"Alleluia." CASS. "Hic primo "alleluia,"nec ante a quoquam situm est, quod nulla lingua praesumpsit mutare."
"Alleluia," laudate.
"Ia" nomen Dei invisibilis, quod ei tantum convenit. Per viginti psalmos, quibus hic titulus est, magnalia Dei dicuntur, et magna in eis est exsultatio.
CASS. "Hic commendat propheta bonos in illo populo Israel, qui cum aliis fidelibus sunt verum semen Abrahae, filii promissionis."
"Confitemini Domino." AUG. " Primus psalmus cui praenotatur alleluia, etc., usque ad quae temporalia misericordia Dei eis dedit, supponit."
Versus 2
"Omnia:" CASS. "omnia; nihil est pudore silendum. Vel omnia, quae dicent, mirabilia sunt, nullus enim potest omnia narrare."
Versus 3
"Laudamini in nomine," id est, gaudete Christiani dici a Christo.
AUG. "Laudamini, non vetat laudari, si boni; si non, nisi in Domino, qui bonos facit. Laudamini in nomine. Quod alibi, "In Domino laudabitur anima mea:"quod ibi addit, "audiant mansueti et laetentur:"hic quoque quodammodo, "laetetur cor,"quasi dicat,"
Versus 4
"Faciem," etc. ID. " Id est praesentiam, etc., usque ad malus timere potest praesentiam, quam bonus amat."
HIER. " A martyre Hyppolito, etc., usque ad ibi ex gentibus sumpturus Ecclesiam."
Versus 5
"Mementote et caetera." AUG. " Quaerite ipsum, etc., usque ad si id quod Deus est, magnum est quaerere, vel quae fecit videte."
"Prodigia," etc. ID. "Paulatim ascendit de prodigiis visibilibus ad judicia: inde ad aeternum testamentum, ubi et praeceptum et promissum."
Versus 7
"In universa terra." ID. "Non putes filios Abrahae in una gente secundum carnem, quia in universa terra sunt Jacob et Israel, quibus judicia sua manifestat, sed non alii genti."
Versus 8
"In saeculum," ID. "id est, in aeternum, unde post, in testamentum aeternum. Quod testamentum si Vetus accipitur propter terram Chanaam, de qua sequitur. Quomodo aeternum est, cum illa terrena haereditas non possit esse aeterna?"
"Testamenti." Dicitur enim testamentum illud quod promittitur, et doctrina, in qua promissio declaratur, et pro qua servata redditur.
ID. "Promissum est quod accipere debemus: Mandatum quod facere. Haec est fides, ut justus ex fide vivat, et huic fidei promittitur haereditas."
"Abraham, Isaac et Jacob." Ecce tres patriarchae, quorum specialiter se dicit Deum: "Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob." Ecce triplex auctoritas.
Versus 10
"In testamentum aeternum," ID. " id est, quod ex ipso verbo impleto, etc., usque ad et manet filius in domo in aeternum."
Versus 11
"Terram Chanaan," CASS. "id est, quod ab ea significatur: dedit enim etiam hanc terram in figuram aeternae haereditatis."
AUG. "Congrue haereditas aeterna dicitur terra Chanaam, quia ab ea servi repelluntur et filii recipiuntur."
Versus 12
"Cum essent numero." CASS. "Quae subsidia temporalis vitae praestitit patribus et filiis eorum tam carne, quam fide, non ut his haereant, sed ea ad bonum aeternum referant, quod est, ut his allecti, justificationes et legem Dei requirant."
Versus 13
"De regno." AUG. "Non quod tunc esset, sed quod futurum esset regnum Israel."
Versus 15
"Nolite tangere." ID. "Haec verba, licet in historia non sint, tamen vel latenter dixit ea Deus in cordibus hominum, vel per angelum."
"Christos," ID. "quia jam tunc Christiani, etsi latenter, unde "Abraham exsultavit, ut videret diem meum, vidit et gavisus est". Nullus enim praeter hanc fidem, vel ante, vel post, Deo reconciliatus est, "unus enim mediator Christus"."
Versus 16
"Et vocavit." AUG. " Quarta pars ubi incipit narrare, etc., usque ad jussit esse quae jam erat in dispositione. "Ita vocavit, et omne firmamentum panis contritum"."
Versus 17
"Virum." ID. "Joseph venditus a fratribus, postea in Aegypto pro justitia sublimatus est."
"Joseph." ID. " Si Joseph et humiliatus et exaltatus, etc., usque ad sed "primum quaerite regnum Dei, et omnia adjicientur.""
Versus 18
"In compedibus." ID. "Non legimus de compedibus Joseph in Genesi, sed credendum est quod ibi praetermissum, dicit Spiritus in psalmo."
CASS. "Et si gratiam habuerit apud custodem carceris, tamen prius anxiatus. Sequitur."
"Ferrum pertransiit," etc. Quasi praeter mala corporis, "ferrum," id est tribulatio durae necessitatis, quae in aestuante et sollicita anima erat, "pertransiit," etc. Vel secundum aliam litteram, "anima ejus pertransiit ferrum," id est tribulationem durae necessitatis. Idem sensus cum priore.
Versus 23
"In terra Cham," etc. AUG. "Cham pater Chanaan, de quo Aegyptii trahunt originem."
