

20

⁋ Significat enim cor non modo sensitiuum adpetitum, quem sic isti uocant, sed sedem omnium adfectuum, amorum, odiorum, blasphemiae, incredulitatis.

21

⁋ Sicut cor significat omnium humanorum adfectuum sedem, ita & caro omnes naturales hominis uires.

22

⁋ Carnale, quidquid per naturae uires fit, Socratis constantia, enonis moderatio, nihil nisi carnales adfectus sunt.

23

⁋ Semel in Epistola priore ad Corinthios uocauit Paulus Iuxntoν animale rationis opus, ut philosophicas uirtutes.

24

⁋ Atque ibidem palam est damnari peccati To Auxntou.

25

⁋ Alias nunquam non uocat canem quidod in nobis, quantumuis in speciem bonum uideatur, citra spiritus sancti operam fit, ut adparet in cap. octauo ad Romanos, cum inquit non potuisse iustificationem legis impleri per canem. Quis non uidet hic signari camis uocabulo, potissimas hominis uires, quae uidentur hominum iuditio posse legi obtemperare. Idem docet & caput tertium posterioris Epistolae ad Corinth.

26

⁋ Id quod monere uolui ne cui imponerent scholastici, cum distinguunt adpetitum intellectiuum & sensitiuum, tribuuntque sensui prauos adfectus, intellectiuum adpetitum liberant uitio.

27

⁋ Quam sententiam scholasticorum illi scripturae loci quos supra citauimus satis redarguunt. Neque iuuari possunt Origene, ut uideri uolunt, ubi ille de Anima carne & spiritu dissetuit. Quanquam quid ad nos quid Origenes sentiat, cum nos de scripturae, non de Origenis sententia disputemuss

28

⁋ Quod scholastici negant omnia hominum opera peccata esse, caussa fuitque oculos tantum defixerant in externa opera, adeoque in uelatam Mosi faciem, de adfectibus non iudicabant. At deus corda & adfectus iudicat.

29

⁋ Eadem caussa fuit cur finxerint liberum arbitrium, uidebant enim alicubi in operibus externis quandam esse libertatem. Sic enim iudicat caro de externis operibus. Contra spiritus omnia necessario euenire docet iuxta praedestinationem.

30

⁋ In adfectibus nullam esse libertatem experientia docet.

31

⁋ Posteaquam omnia in scripturis ad externa opera referri coeperunt, semel uniuer sa scriptura obscurata est, nec intellectum, quid peccatum, quid gratia, quid lex, quid Euangelium, quid Moses, quid Christus. Et has tenebras plusquam Aegyptias debemus impiae isti & execrabili scholasticorum Theologastrorum philosophiae.

32

⁋ Quae sit illa cognata cordi impuritas, prauitas, nequicia, quam peccatim originale uocamus, deplorantque omns sancti ut non sentiat ratio, palam fiet, cum lex reuelabitur, hoc est, cum aperuerit oculos conscientiae tuae deus, ut infra de lege dicemus.

33

⁋ Debebamus hoc loco etiam de peccati fructibus, hoc est, de uiciorum generibus disputare, Perinde atque in Epistola ad Calatas recensuit fructus canis Apostolus, sed illa per se quisque deprehendet. Christiano satis est scire, omnia naturae opera, omnese uirium humanarum adfectus & connatus esse peccata. Iam quis adfectus omnes queati. recensere? si genera uiciorum ab adfectibus, id quod fieri debet, aestimemus. Alioqui qui uirtutum & uiciorum formas ab externa specie operum aestimarunt, quoties pro uirtutibus uitia, pro uiciis uirtutes prodidere? Proinde relinquemus horum iudicium suo cuiusque spiritui.

PrevBack to TopNext