"Psalmus David." CASS. "Item benedicere Deum monet, primo per coelum et terram et ornatum eorum."
AUG. " Etsi vere hic omnia ad litteram possunt religiose accipi, etc., usque ad in omnibus spiritualis sensus quaerendus est."
"Benedic, anima mea, Domino," etc., "magnificatus." In notitia, qui semper magnus natura, qui non potes crescere vel minui, quia perfectus es;
"Confessionem," id est undique habes creaturas, quae te confitentur, et quae sunt decorae et luminosae. Vel, decor in essentia Dei, et lux undique.
CASS. "Vel incarnationem significat, per quam confessio et decus supernae majestatis innotuit, et homines eum confessi sunt, qui sunt lumen cognitione."
AUG. " Confessionem induisti, id est Ecclesiam, etc., usque ad et vestis sine macula et ruga."
Versus 2
"Extendens coelum sic." CASS. "Quae confitentur? coelum, terra, mare, cum omni ornatu suo de quibus singulis subsequenter."
AUG. "Extendens coelum sicut." " Ad litteram, coelum, quasi tectum, etc., usque ad post in fine ut liber Scriptura plicabitur."
Versus 3
"Qui tegis." ID. " Ad litteram sunt aquae, etc., usque ad cujus superiora sunt duo praecepta charitatis. Vel qui "tegis aquis," id est, spirituali sensu, superficiem Scripturae, vel donis spiritualibus eorum munis charitatem, ne quid eos separare possit."
"Super pennas ventorum," etc. " Ventus est motus aeris, etc., usque ad sed charitatem omnium superat charitas Christi."
Versus 4
"Ignem urentem." CASS. "Id est seraphim, qui sunt superior ordo, facis ministros tuos, unde in Isaia: "Volavit ad me unus de seraphim"qui sunt superior ordo."
Versus 5
"Qui fundasti terram super stabilitatem suam." ID. "Ideo Spiritus sanctus in hoc psalmo difficilia dicit secundum litteram, ut quaeramus spiritualia."
Versus 7
"A voce tonitrui." ID. "Per terribiles ventos siccabuntur aquae; mali comminatione judicii timebunt."
Versus 8
"Ascendunt." AUG. " Mali, ut montes, etc., usque ad ut liceat Ecclesiae libere praedicare CASS. Superbos permittit Deus, etc., usque ad ut jam mundum non occupent."
Versus 10
"In convallibus." AUG. "De humilibus subditis gratiae et si sunt montes spirituali altitudine, fluunt fontes Spiritus sancti, qui super humilem quiescit."
"Inter medium." ID. " Id est inter medium, etc., usque ad et hic talis mons non est audiendus."
Versus 11
"Potabunt omnes." ID. " Omnes fuerunt in disco Petri ter submisso, etc., usque ad ut Ecclesia congregetur."
"Onagri." ID. " Sylvestres asini magni indomiti, etc., usque ad vel superbi Judaei different bibere in tempus ultimum."
Versus 12
"Super ea volucres coeli." ID. " Non omnes aves manent, etc., usque ad alii in sinistra damnantur."
Versus 13
"De fructu operum tuorum." ID. "Nemo ergo glorietur in operibus suis, sed "qui gloriatur, in Domino glorietur,"gratia enim Dei saturatur terra. Sic igitur gratia gratis datur. Si operibus hominum redditur, merces dicitur."
Versus 14
"Servituti hominum." ID. " Unde "cum liber essem ex omnibus, omnium me feci servum," etc.,usque ad quibus praebuit exemplum necessaria sumendi a subditis. "In oleo. Unicuique datur Spiritus ad manifestationem:" gratia ergo et nitor quidam, etc., usque ad ut exhilaretur facies in oleo."
Versus 15
"Et panis." Idem est ergo panis et vinum. Panis enim iste et vinum, justitia est, veritas est Christus: et hic et illud laetificat, et confirmat cor.
Versus 16
"Quas plantavit." ID. "Cur a se plantatis relinquit candorem saeculi? quia illic fulica avis, quae in aquis habitat; hi sunt qui in baptismi gratia permanent. Vel, Herodius avis rapacissima, nec tales Christus respuit."
Versus 17
"Illic passeres." ID. " Minuta volatilia, etc., usque ad ut in cedris Libani nidificent."
"Herodii" "domus."
AUG. "Dux est eorum" " passerum, vel cedrorum, quod tamen Latine dici non potest, quia cedri feminini generis sunt, hoc autem nullo modo ad litteram, domus enim, id est, nidus fulicae, quae est avis marina vel stagnensis, quomodo dux est passerum? sed per hoc innuit spiritualia esse quaerenda. Et si in divitibus saeculi passeres nidificent, etc., usque ad sed non peribunt, quia petra est dux eorum."
CASS. "Vel fulica avis, quae in aquis habitat, hi sunt qui in gratia baptismi permanent, quorum domus est baptismus. Et est quasi diceret: Qui sunt passeres? Illi qui baptizantur. Et hoc est, "fulicae domus,"id est, baptismus, qui est domus regeneratorum "dux est eorum"passerum, id est, Christianorum."
