Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Versus 1

"Parabolae Salomonis." Notandum quod vulgata editio parabolas, quae Hebraice misle, Graece παροιμιας paraemias, id est, proverbia dicit; sed satis convenit. Quae enim parabolae (quia occulta sunt) nuncupantur, etiam proverbia jure vocantur: quia talia sunt, quae saepe in ore colloquentium versari ac memoria debent retineri. Etiam proverbia plerumque tam obscura sunt ut parabolae bene dicantur; unde: "Haec in proverbiis locutus sum vobis", etc. Proverbiorum liber, non ut simplices arbitrantur, patentia habet praecepta, sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur: ita in eis divinus sensus altius est inquirendus. Parabolae Salomonis secundum Hebraicam veritatem translatae ab Eusebio, Hieronymo presbytero petente Chromatio et Heliodoro episcopis; παράβολη Graece, Latine similitudines ; quod vocabulum ideo Salomon huic operi imposuit, ut non juxta litteram intelligamus quae dicit: in quo Dominum parabolice turbis locuturum significat, sicut et nomine suo regno pacifico, regnum Christi et Ecclesiae; de quo: "Multiplicabitur ejus imperium, et regni ejus non erit finis. Super solium David, et super regnum ejus sedebit". Sicut templi constructione et dedicatione, aedificationem Ecclesiae in tempore resurrectionis. Ipse etiam Christus filius David, et rex spiritualis Israel, secundum testimonium turbae, quae occurrit ei cum ramis palmarum et laudibus. Quid autem utilitatis habeant, in titulo monstratur, cum dicitur: "Ad sciendam sapientiam et disciplinam;" id est, quomodo recte credere et vivere oporteat, quemque quo intentionem cordis dirigere.

Versus 3

"Ad intelligenda verba prudentiae." Id est, non solum sapientiam, quam perceperunt, amplectantur, et disciplinae virtutum inserviant, sed etiam verba prudentiae, quibus proficiant, auscultent et solerter intelligant.

Versus 5

"Audiens sapiens, sapientior." Pulchre a sapientia incipit, quia optione sibi data sapientiam petiit et accepit.

"Audiens sapiens, sapientior." Ostendit neminem tam sapientem in hac vita, qui non possit sapientior esse etiam dictis minorum. Audivit regina Saba Salomonem minor majorem, et sapientior rediit. Audivit Moyses socerum multo inferiorem, et sapientior factus est.

"Et intelligens." RAB. in Prov., tom V. " Nemo jactet se de sua scientia, etc., usque ad ad sciendam sapientiam et disciplinam, etc."

Versus 7

"Timor Domini." ID. " Duo sunt timores Domini, etc., usque ad Uterque in futuro cessabit, charitas nunquam excidet."

Versus 8

"Audi, fili mi, disciplinam." ID. " Hactenus proverbialiter, etc., usque ad apud Hebraeos enim spiritus, qui gratiam praestat, genere feminino dicitur."

Versus 9

"Addatur gratia." " His qui legem Domini servabant, etc., usque ad pro gratia rectae operationis."

"Et torques collo tuo," etc. Fulgor perfectae operationis, quae praedicationem (quae per collum procedit,) confirmet indeficienti virtutum connexione.

Versus 10

"Fili mi." Affectu patris alloquitur filium, blandiens, ne acquiescat peccatoribus.

Versus 11

"Insidiemur." RAB. "Vel generaliter de latronibus, qui innocentibus insidias parant. Vel specialiter de illis qui vitae auctorem neci tradiderunt."

STRAB. " Cum generaliter ad omnes qui sanguini insidiantur hoc pertineat, etc., usque ad et se potius praesumendo perimunt."

"Insontem frustra." Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.

Versus 12

"Deglutiamus eum, sicut infernus viventem." Exstinguamus memoriam virtutum et doctrinae illius, ut etiam inter nos vixisse non memoretur.

Versus 13

"Omnem pretiosam substantiam reperiemus." Homines, scilicet, quos Christo adhaerentes videbant, quos putabant ab ejus amore et comitatu secernere si eum occiderent, et spoliis talium domos suas replere, id est, eorum animabus sua conventicula.