Versus 24
"Et auxit populum suum," etc. ID. "Quinta pars. Ecce quae in Aegypto gesta, breviter proponit, quae postea pleniter narrat. Dicit etiam, quomodo firmavit populum suum super inimicos suos."
"Et firmavit eum." Per signa Moysi scilicet, ante enim masculini fetus filiorum Israel necabantur, et ipsi in faciendis lateribus conterebantur. Sed postea in manu potenti, et per signa et portenta Domini, metuendi et honorandi facti sunt.
Versus 25
"Convertit." ID. "Quomodo hoc factum sit narrare incipit. Convertit, non quod Deus sit auctor mali, sed malis bene utitur, dum auxit felicitatem Israel, illi ad invidendum conversi sunt, quia jam mali erant."
"Ut odirent." Invidia est odium felicitatis alienae.
Versus 26
"Misit." Qui omnia per se poterat ut doceret, qua moderatione haec egisset.
"Quem elegit ipsum." ID. "Sufficeret dicere, quem elegit: sed nihil quaerendum est in eo, quod addidit, "ipsum,"sed consuetudo divinae locutionis est ad explanationem."
Versus 27
"Verba signorum suorum." ID. " Quibus ab eis praedicabatur, etc., usque ad verba ergo non vocum, sed signorum, vel prodigiorum per eos fecit."
Versus 28
ID. "Vel: "Exacerbaverunt sermones ejus,"quod apertum est. Vel, non exacerbaverunt Moyses et Aaron sermones ejus, quia illos, scilicet Aegyptios, etiam durissimos, patienter tulerunt, propter mandatum Domini, donec omnia in eis, quae Dominus disposuit, fierent."
"Tenebras," etc. CASS. "Inter plagas passi sunt. Sed hic dicit corda eorum "obscurata,"qui praecepta Dei spernebant. Competens initium plagarum caecitas, sine qua non incurrissent caetera."
Versus 29
"Convertit aquas." AUG. "Secunda plaga, quae in Exodo prima, quae signabat, quod aquas maris Rubri verteret et eis in mortem."
Versus 30
"Edidit terra." AUG. "Terram eorum convertit in ranas, quia tot fuerunt, ut hoc congrue per hyperbolen dicatur."
Versus 31
"Dixit, et venit cynomya," etc. ID. "In verbo enim ejus erant sine tempore, antequam fierent in tempore per ipsum verbum: vel per angelos, vel per Moysen quodammodo dixit, ut fieret tunc, cum fuerat faciendum."
Versus 32
"Posuit pluvias eorum," etc. ID. "Simile est illi, "et dedit terra eorum ranas.""
Versus 34
"Locusta et bruchus." ID. "Una plaga locusta et bruchus, quia altera est parens, altera fetus."
Versus 36
"Et percussit." Id. " Cum sint decem plagae, etc., usque ad qui non possent spernere laborum suorum mercedem, licet temporalem."
Versus 37
"Et eduxit eos," etc. Sexta pars secundum Cassiodorum et Augustinum. Superius, quae mala intulit inimicis Israelitarum justitia Dei dixit: nunc quae bona eis temporalia misericordia Dei dedit, supponit ut his adjuti legem Dei quaerant.
AUG. "Et eduxit:" " Abrahae dixit Deus, etc., usque ad deinde sequitur secundum beneficium, "Et non erat infirmus, et caetera.""
Versus 38
"Quia incubuit timor eorum super eos." Timebat Israel, ne reliquias eorum consumeret.
AUG. "Hic impletum est quod superius ait, et firmavit eum super inimicum ejus."
Versus 39
"Expandit nubem in protectione eorum." Et haec est secunda pars, secundum Augustinum, ubi supponit quae temporalia bona misericordia Dei eis dedit, dictis superius malis quae inimicis eorum justitia Dei intulit.
AUG. "Jam incipit beneficia, quae iter agentibus in eremo facta sunt."
Versus 40
"Petierunt," AUG. "boni ad sustentationem infirmorum."
"Coturnix: et pane coeli saturavit eos:" quae est et caro, quia hic non de amaricatione iniquorum, sed de fide electorum loquitur: ipsi intelligendi sunt petisse, unde amaricantium murmura premerentur.
Versus 42
"Quoniam memor fuit verbi sancti sui." ID. "His omnibus beneficiis Deus commendat in Abraham meritum fidei, unde subdit: "quoniam memor fuit.""
Versus 44
"Et dedit illis." AUG. "Non ut propter ista eum colant, sed ut ea ad bonum aeternum referant, id est, "ut custodiant justificationes ejus. Possederunt,"etc., non ut haec habenda sint pro summo bono, sed ut eis vacent unde summum et aeternum bonum possit acquiri, non ut in eis luxu defluant vel torpescant."
Versus 45
"Justificationes," etc. CASS. "Sunt, ubi est evidens et absoluta praeceptio, ut, "Diligas Deum et proximum,"quae custodienda. Lex de his, quae non corporaliter sed spiritualiter: et ideo quaerenda, quia umbra futurorum."
"Legem." Ut de circumcisione ejus et de aliis, quae diligenter investiganda sunt, quia mystice dicuntur.