Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 110

Psalmus 110

Versus 1

"Alleluia." CASS. " Primus psalmus per omnes litteras alphabeti, etc., usque ad tertio eosdem redemptos asserit, et Novum Testamentum mansurum, ibi Redemptionem."

"Confitebor." AUG. "Non est hic confessio peccatorum, sed laudis: illa luget, haec gaudet: illa vulnus medico ostendit, haec de sanitate gratias agit."

"In concilio." Non temere, sed ex ratione, scilicet pro aeternis, sicut omnes justi.

CASS. "In concilio justorum." "Hic nunquam inter omnes justos ubi sunt misti mali, sed jam videntur in futura societate psallere spe rapti ad superna."

"In concilio," quod est, quando cum Domino judicant.

"In congregatione," quando de toto collecti.

Versus 2

"Magna opera." Haec est materia et causa confessionis. Magna sunt opera Domini, quod de impio facit pium.

"Exquisita." AUG., CASS. " Cui nihil simile, dum sinit diabolum saevire, etc., usque ad non: "Justitia enim ejus manet saeculum saeculi. In omnes voluntates.""

AUG. "Nihil superat voluntatem Dei, qui et si vult, ut non pecces, non tamen prohibet. Si vult parcere poenitenti, vult et impoenitentem punire; ita de homine semper Deus implet suam voluntatem, quia nihil facit homo, de quo non operetur Deus, quod vult."

Versus 3

"Confessio et magnificentia opus ejus." CASS. "Quasi confitebor, quia magna sunt opera Domini. Quaelibet etiam opera sunt magna, si in eis videatur intentio et voluntas, quae est "confessio"peccatorum, et "magnificentia"bonorum operum: et "justitia,"id est, merces, quae juste datur."

Versus 4

"Memoriam fecit." ID. "Secundo dicit fideles copioso munere satiatos, promittens adventum Domini, ut haereditas avide quaeratur."

AUG. "Memoriam fecit mirabilium suorum." " Hunc humilians et hunc exaltans, etc., usque ad quid in futura glorificatus accipiet?"

Versus 5

"Escam dedit." CASS. " Facit confessionem et magnificentiam, etc., usque ad ut omnia impleantur."

"Memor erit," etc. AUG. " Nec totum dedit, qui pignus dedit, etc., usque ad per compungentes passionis angustias intrant."

Versus 6

"Virtutem operum." CASS. "Virtus operum est, quod caeci vident, etc. Quae fecit nota Christiano populo."

Versus 7

"Ut det illis haereditatem," haec fuit intentio miraculorum, ut crederent.

"Ut det illis haereditatem gentium." ID. "Quasi, licet illis det haereditatem, tamen multa patientur."

"Opera manuum ejus." ID. "Id est, virtutis."

"Veritas," dum conversis promissa restituit: "Judicium," quod impiis minatur.

AUG. "Veritas," "quam sancti martyres tenent, pro qua et judicantur hic;"

"et judicium," quo in futuro judicabunt eos a quibus hic judicantur.

ID. "Opera manuum ejus veritas et judicium." " Teneatur "veritas" ab his qui judicantur, etc., usque ad hic est haereditas Novi Testamenti."

Versus 8

"Fidelia omnia mandata." CASS. "Quia servant servantes se, non sunt mendacia."

"Confirmata." Non in cassum missa, ut verba humana: "Facta" non tantum dicta, "in veritate," quia omnia complentur.

"In aequitate." AUG. "Quia omnia cum libra justitiae."

Versus 9

"Redemptionem misit." CASS. "Tertio, redemptos asserit, et Testamentum Novum aeterna gratia consecratum, vel."

"Nomen ejus: initium sapientiae." ID. "Id est Filius, qui in humanitate "sanctus,"potentia deitatis "terribilis."Ametur ergo advocatus, timeatur judex, ne sis negligens, ne desperes."

Timor Domini.

ID. "Metus judicii janua est conversionis, si addatur discretio dilectionis."

Versus 10

"Laudatio ejus manet." Intentio psalmi unde alleluia praescribitur, a laude incoepit, in laude finit, populus fidelis a diabolo liberatus gratias agens, expressit, quid et hic faciendum sit devotis, et in coelo peragendum, hic quia liberat, ibi quia coronat.

PrevBack to TopNext