On this page
Caput 21
Caput 21
Versus 1
"Sicut divisiones." Omnium hominum, non solum regis cor, in manu Domini, quia "in manu ejus sunt omnes fines terrae." Sed regem, sanctum quemque vocat, qui vitiorum bella in se vincere, virgulta malitiae novit exstirpare. Sicut enim Dominus aquarum divisionibus, terrarum fines simul et aeris implet, tegit quoque aquis superiora coelorum, "Ita cor regis quocunque voluerit" inclinat, quia sicut divisiones gratiarum secundum voluntatem suam, et angelis et hominibus tribuit; ita corda sanctorum quibuscunque voluerit digna donationibus reddit. Et taceat Pelagianus, quia absque gratia Dei nullus est locus saluti.