Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 24

Caput 24

Versus 1

"Ne aemuleris." Ne desideres imitari quos praedictis vitiis videris implicari; sed sapientiae operam dare curato, unde subdit: "Sapientia aedificabitur domus."

Versus 5

"Vir sapiens." Non omnis fortis sapiens, sed e converso: quia etsi corpore debilis est, si adsit sapientia, omnino fortis, adversarii, id est diaboli, certamina vincit.

Versus 7

"Excelsa stulto." Non potest stultus ad sapientiam ascendere, quia in infimis vitiorum jacet; quia etsi in praesenti se aliquid sapere putat, in porta, id est in exitu hujus vitae, nihil fuisse inveniet.

Versus 8

"Qui cogitat." Aperit, quem stultum dicat: non ingenio tardum, sed eum qui vel cogitando peccat.

Versus 10

"Si desperaveris." Nihil exsecrabilius desperatione: quam qui habuerit, et in generalibus hujus vitae laboribus, et quod pejus est, in fidei certamine, constantiam perdit.

Versus 11

"Erue eos." " Erue eos qui ab haereticis decipiuntur, etc., usque ad si algore perituros, victu, veste recrea."

Versus 13

"Comede, fili mi." " Melli et favo comparat doctrinam sapientiae, etc., usque ad et mora percipitur."

Versus 15

"Ne insidieris." " Ne quaeras occasionem, etc., usque ad unde subjungit:"

Versus 16

"Septies enim cadet." " Justus dicitur, et cadere, etc., usque ad sic peccato assentiunt ut non poeniteant."

Versus 17

"Cum ceciderit inimicus tuus." " Supra justo insidias vetuit, etc., usque ad ne te cadente in peccato, ille resipiscens sanetur."

Versus 21

"Time Dominum, fili mi." Potest per Dominum et regem, Pater et Filius intelligi, qui eodem divinitatis honore colendi sunt: "Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum," etc..

"Cum detractoribus." " Cum illis scilicet, etc., usque ad et auscultantium illis auditorum."

Versus 23

"Haec quoque sapientibus." " Quando reprobus quis repentino interitu rapitur a saeculo, etc., usque ad vel timore nunquam a via veritatis recedatur."

Versus 26

"Labia deosculabitur." " Osculum pacis et amoris signum est, etc., usque ad in melius conversos."

Versus 27

"Praepara." " Praeparato opere agrum diligenter exercere, etc., usque ad intus tota virtutum fabrica fame boni crescente destruatur."

Versus 30

"Per agrum hominis pigri transivi," etc. " Per agrum vineamque pigri ac stulti transire, etc., usque ad vel diaboli persuasione quisque negligens perdit."

PrevBack to TopNext