"Melior est buccella." Melius est parva bona eum charitate facere, sine scientia praedicandi (hoc est enim siccam buccellam esse) quam magis effulgere virtutibus, cum admistione discordiae.
Versus 6
"Corona senum," etc. Senes, patriarchae, prophetae, qui a filiis filiorum, id est successoribus apostolorum, divina laude celebrantur: et gloria est praedicatorum Novi Testamenti, qui veterum patrum filii esse meruerunt.
Versus 8
"Gemma gratissima." " Qui praemia futura fideliter exspectat, etc., usque ad prudenter intelligens, "Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum"."
Versus 12
"Expedit magis ursae," etc. " Facilius erat sanctis doctoribus furori gentilitatis occurrere, etc., usque ad, et hoc saepe facilius fit, quam haereticum ad fidem rectam revocare, vel catholicum prave agentem ad bonum opus reducere."
Versus 13
"Qui." " Aquam dimittere, etc., usque ad unde contra: "Qui imponit stulto silentium, iras mitigat.""
Versus 16
"Quid prodest." " Quid prodest populo Judaeorum infideli, etc., usque ad cum sapientiam piae actionis habere neglexerit?"
Versus 17
"Omni tempore." Qui Deum vere amat, omni tempore ejus custodit amorem; neque in angustia passionis deserit, quem in pacis tranquillitate confessus est.
Versus 18
"Homo stultus plaudet manibus." Stultus est, qui cum fratris sui animam suscipiat regendam, de suis gloriatur actibus, et non potius ei humili compassione quidquid potest auxilii salutaris impendit.
"Animus gaudens." " Qui interna sancti Spiritus consolatione laetatur, etc., usque ad gloriam dilectionis amisit."
Versus 24
"In facie prudentis." " In facie Christi lucebat sapientia Deitatis, etc., usque ad tota intentione perquirunt."
Versus 26
"Non est bonum damnum inferre justo." Et de ipso judice ac principe saeculorum qui pro nostri salute percuti voluit, accipi potest, et de omnibus rectoribus Ecclesiae, qui vel facultatibus nudati ab impiis, vel ipsa sunt morte consumpti.