Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 113

Psalmus 113

Versus 1

"Alleluia." CASS. " Item hic alleluia ex alio negotio ponitur, etc., usque ad ut in psalmi expositione clarescit."

"In exitu." AUG. "Hic non narrantur praeterita; sed futura praedicuntur, quia in illis gestis futura signabantur: et ideo non omnia hic dicuntur, quae ibi gesta, sed quaedam aliter, ne putetur praeterita recolere."

CASS. "Primo dicit Propheta, quae mira dederit Deus Hebraeis in figura, et Christianis in spiritu. Secundo interrogat quare haec facta sunt ibi, Quid est tibi mare ?Tertio inania simulacra gentium reprobat, et religionem Dei commendat, ibi, Simulacra gentium."

"In exitu." Quasi cum Israel, id est, domus Jacob, de Aegypto, id est populo barbaro exiret.

"Barbaro." AUG. "Barbaro lingua est, quae Deum non laudat."

Versus 2

"Facta est." CASS. " Sicut ille populus, cum exiret de Aegypto, etc., usque ad possunt resistere vitiis, et hoc."

Versus 3

"Vidit mare," id est, peccatores saeculi.

"Jordanis," qui variis desideriis rapiunt homines in magnum mare, id est, hujus saeculi amaricantem malitiam; sed haec in adventu Domini cessant, quasi conversa retrorsum.

"Mare vidit." AUG. "Hoc hic aliter dicitur, quam factum est. Ibi legitur stetisse ab ea parte, qua aquae desuper fluebant, nec ibi quidquam dicitur de gestientibus montibus, sed tam ibi facta quam hic dicta figurae sunt."

Versus 4

"Arietes." ID. " Qui cornibus utriusque, etc., usque ad omnem scientiam adversus Christum se erigentem."

"Colles." CASS. "A colendo, mediocres: non enim haec ad litteram; unde et per mare, et Jordanem, id est, per antiqua facta, haec signari non ambigas, quae hodie spiritualiter fiunt."

Versus 5

"Quid est tibi." ID. "Secundo interrogat quare haec, ut excitet admirationem. Et solvit: "A facie Domini.""

Versus 7

"A facie." ID. "Una duobus responsio, quia unus auctor, et saecula fecit obstupescere, et sua, id est, montes et colles gaudere: Christo enim apparente moti sunt homines a sua superstitione ad cultum Dei."

"A facie Dei Jacob." Et quasi quaereret, quis est Dominus? Deus Jacob non recens; qui facit eos luctari.

Versus 8

"Qui convertit petram." ID. "Dura corda Judaeorum, ad aquam baptismi."

"Rupem." Gentiles, ut et ipsi emanent irriguos fontes praedicationis.

AUG. " Id est, se prius durum, cum ignoraretur, etc., usque ad omnibus credentibus inundaret, dicens: "Si quis sitit, veniat ad me, et bibat.""

Versus 1

"Non nobis." CASS. " Cum dixit Deum bona dare, etc., usque ad veritas, dum praemia restituit, vel impios punit. Ideo, Da."

Versus 2

"Nequando:" hoc saepe impii imputant bonis afflictis.

"Misericordia." AUG. "id est, reparatione."

"Veritate," id est, promissione impleta.

"Ubi est Deus." ID. "Hoc solent dicere gentes, quae habent visibiles deos: quia invisibilem Deum colimus."

Versus 3

"In coelo." ID. "id est, Christo homine, secundum illud: "Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians."Vel, "in coelo," CASS.id est, potens super omnes creaturas."

"Omnia quaecunque voluit fecit." Per quod omnipotens apparet.

Versus 4

"Simulacra gentium." ID. "Tertio, inania simulacra probat, et religio Dei quam sit utilis ostendit. Et est hic perfecta demonstratio in vituperatione et laude."

AUG. "Ostensa potentia veri Dei ex operibus, transit ad deos gentium visibiles."

"Argentum." ID. "Sed quia Deus hoc fecit, inquit, "Opera manuum hominum,"hoc venerantur quod inde fecerunt, materiam enim creavit Deus; sed stultitia hominum formam addidit."

Versus 5

"Os habent." ID. " Manu sunt formata, etc., usque ad et servierunt creaturae potius quam creatori."

Versus 7

"Non clamabunt." ID. " Post loqui (quod est hominis proprium) hoc commune addit, etc., usque ad et carens vita sensuque simulacrum."

Versus 8

"Similes illis." ID. "Vide erubescibilem culturam, dum ait, "similes,"quod vere sunt; vel similes se eis intelligant."

Versus 9

"Domus Israel." CASS. "Hic ostendit Christianae religionis utilitatem."

Versus 10

"Domus Aaron." AUG. "Ne autem videatur majoribus jam res, quae inferioribus est spes, addit, "Domus Aaron.""

Versus 12

"Memor." CASS. "Ut converteret, et conversos per eumdem benedixit."

Versus 14

"Super vos." AUG. "Quia crevit numerus magistrorum."

"Super filios." Quia crevit etiam numerus sequacium. Ergo vos utrique, patres et filii, benedicti estis Domino, qui vos fecit "coelum" in majoribus, "et terram" in minoribus; vel fecit omnem creaturam.

Versus 15

"Benedicti vos a Domino." CASS. "Qui optavit supra benedici, jam confisus dicit, "Benedicti,"quod ad Deum pertinet, ut ei serviatis. Vere "Domino,"quia etiam "coelum coeli,"id est, Christus est ad honorem Domini; vel,"

Versus 16

"Coelum coeli," id est, empyreum, dedit Domino Christo, secundum quod homo.

"Terram autem." Istam inferiorem dedit.

"Filiis hominum." Ut in ea se purificent vel populum praedicatoribus; unde: Sicut misit me Pater, et ego mittam vos.

"Coelum coeli." AUG. " Dicit eos quorum mentes, etc., usque ad quem infirmi sine adminiculo adhuc videre non possunt."

Versus 17

"Neque omnes qui descendunt." CASS. "Vel non omnes qui descendunt; quia et sancti descenderunt, sed non in inferiori."

PrevBack to TopNext