On this page
Caput 2
Caput 2
Versus 6
"Quia Dominus dat." Respicit hic versiculus ab hoc quod supra dixerat: "Si enim sapientiam invocaveris," etc.
"Ex ore." Aeterna filii nativitate, de qua alibi: "Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam". Vel, os Domini in sanctis, unde: "Os Domini locutum est." Et ex ore ejus scientia nascitur et prudentia, dum Dominus os humanum sanctificat, et suum facit, ut scienter et prudenter loquatur.