"Aestate." Regnum Dei aestati comparatur, quia nunc moeroris nostri nubila transient, et vitae dies aeterni solis claritate fulgebunt.
Versus 7
"Beatos post se filios relinquet." Non ad litteram, sed exempla ejus sequentes. Unde omnes electi, filii Abrahae quibus non praesens, sed futura beatitudo promittitur, unde, "Rex qui sedit."
Versus 8
"Rex qui sedit in solio judicii." " Etsi in hac vita electi mala patiantur reproborum, etc., usque ad digna factis recipit."
Versus 9
"Qui potest dicere." " Non dicit, quis habet, etc., usque ad proximorum quasi vilia despiciunt, subdit:"
Versus 10
"Pondus et pondus." " Diversum pondus, etc., usque ad quibus indiciis judicium nostri dirigere debeamus."
Versus 11
"Ex studiis suis intelligitur." " Quemcunque enim virtutibus cum modestia continentiae, etc., usque ad sicut e contra: "Amicus stultorum similis efficitur.""
Versus 12
"Dominus fecit utrumque." " Nemo ad praedicandum idoneus fratrem simplicem despiciat,etc., usque ad dans unicuique secundum mensuram donationis suae."
Versus 14
"Malum est." Qui aeterna praemia in coelis praeparare desiderat, malum est, quod in praesenti debet sustinere, ut cum recesserit de mundo, glorietur, aperte prospiciens, quia "non sunt condignae passiones hujus temporis," etc.
Versus 15
"Est aurum et multitudo." " Haec est gloriatio sapientis emptoris, etc., usque ad et vasis esse assimilanda pretiosis."
Versus 17
"Suavis est homini panis mendacii," etc. " In quocunque membro quis amplius peccaverit, etc., usque ad quae in verbis superfluis in epulando defluxerat."
Versus 21
"Haereditas." " Qui per avaritiae nequitiam in hac vita multiplicari appetunt, etc., usque ad abominatio est apud Deum."
Versus 23
"Abominatio est apud Deum pondus et pondus, statera dolosa," etc. " Duplex pondus et stateram dolosam habet in corde suo, etc., usque ad vel animam suam Deo in baptismo consecratam."
Versus 25
"Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare." " Si peccatum est cuilibet nocere, etc., usque ad et eos qui, ut sua vota compleant, sanctos persequuntur, damnatio manet aeterna. Ideo subdit:"
Versus 26
"Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem." " Mos fuit antiquis, etc., usque ad cui rotae est contraria "corona vitae quam repromittit Deus diligentibus se.""
Versus 30
"Livor vulneris." " Cum enim extra percutimur, etc., usque ad quia sicut venter escas, ita mens pertractando excoquit curas."