Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 29

Caput 29

Versus 1

"Homo qui blandis," etc. Qui fictis sermonibus proximum laudat, parat ei insidias, quibus in periculum verbi aut operis securior incidat. Sed videamus qui capiatur, cui fit, aut qui facit. Sequitur:

Versus 6

"Peccantem virum." " Non ergo justo laqueus peccantium, etc., usque ad nam qui fodit foveam proximo suo, incidet in eam."

Versus 9

"Vir sapiens." " Doctor fidelis et sapiens, etc., usque ad non auditur a stulto."

Versus 11

"Totum spiritum suum." " Impatientia impellente totus spiritus foras prorumpit, etc., usque ad sapiens autem paulatim eam maturitate consilii extenuat et expellit."

Versus 13

"Pauper et creditor obviaverunt." " Pauper, etc., usque ad unde, "sine me nihil potestis facere.""

Versus 18

"Cum prophetia." Cum sacerdotis eruditio cessaverit, solvetur continuo disciplina divinae legis: qua populus ad beatitudinis praemia pertingere debuerat.

Versus 20

"Vidisti hominem." Grave quidem vitium stultitiae, sed non levius verbositatis: nam saepe contingit, ut idiota aliquis citius verba correptionis accipiat, quam qui sua (quae novit, vel nosse putat) magis jactat, quam aliorum monita audiat.

Versus 21

"Qui delicate a pueritia sua." Alia translatio pulchre: "Qui deliciatur a pueritia sua, servus erit: novissime autem contristabitur." Sero enim malorum poenitet, qui in tenera aetate noluit.

Versus 22

"Vir iracundus." Janua omnium vitiorum iracundia: qua clausa, virtutibus intrinsecus dabitur quies, aperta, ad omne facinus armabitur animus.

Versus 24

"Qui cum fure participat, odit animam suam." Non solum a peccato, sed etiam a consensu abstinere docet sapientia: ne audiat a districto judice: "Si videbas furem, currebas cum eo," etc. Non enim fur solum, sed et ille reus tenetur, qui furti conscius, quaerente possessore non indicat. Et ne metu personae potentioris se excuset, addit: "Qui timet Dominum," etc.

PrevBack to TopNext