"Alleluia reversionis." AUG. " Aggaeus et Zacharias longe post David fuerunt, etc., usque ad aeternaliter solidetur."
CASS. " Perfectio hujus aedificii, etc., usque ad tanquam a captivitate liberati et hilares de bonis quae habent."
"Beatus vir." CASS. " Ostendit hic Psalmista post liberationem, etc., usque ad tertio impiis adversa provenire asserit."
"Qui timet Dominum." Timor mundi miseros facit, sed timor Dei ea appetere facit, per quae homo beatus est.
"In mandatis." " Hoc timor Dei, ut velit. Et non ait faciet, etc., usque ad et "terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.""
Versus 2
"Potens." AUG., CASS. "Ecce praemia illius beati."
"Semen ejus." Id est, merces boni operis;
"Erit potens in terra," non hac, ubi derisui, sed coelesti. Vel etiam hic in isto tempore, quo minus videtur.
"Semen," opera misericordiae unde messis aeterna.
"Potens," quia re minima, etiam ut magna, regnum coelorum emitur.
"Generatio." Non carnis sed imitationis. Vel opera rectorum.
Versus 4
"Recti" sunt, qui non resistunt Patri emendanti, et credunt promittenti, non credunt perisse opera sua, cum non eis temporaliter retribuitur. Sunt enim qui bona illa agunt, mercedem hic a Deo sperantes, vel hominibus placere volentes, quod non beatus vir: et tamen,
Versus 3
"Gloria et divitiae in domo ejus." Id est, in cordis secreto, ubi habitat cum spe vitae aeternae, ubi divitiae sanctae, et gloria aeterna reponuntur.
"Justitia." Haec est gloria ejus, hae divitiae ejus, quam tamen habet a Deo.
"Manet in saeculum." Quasi non temporaliter beatus.
Versus 4
"Exortum est." CASS. " Secundo agit de adventu Domini, etc., usque ad ut eam firmis allegationibus et assertionibus in judicio praemuniat. Vel,"
Versus 5
"Miseretur." ID. "Qui dat egentibus, "Commodat,"qui mutuum praestat, post tantumdem recepturus."
Versus 7
"Paratum cor ejus sperare in Domino, confirmatum est cor ejus, manet," etc. AUG. "Patet itaque, quod hic non sua quaerit, sed quae sunt Christi, labores patienter sustinet, promissa fidenter exspectat."
CASS. "Vel, si quis mala minatur, non timet, sed paratum."
Versus 9
"Dispersit." Sperat non timere, quia dispersit.
"Dedit pauperibus." AUG. "Ecce iste emebat quod non videbat, sed ille thesaurum in coelo servabat, qui esurire et sitire in pauperibus dignatur in terris."
"Justitia ejus manet in saeculum saeculi." CASS. "Sua dedit, et juste et pie vixit, vel, qui dat sua, justitiam operatur."
"Cornu ejus exaltabitur in gloria." Quia hic humilis, ibi potestatem habebit.
Versus 10
"Peccator videbit." ID. "Tertio contraria impiis provenire asserit. Bonis beatorum hortatur, malis inimicorum terret, et est iste psalmus institutorius fidelium."
"Irascetur, dentibus suis fremet et tabescet, desiderium peccatorum peribit," dicens: "Quid nobis profuit superbia et divitiarum jactantia?"