Versus 14

"Sortem mitte nobiscum." De latronibus generaliter patet, quia sociis, quos conquirunt, praedae portionem promittunt; sed et Christi persecutores, quoscunque sibi poterant, adjungebant, quos eum sequi videbant, extra synagogam faciebant, id est, sua communione privabant.

Versus 16

"Ad malum currunt." Non solum quod facturi, sed quod pro factis passuri. Nam quanto ad facinus implendum properant, tanto ad poenam pro facinore tolerandam propinquant.

Versus 17

"Frustra." RAB. " Caetera de insidiatoribus Christi specialiter, etc., usque ad in pauperibus enim nihil habet causae."

Versus 20

"Sapientia." Hucusque persecutiones, quas Christo Judaei intulere; hinc ea, quae per apostolos persecutoribus eisdem post passionem loquitur.

"Sapientia," id est Christus, loquitur "foris," id est in luce palam, ut relicta infantia sint parvuli malitia.

RAB. " Sapientia quippe Dei Christus est, etc., usque ad cuiquam dicerent."

"Foris." ID. " Aperte, post resurrectionem, etc., usque ad: "in platea vocem ejus.""

"In plateis dat vocem suam," etc. Quae ante paucos docuerat, manifeste replicabat, unde: "Quae dico vobis in tenebris, dicite in lucem."

Versus 21

"In capite turbarum clàmitat," etc. ID. "Quia etiam principibus, qui ei praevaluisse, ut crucifigeretur, videbantur, reatum homicidii, quod perpetrarant, palam reducebat ad memoriam, eosque ad poenitentiae remedium vocabat."

"In foribus portarum urbis." ID. " Urbs Domini, Ecclesia ex utroque populo adunata, etc., usque ad gratiam suam revocabat; ita ut, sicut Lucas ait: "Multa turba sacerdotum obediret fidei"."

Versus 22

"Usquequo. Jam" Christum in carne vidistis miracula facientem, quem sprevistis: modo vel resuscitatum a morte diligite, et dimittet quod peccastis.

"Parvuli." RAB. " Parvuli dicuntur sensu tardiores, etc., usque ad quae filius ipse veniens perfectis sensu contulit?"

Versus 23

"Convertimini." Sapientia hortatur converti ad Deum, et profert spiritum.

"Ad correctionem." Per apostolos Judaeos corripit, et vel post ascensionem et resurrectionem monet converti.

Versus 26

"Ego quoque." ID. " Similiter in psalmo, etc., usque ad quasi nihil contemnerent."

Versus 27

"Cum irruerit repentina calamitas." Obsidionem Jerusalem subitam et expugnationem totius provinciae a Romanis factam dicit. De qua, "Videns civitatem flevit super eam".

"Quando venerit super vos." RAB. " Potest haec tota correctio sapientiae, etc., usque ad quod enim sequitur,"

Versus 28

"Mane consurgent et non invenient me," tempus judicii significat, quo alii in vitam, alii in opprobrium resurgent sempiternum.

"Invocabunt." Non leguntur Judaei in obsidione Dominum invocasse; etsi qui invocaverunt, quia vere non poenituerunt, exauditi non sunt.

Versus 29

"Exosam habuerunt." Justus econtra "Iniquos," inquit, "odio habui, et legem tuam dilexi."

Versus 31

"Comedent igitur." ID. "Quia vias meas ingredi noluerunt, etc., "usque ad et bene tibi erit.""

"Suisque consiliis saturabuntur." " Quibus dicebant, etc., usque ad potest accipi."

Versus 32

"Aversio." Aversio et prosperitas perdit, cum a timore conditoris aversus animus, ira ejusdem conditoris in his, quae peccat, nihil sustinere videtur adversi. Sed ut Job ait: "Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt."

"Parvulorum." " Sensu, unde supra, etc., usque ad sed quia avertunt, se interficiunt."

Versus 33

"Qui autem me audierit, absque terrore requiescet," etc. " Potest in hac vita intelligi, et in futura, etc., usque ad resurrectionis quiescet."

PrevBack to TopNext