Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 23

Caput 23

Versus 1

"Quando sederis." " Allegorice legendum est, etc., usque ad unde bene subjungit:"

Versus 3

"Ne desideres," hoc est, ne desideres ejus auscultare sermonibus, qui dulcedine mendacii auditores fallit.

Versus 4

"Pone modum." De quo supra: Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres, scilicet terminos fidei, et veritatis datae a patribus.

Versus 6

"Ne comedas," id est, ne de Scripturis cum haeretico loquaris, qui invidet humanae saluti, malens decipere quam corrigi; quoniam sicut hariolus et conjectator somniorum, aestimat, quae ignorat; ita haereticus, quae non intelligit in Scripturis, ut libet interpretatur?

"Comede," etc. Securus, inquit, disce, quae dico, et age quae doceo; cum in his, quae docet, ipse fidem certam non habeat, sciens se finxisse, quae docet.

Versus 8

"Cibos quos comederas." Sensus perversos, quos ab haereticis didiceras necesse est, ut vel per poenitentiam corrigendus deseras, vel pro his post mortem poenas sustineas, perdasque sermones confessionis, quibus eis praedicantibus humiliter favendum esse putaveras.

Versus 9

"In auribus. Nolite sanctum dare canibus, neque mittas margaritas ante porcos." Sicut admonuit, ne haereticorum doctrinis auscultares: ita nunc, ne amore vanae gloriae seductus immundis hominibus passim arcana veritatis ingeras.

Versus 10

"Ne attingas," etc. " Propinquum parvulorum et pupillorum Dominum appellat, etc., usque ad qui conversationem eorum bonam inquietando laeserit, judicium Domini non evadit."

Versus 17

"Non aemuletur cor tuum peccatores." " Si tota die, etc., usque ad unde in Apocalypsi: "Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae"."

Versus 20

"Noli esse in conviviis peccatorum." Carnes ad vescendum conferre, est in collocutione derogationis vicissim vitia proximorum dicere: de quorum poena mox subditur: "Quia vacant potibus," etc.

Versus 21

"Dantes symbola consumentur." " Symbolum, collatio, etc., usque ad detractionis suae languor occupavit."

Versus 29

"Cui vae, cujus." " Quaerit disputando, etc., usque ad de quo Judaeis: "Vos ex patre diabolo estis"."

"Cui rixae? cui foveae? Rixae," " quia concordiam non servat, etc., usque ad et saepissime in foveam incidit, de qua: "Fovea enim profunda est meretrix," etc."

"Cui sine causa vulnera?" quia multi nimis potati vulnera per tumorem acceperunt, quae nulla ferri causa pertulerunt.

"Cui suffossio oculorum?" quia immoderatus haustus vini, et exterioris et interioris visus ingerit caecitatem.

Versus 30

"Nonne his." Non vetat bibere vinum ad necessitatem, sed morari extra tempus et utilitatem in vino, et evacuandis certare calicibus, unde Isaias: "Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem".

Versus 33

"Oculi tui videbunt." Pene naturale vitium est, post vina in corde mulierem concupiscere, comitante etiam turpitudine verborum.

Versus 34

"Et eris sicut dormiens." " In medio mari dormiunt, etc., usque ad studium sollicitudinis perdit."

Versus 35

;

"Verberaverunt me." " Vox percussi est et dormientis, etc., usque ad ut semper voluptatibus debrietur."

PrevBack to TopNext