Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 27

Caput 27

Versus 1

"Ne glorieris." Ne securus sis aliquando de futuro; quia etsi hodie servis Domino qualis esse in futurum possis, quomodo viam finire, prorsus videre non vales. "Beatus homo qui semper est pavidus."

Versus 3

"Grave est saxum." " Grave est, etc., usque ad ita mentis quoque motus examinant et castigant."

"Ira stulti utroque gravior," etc. " De quo supra, etc., usque ad et furori frena laxat."

Versus 5

"Melior est manifesta correctio." " Amor absconditus, illicitus, etc., usque ad quam studio similiter peccandi clam diligere."

Versus 7

"Anima saturata calcabit favum," etc. " Anima divitum, etc., usque ad mortem ipsam pro Domino pati dulce habet."

Versus 8

"Sicut avis transmigrans." " Sicut avis ova, etc., usque ad ne a bono, quod faciebas, desistas."

Versus 10

"Melior est vicinus." Melior est tibi, etc., "usque ad, in Jericho, et incidit," etc

Versus 14

"Qui benedicit proximo," id est, qui favore superfluae laudis eum extollit, vel malis favendo, vel bona plus aequo laudando. Sed hic maledicenti assimilatur; quia vel in malo opere laudando confidentiam tribuit, vel in bono opere simplicitatem puri cordis minuit, ut quod superni amoris causa incoeperat, humano favore finiat.

Versus 17

"Ferrum ferro." Bona consolatio consilium sapientum: qui dum se invicem consolando instruunt, ferrum ferro acuitur.

Versus 20

"Infernus." " Inferni tormenta non replentur, etc., usque ad si naturam haberent sine fine vivendi."

Versus 23

"Diligenter." " Pastori Ecclesiae dicitur, etc., usque ad si tuo tempore bene paveris."

Versus 25

"Aperta sunt prata." " Aperta sunt modo pascua sacramentorum coelestium, etc., usque ad ad spirituale subsidium data."

Versus 26

"Agni sunt ad vestimentum." Agnorum velleribus vestieris, dum bonis discipulorum obedientium moribus pastor ipse profeceris, eorumque laudabilia facta cernens, et in ornatu virtutum, et in calore dilectionis ipse gloriosus exstiteris. Haedis agrum comparas, dum peccatores ad poenitentiam vocando, sublimiorem tibi in terra viventium locum acquiris.

Versus 27

"Sufficiat tibi lac caprarum." " Tanta instantia pecus commissum pasce, etc., usque ad haedi pro pretio sanctorum, quibus nocuerant, ignibus tradentur."

PrevBack to TopNext