"Impius cum in profundum venerit," etc. Qui longis peccatorum tenebris involutus semel de luce desperat, ex desperatione sibi peccandi frena relaxat; sed opprobrium futurae damnationis nulla ratione evadit, quem nulla divini timoris memoria cohibuit.
Versus 4
"Aqua profunda." Quia Dominus et apostoli palam utriusque Testamenti sacramenta mundo reserabant, de quibus subdit: "Et torrens redundans fons sapientiae." Aqua profunda, id est, verba sapientium lavant mentes et rigant, ne peccatorum sorde deformes remaneant aut ariditate deficiant.
Versus 9
"Qui mollis et dissolutus." Qui enim coepta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiae manum destruentis imitatur.
Versus 11
"Substantia divitis urbs roboris ejus." " Substantia terrena, etc., usque ad quasi inexpugnabili muro cunctas hostium arcet insidias."
Versus 13
"Qui prius respondet quam audiat." Qui prius magister esse desiderat, quam discat, stultitiae noxam non declinat. Qui judicare proximorum facta, prius quam utriusque plene causam noverit, inordinate festinat, se dignum confusione monstrat.
Versus 14
"Spiritus viri sustentat imbecillitatem." " Et ipse autem vir, etc., usque ad mentis fortitudine sustentat."
"Spiritum vero ad irascendum." Dicit enim saepe iratus ea quae placatus, quia dixit, poeniteat, et plerumque an dixerit, ignoret: cujus tamen vesania per sapientium modestiam facillime suffertur atque sopitur.
Versus 16
"Donum hominis." " Donum charitatis, etc., usque ad ac sibi libenter obtemperare faceret."
Versus 17
"Justus prior." " Omnis qui vere justus est, etc., usque ad ejus humilitatem digna mercede remunerat."
Versus 19
"Frater qui adjuvatur." " Cum populus Judaeorum et gentium, etc., usque ad ab infidelium incursione defendunt."
Versus 23
"Cum obsecrationibus loquetur pauper." Humiles spiritu humiliter Dominum adorant, ut Publicanus: superbi sua merita jactant, ut Pharisaeus.
Versus 24
"Vir amabilis." Gentilis conversus magis amatur a Domino, quam Judaeus infidelis perdurans, de quo secundum carnem natus est. Potest et de apostolis, de Judaea natis, intelligi; quia magis amarent credentes ex gentibus, quam suae gentis incredulos.