"Verba congregantis." Huc usque parabolae Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Juda. Hinc rursus verba Salomonis, quod perpenditur ab ipso nomine quo Graece ἐκκλησιαστής, latine congregans; Ecclesia enim convocatio.
"Visio quam." Visio quam locutus est, quia quod vidit apud Deum secretiora contemplando patefecit hominibus. Quisquis enim Spiritu Dei confortatus est, quae sequuntur humili corde dicit, "stultissimus sum virorum," etc.
Versus 2
"Stultissimus. Filii hujus saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua". Et Apostolus: "Si quis videtur esse sapiens in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens".
Versus 3
"Non didici" ab homine, sed, donante Deo, ut sanctorum scientiam noscam. Et Apostolus: "Nos stulti propter Christum:" iterum ait, "Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Sapientiam vero non hominum," scilicet neque principum hujus saeculi, qui destruuntur.
Versus 4
"Quis ascendit in coelum." Filius Dei post resurrectionem, et nostrae resurrectionis tempore descensurus est ad judicium.
"Quis continuit." Omnis spiritus, angelorum, hominum, animalium et procellarum, ne deficiat, Dei potentia continetur.
"Quis suscitavit omnes." Et nunc omnia, quae per orbem vivunt et crescunt, homines, animantia, germina, Deus, ut sua vita subsistant, excitat: et in die judicii genus humanum a quatuor ventis a morte excitabit.
"Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus," Dei patris et filii nomen dicit: cujus mysterium saecularis scientia naturaliter scire non potuit, quamvis esse Deum, qui omnia fecerit, per facta intelligere possit.
"Si nosti:" tu scilicet, qui tuam sapientiam jactans, nostrae fidei mysteria stultitiam vocas.
Versus 5
"Omnis sermo." " Proprietatem Graeci nominis, etc., usque ad vera enim omnia et ignita."
"Clypeus est," id est protector omnium sperantium in se. Clypeus contra hostium insidias et omnia adversa.
Versus 7
"Duo rogavi te." " Haec adhuc vir, etc., usque ad in oblivionem decidat aeternorum."
Versus 11
"Generatio quae patri." " Superius vitae puritatem, etc., usque ad si natus est, fuit tempus quando non fuit filius."
Versus 14
"Generatio quae pro dentibus gladios habet." Haec est, quae suam perfidiam aliis immittere conatur; et sicut corpora gladiis, ita audientium animas veneno allocutionis occidit.
Versus 15
"Sanguisugae duae sunt filiae." Diabolus, qui siti peccata suadendi perpetuo ardet;
"Duae filiae," quae ejus imitantur ardorem, luxuria et philargyria. Nam luxuriae, quo liberius frena laxantur, eo noxius delectatur; et "Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit."
"Tria sunt insaturabilia." Infernus nunquam redundat; meretrix habet similia. Corpus non satiatur deliciis, et avarus non dicit, sufficit; alii infernum dicunt diabolum, qui non satiatur seductione humana.
Versus 16
"Os vulvae, et terra quae non satiatur aqua," ut supra ignem, incendium gehennae, qui nunquam desinit.
Versus 17
"Oculum qui subsannat." " Qui divina judicia reprehendunt, etc., usque ad qui peccati nigredinem humiliter confitentur."
"Filii aquilae:" quia per gratiam ejus sunt renati, qui in carne ad coelum transvolavit, qui alibi filii sponsi dicuntur.
Versus 18
"Tria sunt mihi difficilia." " Ita est ad litteram, etc., usque ad difficile est scire quot cogitationibus juvenis agitur, qui viam veritatis deservit."
Versus 20
"Talis est et via mulieris adulterae." Adultera quoque mens ut ea quae commemoravit, semper vaga est, quae ubi celare peccata poterit, negat se aliquid patrasse mali.
Versus 24
"Quatuor:" scilicet minores videntur justi in terra, quam reprobi, id est abjectiores; sed tamen sapientiores sunt sapientibus mundi, quia aeterna quaerunt, et pro his pati desiderant.
Versus 25
"Formicae populus infirmus." " Et Ecclesiae populus, etc., usque ad quibus vivat in aeternum."
Versus 26
"Lepusculus," " alii choerogryllus, etc., usque ad sed hic quidam pro lepusculo hericium habent."
HIERON. "Habent enim Hebraea verbum "saphan,"quod murem et choerogyllum et leporem et hericium interpretantur."
"Lepusculus," etc. Haec est plebs Ecclesiae, quae invalida, quia injurias suas ulcisci non quaerit, et quia non suis viribus, sed in Dei auxilio sperare salutem didicit, quod est cubile habere in petra, unde dicit cum Psalmista: "Esto mihi in lapidem fortissimum, in domum munitam, ut salves me, quia petra mea et munitio mea es tu."
Versus 27
"Regem locusta." " Locusta, etc., usque ad tamen instanter in suis locis Christo militare, et germina carnalium consuevit absumere voluptatum."
Versus 28
"Stellio manibus." " Stellio alas non habet, etc., usque ad obtinenda aeterni regni moenia virtus operationis levat."
Versus 29
"Tria sunt quae gradiuntur." " Non nos moveat, etc., usque ad quia in fallacia sua ad tempus Antichristus prosperatur."
Versus 31
"Gallus," scilicet praedicatores, inter hujus saeculi tenebras verum mane nuntiantes.
"Et aries." Primus ordo sacerdotum, etc., "usque ad postquam elevatus est in sublime."
Versus 33
"Qui autem" " ubera fortiter premit, etc., usque ad quia carnale efficitur hoc quod nimia discussione sentitur."
"Et qui provocat iras, producit." " Quid prior parabola ad litteram significet, aperit, etc., usque ad elicit sanguinem."