HIER., CASS. " Herodius; avis rapacissima, etc.,usque ad quia ipse conversus alios plures ad fidem convertit."
Versus 18
"Cervis: petra." AUG. " Cervi sunt magni spirituales, etc., usque ad haec est "de qua" (ut supra dictum est) "volucres coeli dant voces.""
Versus 19
"Fecit lunam." CASS. "Post terrena transit ad coelestia, quae tamen terrae faciunt, id est, serviunt. Post tot genera Christianorum, quae per animalia significavit, et praedictam ordinationem, ascendens subjungit de Christo et Ecclesia, quomodo scilicet hic temporalis Ecclesia crescit et decrescit, quasi faciat occasus et ortus veri solis."
Versus 20
"Posuisti," etc.
"Et facta est nox" in eis, id est obscura mentis obstinatio.
"Et ipsa pertransibunt." AUG. "Non ut supra, conversi, gentiles, sed daemones, qui tempore passionis invenerunt corda titubantium apostolorum; sed Christo surgente, quia in omnibus non possunt, "in cubilibus,"id est, cordibus pertinacium permanent: sic Christo in aliquo occidente, vigent mala, resurgente fugiunt."
Versus 19
"Occasum." Sol sic occidit, ut oriatur: ita qui dormit, id est, Christus, non adjiciet ut resurgat? Occidit, quia voluit, nemo tollit animam ejus; cum occidit, tenebrae factae sunt in apostolis, defecit spes eorum.
Versus 21
"Catuli leonum," etc. AUG. "Sunt et principes daemoniorum, sicut et catuli contemptibilia daemonia, quae in tenebris quaerunt seducere animas; major leo semper "circumit quaerens quem devoret", pascuntur autem erroribus hominum."
Versus 22
"Ortus est sol," etc. CASS. "Postquam dixit quid fecit occasus veri solis, subdit de ortu."
Versus 24
"Possessione." AUG. "Alias "creatura.""
ID. " Per Christum Pater, etc., usque ad datum est tamen lignum in quo transnavigemus."
Versus 25
"Hoc mare magnum," etc. CASS. "Secunda pars ubi dicit: Quomodo Ecclesiam per mare saeculi traducit ad littus patriae."
"Reptilia," etc. AUG. "Mali spiritus, quorum insidiae serpunt."
Versus 26
"Draco iste quem formasti." ID. " Praeter haec animalia, etc., usque ad factus est in malitia major."
"Ad illudendum." ID. "Dicitur in Job "(Job XL)", illudi Satanae ab angelis Dei, qui sunt praepositi super aereas potestates, ne noceant nobis."
Versus 27
"Escam." ID. "Cibus draconis terra est, quia dictum est ei: "Terram comedes omnibus diebus vitae meae". Quia qui terrena amant, cibus diaboli sunt. Cibus autem justi verbum Dei, unde, "Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei"."
Versus 28
"Manum tuam, omnia implebuntur bonitate." CASS. "Vel manus est potestas quae abunde replet omnia."
Versus 29
"Avertente autem." AUG. "Multi impleti bonitate, sibi tribuerunt; volens autem Deus eis probare quod non a se habent, sed a Deo, ut cum bonitate habeant humilitatem, aliquando eos perturbat, avertit faciem, et cadunt in tentationem."
Versus 30
"Emitte spiritum tuum." CASS. "Pulvis suus illorum dicitur, quia ex se habent quod sunt pulvis. Spiritus vero Domini: Ecce medicina reversis in pulverem."
Versus 32
"Tremere." AUG. "Melior est tremor humilitatis, quam confidentia superbiae. Unde Apostolus: "Cum tremore operamini vestram salutem"."
"Montes." ID. "Qui superbi erant, jactantes a se omnia. Quemadmodum accidit in monte Sina."
Versus 33
"Cantabo." CASS. "Tertia pars, ubi promittit se semper cantaturum. Quasi diceret: Haec praedicta fecit Dominus, et his inspectis."
"In vita mea." AUG. "Praesenti et futura; spei et speciei. Modo spes est vita nostra, post aeterna erit. Vita vitae mortalis, spes est vitae immortalis."
"Quandiu sum." ID. "Quia in illo sine fine sum, psallam quandiu sum, ne putetur alius actus illius vitae, quam psallere: quia non potest venire in fastidium, qui laudatur, non venit in fastidium laudare; sed semper amatur, semper laudatur."
Versus 34
"Jucundum sit." Alia littera: "Suavis sit ei disputatio mea."
AUG. "Disputatio enim hominis ad Deum, est confessio peccatorum. Unde Isaia. "Auferte nequitias ab animabus vestris, dicite benefacere, judicate pupillo, et venite et disputemus, dicit Dominus."Disputatio ergo tua, sacrificium humilitatis tuae, quod est Deo suave."
Versus 35
"Benedic, anima mea, Domino." ID. "Iterat quod in principio psalmi: "Benedic, anima mea, Domino,"per hoc innuens, quod finis bonorum similis sit principio."