Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 102

Psalmus 102

Versus 2

"Benedic, anima." AUG. "Post preces pauperis praeconia gaudentis. Omnes qui in Christo quasi unus homo sunt, qui excitat et hortatur animam suam, ut benedicat Dominum, volens diffinire cur benedicendus, ne quis ad hoc piger inveniatur. Clama voce, si est homo qui audiat; sine voce, si non est qui audiat homo, quia audit Deus."

CASS. "Per sua beneficia hortatur benedicere Deum."

AUG. "Propheta in persona generalis justi loquens, secundum superiorem vim animae, id est rationem, exhortatur animam ad benedicendum, dicens: "Noli oblivisci."Non sit ante oculos delectatio peccati, sed damnatio et remissio Dei: cogita omnia mala tua, quia quot ea, tot bonae retributiones Dei."

"Retributiones." Non tributiones. Tribuit homo mala pro bonis, et retribuit ei Deus bona pro malis. Tribuit, cum me fecit, retribuit cum justificat.

Versus 3

"Qui propitiatur." AUG. "Hoc agit in baptismi sacramento."

"Qui sanat omnes infirmitates tuas." Hoc agit in vita fidelis hominis, dum concupiscit caro adversus spiritum, ut si quae nolumus faciamus; qui languores vetustatis de die in diem crescente novitate sanantur ex fide, quae per dilectionem operatur.

Versus 4

"Qui redimit, de corruptione vitam tuam." Hoc fit in ultima resurrectione mortuorum.

"Qui coronat," etc. Hoc fit judicio, ubi cum rex sederit in throno, redditurus unicuique secundum opera ejus, quis gloriabitur se habere gloriosum cor et mundum a peccato? Ideo necessarium fuit commemorare illic misericordiam et miserationes, ubi viderentur sic reddi debita, ut nullus esset locus misericordiae.

Versus 5

"Ut aquilae juventus tua." AUG. " Similitudo tanta data est, etc., usque ad quibus vetustas clausit os, oblitis manducare panem nostrum."

Versus 6

"Faciens." AUG. "Secunda pars, ubi monet benedicere per eas quae antiquis facta sunt, et posteris fiunt."

"Misericordias." " Quas consequentur, qui inimicos diligunt, etc., usque ad post "misericordiam" enim subdit de judicio, dicens, "Et judicium.""

Versus 7

"Moysi." AUG. " Per Moysenomnes sanctos, etc., usque ad per quem legem dedit, ut abundaret delictum."

Versus 11

"Quoniam." ID. "Coelum undique circa terram unde etiam peccantibus lux, aer, spiritus, pluvia, unde fructus: sine coelo desinit terra, sic protectio Dei super timentes."

Versus 12

"Quantum distat," etc. ID. "Quando peccatum remittitur, occidunt peccata, gratia oritur, peccata in occasu, avertere ergo ab occasu peccatorum, et tende ad ortum gratiae, et surgis."

Versus 14

"Recordatus est," etc. ID. "Vel secundum aliam litteram: "Memento, quoniam pulvis sumus."Quasi diceret: "Cognovit figmentum,"id est infirmitatem nostram: quod figmentum conversus ad Deum dicit: "Memento quia pulvis sumus,"id est perseveret erga nos tua misericordia, ne obliviscamur gratiae tuae. Vel, "Homo sicut fenum,"etc. Homo enim sicut "flos egreditur,"etc., "usque ad Misericordia Domini. Efflorebit" CASS.Id est, ad plus sic florebit vel efflorebit, id est deflorebit. Et sic est intentivum, vel privativum."

Versus 16

"Quoniam spiritus pertransivit in illo. Et non subsistet."

Versus 17

"Et justitia." AUG. "Misericordia et justitia retributio est. Dicit, "super filios filiorum;"multi justi non habent filios, nedum filios filiorum, sed "filii"sunt opera;"

"filii filiorum" merces operum.

Versus 19

"Dominus in coelo paravit sedem suam." CASS. "Praedicat judicium futurum, ne peccantes insolescant; quasi, et debes esse memor ut facias quia Dominus in coelo."

Versus 20

"Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes." ID. "Tertio monet coelestes et omnes alias creaturas benedicere."

"Benedicite Domino," etc. Agratulando dicit, non imperando, vel monendo.

Versus 21

"Ministri ejus." AUG. " Vos benedicite, etc., usque ad ut quod habet in ore ostendat in opere."

PrevBack to TopNext