Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 26

Caput 26

Versus 1

"Quomodo nix in aestate." " Nix in aestate et pluviae in messe, etc., usque ad quod Arianae tempestatis calamitas probavit."

Versus 2

"Nam sicut avis." " Verba comparat avibus, etc., usque ad de quibus: "Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis"."

Versus 4

"Non respondeas . . . Responde stulto juxta stultitiam." Non sunt contraria; utrumque enim pro tempore et personarum diversitate concordat; dum et stultus contemnit, quia non recipit sapientiam: et stulta superbia a sua dejicitur stultitia, unde: "Factus sum insipiens, vos me coegistis".

Versus 6

"Claudus pedibus." Potest sapiens stultum mittere nesciens, nec tamen sapientiae suae gloriam perdit: quia de ignoto, bonum quod audierat, credit. Sed et qui haereticum sciens mittit ad praedicandum, claudus est pedibus: "Et iniquitatem bibens;" quia et operis boni foris incessum amisit, et interiora sui sensus haustu stultitiae debriat.

Versus 9

"Quomodo si spina nascatur." " Spina nascitur in manu temulenti, etc., usque ad aut vituperationem quaerit aliorum."

Versus 11

"Sicut canis." " Canis vomens cibum quo pectus ejus premebatur, abjicit, etc., usque ad quam post confessionem, dum appetunt, resumunt."

Versus 12

"Vidisti hominem." In judicium ergo in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident, caeci fiant.

Versus 13

"Dicit piger." " Multi cum verba exhortationis audiunt, etc., usque ad in suis jacere pravitatibus non desistunt."

Versus 16

"Sapientior," etc. " Septem viri loquentes sententias, etc., usque ad et multos perfecisse monstraverunt."

Versus 17

"Sicut qui apprehendit." Noli verbis contendere, ad nihilum utile est nisi ad subversionem audientium. Quicunque simplex sensu est et duobus inter se jurgantibus, mordaci sermone capta ejus aure, cito incipit quasi canis latrare et contentiones generare, sed sapiens omnino vitat.

PrevBack to TopNext