Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 114

Psalmus 114

Versus 1

"Alleluia." Hic titulus saepe iteratur, quia laudatio Dei, et dignitas est operum, et pretium laborum, id est, meritum est et praemium.

AUG. "Propheta de fovea peccatorum liberatus, et in petra constitutus, primo gratias agit quia exauditus est, et contra omnia pericula se invocasse dicit."

Psalmus iste est consolatio fidelium contra dolores saeculi.

"Dilexi." ID. "Dicit hoc ovis quae erraverat, filius reversus, hujus saeculi peregrinus."

CASS. "Dilexi." "Non propter temporalia bona mihi data, ut infideles, sed "quoniam,"etc. Diligitur Deus et ab infidelibus quia bona dat; unde: "Confitebor tibi cum benefeceris ei". Diligitur perfecte, eum animus adversis non movetur, sed spe accenditur: quem modum post exponit, "dilexi."Non quia me regem fecit, prospera dedit, sed quia orationem audit in angustiis."

Versus 2

"Et in diebus meis." AUG. "Scilicet meae miseriae, quos mihi feci peccando, qui sunt pleni laboris et doloris, id est, vetustae putredinis."

"Invocabo." Quod non est sine fide; unde Apostolus: "Quomodo invocabunt in quem non crediderunt?" Dum ergo ait, "invocabunt," notat quod non est otiosus dilector. In quibus, "Circumdederunt me," etc. Vel, in diebus salutis, id est tempore plenitudinis; unde: "Ecce nunc tempus acceptabile," etc..

Versus 3

"Dolores." CASS. "Peccata, unde dolor et mors animae; vel, aeterna, haec in inferno erit."

"Pericula inferni." AUG. "Suffusus enim carnali voluptate, non animadverti mala me circumdantia."

"Tribulationem et dolorem." ID. "Quasi, illa prius me circumdederunt, sed post inveni tribulationem et dolorem, id est, afflictionem exteriorem esse utilem."

Versus 4

"O Domine, libera." CASS. "Secundo item clamat, ut liberatus veniat ad requiem."

Versus 5

"Misericors Dominus." AUG. "Quia primo inclinavit aurem mihi et me vocavit."

"Justus." Quia flagellat iterum.

"Miseretur." Quia recipit ad beatitudinem. Nec tam amarum debet esse quod flagellat, quam dulce quod recipit, quia Dominus custodit parvulos, quos grandes quaerit haeredes.

Versus 7

"Convertere." ID. "Non meritis vel viribus tuis, sed quia Dominus benefecit tibi."

Versus 8

"De morte oculos." ID. "Mors est infidelitas; unde: "Dimitte mortuos sepelire mortuos suos;"et iterum: "Non mortui laudabunt te, Domine"."

Versus 9

"Placebo." ID. " Dixit, etc., usque ad et hoc in regione vivorum, qui vivunt aeternaliter."

PrevBack to TopNext